Imágenes de páginas
PDF
EPUB

communitate, non processit inquisitionis officium sicut prius, sed fuit ex hoc multipliciter impeditum, et inquisitores et fratres Praedicatores facti fuerunt burgo Carcassonae plurimum odiosi, ac nihilominus per homines Carcassonenses diruta fuerunt hospitia multorum ex suis concivibus qui in illa consenserant quae instrumentum continebat, et alia plura mala, rebelliones et lites inde subsecuta fuerunt.

8. Propter illa etiam quae Fr. Bernardus, dictas prosequendo querelas, fecit, dictavit, consuluit, et quandoque per se proposuit et interdum per alios consuluit et ordinavit proponi, mandata litteratoria et ordinationes etiam a saecularibus potestatibus processerunt per quae inquisitorum potestas ac officium et eiusdem officii exercitium restricta fuerunt et notabiliter impedita; et, tam propter hoc quam propter alia per ipsum facta, procurata et dicta, memorato officio diutius impedito manente, haeretici qui antea de patria fugerant redierunt, et alii etiam extranei supervenerunt ad illam et novi multiplicuti fuerunt in ea, episcopo et inquisitoribus nedum in suo sic impeditis officio, sed, ut etiam ipse Frater fatetur, tam ipsis quam [205] ipsorum processibus remanentibus iniustificatis, notatis et etiam diffamatis, et, econtra, tam captis quam etiam condemnatis de haeresi apud multos et praecipue apud communitates et consules praedictorum locorum justificatis et plurimum excusatis, qui etiam condemnati et capti de muro Carcassonae, Fr. Bernardo consulente ac persuadente, per saecularem potestatem extracti fuerunt et extra manum inquisitorum in saeculari carcere positi et diu retenti; ex quo etiam plura mala et magna scandala sunt secuta.

9. Denique Fr. Bernardus circa effrenatam prosecutionem negotiorum huiusmodi crimen falsi commisit: nam, cum consules et communitas Albiensis certos constituissent syndicos super eisdem negotiis prosequendis, sine consulum et communitatis scientia, ad dictamen et ordinationem ipsius, additum fuit in nota super huiusmodi syndicatu recepta, et ex qua instrumentum postea factum fuit, quod syndici prosequendo negotia possent, prout eis et eorum cuilibet videretur, recipere mutua et pro istis solvendis communitatem Albiensem et ipsius singulares personas etiam ad tenenda hostagia obligare, quodque syndici aut eorum potestas non deberent per communitatem et consules revocari, donec causae quas habebant cum episcopo et inquisitoribus fuissent totaliter apud sedem apostolicam terminatae. Et hoc se fecisse confessus est propter dicta negotia fortius et virilius prosequenda, et ne propter [206] defectum pecuniae vel alias posset illorum prosecutio ante diffinitionem eorum cessare, licet confessus sit quod inquisitores illius temporis quo haec et alia fiebant nullum malum processum fecerant, sed, ut dicit, propter malos praedecessorum processus agebatur ad obviandum malis processibus successorum.

10. Sane quia per vias, seu devia verius, ad suum contra inquisitores non poterat pervenire optatum, sicut clare confessus est, et, ut tam testes quam negotiorum textura confirmant, propter inquisitorum processus et ut obviaretur inquisitorum ipsorum processibus tam factis tunc quam in antea faciendis, proditionem tractavit et ipsius quodammodo inchoando processum quibusdam ex Carcassonensibus et Albiensibus, qui prosequebantur querelas et qui super eisdem per d. regem optatum consequi non sperabant, praedixit quod nunquam illa eorum negotia bonum finem haberent, nisi aliquo magno scandalo me

diante, et quod nunquam per regem haberent iustitiam de inquisition is negotio, sed, si credere sibi vellent, ipse talem dominum eis procuraret qui eos bene contra inquisitores defenderet et iustitiam illis faceret de iisdem. Postque, cum duobus ex eisdem prosecutoribus, ordinato prius per eum de modo proditionem tractandi, consequenter cum aliis, nunc istis, nunc illis, pluries et in diversis locis, [207] sed praecipue in camera quam in domo Minorum burgi Carcassonae tenebat, proditionem tractavit et fieri eam consuluit ac etiam persuasit, affirmans quod ex quo ipse rex Carcassonensibus et Albiensibus super factis inquisitorum deficiebat in iustitia, ipsi poterant licite alium dominum sibi assumere, et ex quo rex ipse unam eis fecerat transcambatam (1) seu voltam, quia scilicet non providerat eis circa dicta negotia ut volebant, aliam sibi fieri per eos iustum erat. Fuit autem tractatus huiusmodi multis vicibus, diebus, septimanis et mensibus continuatus, et in camera praecipue ac praesentia, suggestione ac consilio ipsius fr. Bernardi, in deliberationem et deliberatum consensum deductus, videlicet de burgo Carcassonae d. quondam Ferrando de Majoricis per consules burgi eiusdem tradendo et d. Ferrando in loci ipsius dominum assumendo, quodque quidam, qui se pro syndico Albiensi gerebat et in praemissum tractatum consenserat, consensum consulum Albiensium, ut idem Albiae et de Albia fieret, procuraret; sed per illum, consensu huiusmodi, quod apparet, non obtento, Fr. Bernardus, cum consulibus burgi Carcassonae tractatum continuans, dictavit et per quemdam secum morantem clericum scribi fecit, portandas per eum ad d. Ferrandum ex parte ipsorum consulum, litteras continentes quod iidem consules d. Ferrandum rogabant ut defensionem eorum assumeret, cum ipsi erant parati [208] eum cum gaudio recipere, ac pro eo et eius honore exponere se et sua, quodque Bernardo crederet super his quae ex parte ipsorum sibi duceret exponenda; ipse vero Fr. Bernardo crederet super his quae ex parte ipsorum sibi duceret exponenda; ipse vero Fr. Bernardus, cum hujusmodi litteris sub sigillo consulatus burgi Carcassonae inclusis, versus d. Ferrandum accessit et credentiam sibi commissam eidem, ut dixit, proposuit sub his verbis: « Sciatis, domine, quod consules burgi Carcassonae propter turbationem inquisitorum, quia d. rex Franciae non vult providere eis super factis inquisitorum secundum voluntatem eorum, vellent vos recipere in dominum et defensorem eorum, et recipient vos si et quando venire volueritis, et tradent vobis burgum Carcassonae; et super hoc fecerunt litteras sigillo eorum sigillatas credentiae mihi commissae, quas portarem vobis; sed quia periculum est in litteris ostendendis, nolui" eas portare vobis donec viderem et scirem super hoc vestram voluntatem ». D. autem Ferrandus respondit quod plus credebat sibi quam litteris et plus verbum suum valebat quam litterae, quodque ipse libenter reciperet quod sibi offerebatur per Fr. Bernardum, et institit apud eum quod hoc fieri procuraret. Praedictas autem litteras fregerat antea Fr. Bernardus, ut dicit, et sub terra etiam sepeliverat prope locum in quo tunc d. Ferrandum invenit; et quia gentes d. regis dicebant

(1) Cf. Du Cange, s. v., qui cite justement notre passage, d'après Limborch, 1. c. 170; comparez: gambade, en ital. gambata, et entendez métaphoriquement: tromperie.

quod litterae praesentatae [209] exstiterant et venerant etiam ad manus regis, et hoc etiam proponebant in probationem proditionis praedictae, Fr. Bernardus, quia fundamentum hoc falsum esse sciebat, nedum usque ad ista tempora proditionem celavit eamdem, sed etiam ipsam, ut dicit, multum constanter negavit, patenter et publice super illa tam se quam alios excusando. Ex tractatu autem proditionis huiusmodi, in notitiam dicti regis et officialium suorum deducto, multorum suspendia hominum multaeque aliae condemnationes ac incarcerationes ac fugae et mala alia et scandala processerunt et procedere nondum

cessant.

11. Ad haec Fr. Bernardus, contra generale ordinis sui statutum, quod eius transgressoribus nedum excommunicationis sed etiam perpetui carceris poenam imponit, sciens statutum huiusmodi, libellum quemdam nigromanticum habuit, tenuit, ac per omnes sui partes perlegit, eius scivit continentiam et ad distinctionem materiarum ipsius aliquas dictiones et litteras in marginibus eius scripsit. Libellus autem huiusmodi continet multos characteres, plurima daemonum nomina, modum eos invocandi et eis sacrificia offerendi, per eos et eis mediantibus domos et fortalitia diruendi, naves submergendi in mari, magnatum et etiam aliorum amorem ac credulitatis et exauditionis gratiam apud istos vel illos, necnon mulieres in coniugium et aliter ad actus venereos habendi, caecitatem, cassationem membrorum, infirmitates alias ac [210] etiam praesentibus vel absentibus, mediantibus imaginibus vel aliis superstitiosis actibus, inferendi, et multa mala alia faciendi.

12. Rursus in dicto inquisitionis processu calumniosus nimium exstitit et, prout ex actis praedictis apparet, plus quam septuagesies in eiusdem inquisitionis negotio in Romana curia, ut praemittitur, inchoato, inexcusabiliter deieravit. Postremo Fr. Bernardus, se ex multis praemissis constituens manifestum haereticorum fau torem, sententiam excommunicationis a iure antiquo, et ex illis quae cum consulibus et potestatibus saecularibus contra episcopum et inquisitores et inquisitionis officium commisit et committi consuluit et consensit, sententiam aliam excommunicationis a iure novo in tales generaliter promulgatam pluries et indubitanter incurrit, et divina etiam celebrando, ut prius, sententias huiusmodi, nedum uno sed XV annis et ultra; animo sustinens pertinaci, fuit inde velut haereticus condemnatus, praesertim cum, iuxta ea quae coram nobis confessus est, bene sciret illis temporibus quod talia facientes scienter novi iuris sententiam incurrebant. Quia vero ex verbis eius et confessionibus diminutis et nimium palliatis manifeste nobis apparuit impoenitens super illis ex quibus sententias incurrerat supra dictas, ipsum semel, secundo et tertio, in scriptis etiam et per diversa temporum intervalla, ac dicto iure novo sibi [211] exposito, instanter monuimus ut per confessionem plenam et debitam absolutionis petitionem pure super praemissis recognosceret culpam suam. Qui ad monitiones nostras huiusmodi nunc sie, nunc aliter, et multipliciter variando respondens, affirmavit interdum se nedum non peccasse super praemissis inquisitores tangentibus, sed potius meruisse. Finaliter tamen a palliationibus circa confessiones suas per eum appositis omnino recedens, et factorum suorum pleniorem aperiens veritatem, humiliter petiit a dictis sententiis se absolvi; nosque, iuramento

et abiuratione consuetis et debitis prius ab eo receptis, absolvimus eum in forma debita a sententiis memoratis.

13. Verum, quamvis enormitate criminum praedictorum et immanitate malorum secutorum ex illis diligenti consideratione libratis, Fr. Bernardum de ipsis iuxta condignum punire nullatenus valeamus, ne tamen, sicut nec decet nec expedit, crimina eadem omnino remaneant impunita, nos, Christi nomine invocato, et habentes prae oculis solum Deum, auctoritate nobis in hac parte commissa, die ac loco praesentibus ad hanc nostram sententiam peremptoriam ferendam assignatis, assistentibus nobis dd. Petro Carcassonensi, Raymundo Mirapiscensi et Bartholomaeo Electensi episcopis, cum plures ad hoc habere episcopos commode nequiverimus, in Fr. Bernardum, iuxta memoratum consilium, perpetuae depositionis et degradationis a sacerdotali et [212] omni alio ordine sententiam ferimus in his scriptis, pronuntiantes nihilominus ipsum statim, actualiter et in forma a iure tradita degradandum a nobis, et omni eum clericali honore, habitu et privilegio exuendum, ac, postquam etiam sic degradatus fuerit, perpetuo carceri, quem sibi assignandum duxerimus, effectualiter deputandum, in quo quidem sub vinculis ferreis, in pane doloris et aqua angustiae, perpetuam agat poenitentiam de commissis; mitigationem autem praedictae poenitentiae in carcere faciendae per ipsum, secundum quod expedierit et ipse per patientiam et humilitatem ac cordis contriti sacrificium huiusmodi meruerit, nobis ex causa certa et legitima reservamus.

14. Ceterum quia super machinatione in mortem d. Benedicti [XI] cum Fr. Bernardo et contra eum cum diligentia et nihil omisso de contingentibus inquisito, ipsum fore de ea culpabilem nequivimus invenire, eum super illa sententialiter absolvimus, iustitia mediante.

15. Porro Fr. Bernardum semel, secundo, tertio ac peremptorie et praecise monemus, et sub virtute etiam iuramenti a nobis per eum praestiti sibi praecipimus et mandamus quod, postquam dictum carcerem sibi assignaverimus, ad illum sine dilatione accedat, et se etiam includat in illo, praedictam in ipso poenitentiam completurus. Quod si ad carcerem huiusmodi non accesserit, aut se non incluserit in eodem, vel etiam aliter impoenitentem se exhibuerit, seu contra [213] illa quae abiuravit vel aliquod illorum scienter venire praesumpserit, nos ipsum ultra poenas alias a iure vel secundum iura eidem inflictas seu etiam infligendas, praedicta monitione praemissa, nunc excommunicationis vinculo innodamus, poenas praedictas infligendi eidem et alias contra eum, ut iustum fuerit, procedendi reservantes nobis expresse plenariam potestatem.

ex

16. Per modum quoque praemissum monemus omnes et singulos, cuiuscumque dignitatis, gradus aut conditionis exsistant, ne Fr. Bernardum ad nostri mandati transgressionem inducere, aut ipsum transgredientem idem mandatum scienter recipere, seu ei auxilium, consilium vel favorem impendere quoquo modo praesumant; in illos autem qui contrarium fecerint, ultra poenas alias contra tales a iure statutas, er nunc, praedicta monitione praemissa, excommunicationis sententiam promulgamus.

17. Demum, lata per nos huiusmodi sententia, ut praefertur, nos incontinenti ad degradationem fratris eiusdem coram nobis

T

in vestibus sacerdotalibus exsistentis actualiter procedentes, ornamentis quae in ordinatione sua receperat exuendo eum atque privando, degradationem ipsius conclusimus sub his verbis: Auctoritate Dei omnipotentis, Patris ac Filii et Spiritus Sancti, ac ex potestate nobis in hac parte commissa, auferimus tibi habitum clericalem et te ab omni sacerdotali et alio quolibet ordine deponimus et [214] etiam degradamus, teque spoliamus et exuimus omni honore et privilegio clericali».

18. Lata fuit haec sententia, factaque fuit actualiter degradatio in foro sive mercato burgi Carcassonae, anno dominicae incarn. MCCCXIX, indictione III, die sabbati, scilicet VIII die mensis decembris, pontificatus d. n. Iohannis p. XXII anno IV; praesentibus ..... (1) dd. Petro Carcassonensi, Raymundo Mirapiscensi et Bartholomaeo Electensi episcopis, ac fratribus Guillelmo Grassensi, Bartholomaeo Montisolivi, O. S. B., Carcassonensis dioec. monasteriorum abbatibus; magnifico viro d. Iohanne comite Forensi, nob. Aymerico de Croso, senescallo Carcassonae, Francisco de Levis, Guill. de Vicinis, Dalmatio de Marciacho, Raym. Accurati Comitis, militibus; discretis dd. Raym. Costa, iudice Verduni d. regis, Frisco Ricomanni, legum professore, patrono causarum d. regis, Raym. Curti, iudice Ripariae; magistri Petro Vitalis, Petro Guilha iurisperitis Carcassonae; Guidone Sicredi, Petro Fontisgrivae, Petro Salas, Guill. Montisregalis, Petro Stephani de Cauchis, Arnaldo Savalli, consulibus burgi Carcassonae; mag. Raym. Folcaudi, Arn. Assaliti, super incursibus haeresum in senescallia Carcassonae et Biterris procuratoribus d. regis; [215] Petro de Paratico, Guill. Iordani, Christiano de Rupeforti, Petro Boerii, Bartholomaeo Adalberti, Ioh. Alfarici et Petro Berengarii notariis, testibus, et multis aliis nobilibus, religiosis, clericis et laicis in multitudine numerosa testibus; et mag. Guill. de Roseriis, Magalonensis dioec., apostolica et regia, et Guill. Barta, Mirapiscensis dioec., regia auctoritate notariis, qui praedictam sententiam seu instrumentum de ea et de degradatione recipere et conficere fecerunt, per dd. Appamiensem et S. Papuli episcopos requisiti, et me Menneto de Roberticuria, clerico Tullensis dioec., publico imperiali et regia auctoritate notario ac officii inquisitionis... qui praemissis interfui et sententiam sive eius notam in papyro scriptam, de mandato expresso d. episcopi S. Papuli per mag. Guillelmum eius notarium mihi traditam de verbo ad verbum, vice et nomine amborum in hanc publicam formam redegi, scripsique propria manu et signari signo meo... facta collatione... cum nota seu originali.

19. Postque autem eadem die in domo episcopali nos praefati episcopi, Fr. Bernardo coram nobis constituto pro carcere cui eum in supra scripta sententia pronuntiavimus, post degradationem suam effectualiter deputandum, carcerem stricti muri, [216] qui situs est inter civitatem Carcassonae et flumen Atacis eidem assignavimus, et ad illum incontinenti eum transmisimus, suam ibidem poenitentiam completurum. Actum fuit hoc anno, die,... praedictis, praesentibus rel. viro Girberto de Cantobrio, camerario S. Papuli et dd. Petro de Viridario, archidiacono Mirapiscensi, Bertrando Tur

(1) Limborch, 273, a omis les noms des témoins.

« AnteriorContinuar »