Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DISCUSSIONES

DE CANONE BIBLICO S. BONAVENTURAE

Quamvis historiographi Canonis una voce tradant, S. Bonaventuram ut sacros et canonicos agnovisse eosdem libros quos Concilium Tridentinum postea recensuit, investigatio tamen huius rei non caret momento. Occurrunt enim et in operibus Doctoris Seraphici talia qualia ansam praebuerunt dubitationibus de mente aliorum Scholasticorum, ita ut studium Canonis S. Bonaventurae lucem afferre possit pro recta interpretatione quarundam expressionum apud alios recurrentium.

Ut statim pateat veritas huius asserti, incipimus a discussione circa Orationem Manassae quae in editione Vulgatae extra seriem Canonicorum Librorum seposita est, ne prorsus intereat, quippe quae a nonnullis sanctis Patribus interdum citatur et in aliquibus Bibliis latinis tam manuscriptis quam impressis reperitur. Nuper R. P. Synave, O. P., vindicans sanam doctrinam S. Thomae de libris deuterocanonicis Veteris Testamenti (1), annotavit Orationem apocrypham Manassae (quam diximus superius) allegari tamquam s. Scripturam, utpote partem II Paralipomenon. Ut hunc allegandi modum explicaret, addidit quae sequuntur: << S. Thomas se réfère ici à une tradition qui ne fut pas acceptée par l'Eglise au Concile de Trente. S. Bonaventure utilise également cette prière de Manassès dans ses Sermons > (2).

Notanda venit statim differentia quaedam inter duos Sermones allegatos. In priore, qui ab ipso S. Doctore fuit conscriptus de Dominica II Adventus, adhibetur Oratio Manassae absque citatione. In posteriore qui computatur inter reportatos, ut dicitur, de S. Maria Magdalene, explicite allegatur eadem Oratio Manassae. Maioris adhuc momenti est, quod allegatur etiam in Commentario, Evangelii

(1) Revue Biblique, an. 33, (oct. 1924) 522-33.

(2) L. c. 530-1 nota; allegatque Opp. IX, Ad Cl. Aquas 1901, 46, 562. Archivum Franciscanum Historicum. AN. XVIII.

20

Γ

[ocr errors]

S. Lucae (15, 21 et 18, 13) (1) additis verbis: II Paralipomenon ultimo. Videtur itaque allegari ut s. Scriptura non secus ac in operibus S. Thomae.

Estne concludendum S. Bonaventuram sequi traditionem quae non fuit recepta a Concilio Tridentino? Haec conclusio non videtur legitima. Cardinalis Hugo a S. Charo, O. Pr., quem magistrum Doctoris Seraphici fuisse credimus (*), expositioni Paralipomenon statim adnectit expositionem Orationis Manassae, quamvis non omittat notare, eam non pertinere ad hunc librum. Glossa etiam tam ordinaria quam interlinearis huius orationis statim sequitur post librum II Paralip. Lyranus observat eam non esse in Hebraico, nec de textu, quamvis legi soleat in fine illius libri; quamobrem et ipse nonnisi post brevem notam de sensu eius litterali et morali assignat finem libri: « explicit II liber Paralipomenon » (3). Similiter in Bibliis Lovaniensibus (a.i 1547) post Orationem Manassae habentur haec verba: Paralipomenon finis». Ex hisce factis recte deducere nobis videmur allegationem Orationis Manassae cum addito: << Paralipomenon ultimo non necessario includere agnitionem canonicitatis eiusdem. Imo contrarium nobis tenendum videtur, quia S. Doctor certo nos monuisset, si contra magistrum suum a communi opinione recedendum esse iudicasset.

Simile quid observandum est in ordine ad III Esdrae, qui non tantum in sermonibus sive reportatis sive ab ipso S. Bonaventura conscriptis citatur (*), sed etiam in Commentario S. Lucae (5), necnon in Commentario Prologi Magistri Sententiarum (). Cum non explicite allegetur ut Sacra Scriptura et plura alia extra biblica adduci soleant, nil concludere licet, dum ex altera parte liber iste iam communiter pro apocrypho habebatur, ita ut Cardinalis Hugo in sua expositione sacri textus eum omiserit.

Canon biblicus itaque S. Bonaventurae non est conficiendus ex citationibus sed ex testimoniis directis. Testimonia talia occurrunt tria: Ante omnia seponendum est Centiloquium, quod non est opus genuinum Doctoris Seraphici, ut ostenderunt editores Claraquenses (7). Compilator istius libelli, forte Fr. Marchesinus a Regio, O. F. M., longe maiorem quidem partem excerpsit

[blocks in formation]

(3) Postillae Morales in S. Scripturam, Mantuae 1481; vide et Biblia Lyrani, Venetiis 1588. Notamus hic errorem illorum qui autumant Orationem Manassae Luthero debere accessum ad sacra Biblia. Vide Hastings, Dictionary of H. Bible, III, 233. (4) Cf. Opp. X, 264.

(5) Ad Luc. 21, 15 citatur III Esdr. 4, 36 (Opp. VII, 528).

(*) Verba III Esdr. 4, 35ss. non contradicere Magistro ostenditur (t. I, 24s.). (7) V, p. XLVшIsq.

ex operibus S. Bonaventurae, retentis ipsis verbis et loquendi modis, cetera vero ad verbum extraxit ex scriptis aliorum quinque doctorum illius aetatis. Putamus eum non recte mentem S. Doctoris referre, enumerando tres libros Esdrae ut canonicos (').

Alibi traditur numerus librorum Veteris Testamenti secundum Hieronymum, XXII scilicet, et additur: « in novo testamento octo sunt > (2).

Manent adhuc duo testimonia perpendenda. In Prologo Breviloquii (3) legimus quae sequuntur: Vetus Testamentum habet libros legales, historiales, sapientiales et prophetales, ita quod primi sunt quinque, secundi decem, tertii quinque et quarti sunt sex, ac per hoc in universo viginti sex. Novum testamentum similiter habet libros his correspondentes secundum quadruplicem formam. Nam legalibus correspondent libri evangelici, historialibus Actus Apostolorum, sapientialibus Epistolae Apostolorum et maxime Pauli, prophetalibus correspondet liber Apocalypsis.

In collatione XIV in Hexaëmeron () tandem haec supputatio aliquatenus exponitur quoad libros Veteris Testamenti. Numerantur 5 libri Moysis, Iosue, Iudicum et Ruth, liber Regum et Paralipomenon, Psalmi, 12 Prophetae Minores et 4 Maiores, Esdras, Nehemias et Machabaeorum, Iob et Esther, Tobias, Iudith. Omissis itaque Sapientialibus, enumerantur omnes alii, sed quatuor libri Regum et duo Paralipomenon ut unus liber indicantur, sicut,et duo Machabaeorum. Psalterium recensetur inter propheticos et Iob inter historicos sicut Esther, Tobias et Iudith.

Supervacaneum esset ostendere, S. Bonaventuram admisisse etiam Proverbia, Ecclesiasten, Canticum, Sapientiam et Ecclesiasticum, eumque revera quatuor libros Regum, duos Paralipomenon et duos Machabaeorum pro sacris et canonicis recepisse. Sed notatu dignum videtur factum, quod non fit mentio specialis libri Baruch, cum tamen eum aliquando distincto nomine allegaverit, speciatim in opusculo theologico quo tractantur quaestiones disputatae De perfectione evangelica (5) et in Commentario in III libr. Sententiarum (6). In hoc ultimo loco S. Doctor verba Isaiae et Baruch simul tractat ut prophetica, unde non est dubitandum, quin canonicitatem huius libri Baruch agnoverit

(1) Pars III, sect. 32 (ed. Vatic. Operum S. Bonav. t. VI, 85); cf. Opp. V, 202, nota 10. (2) Coll. 19 in Hexaëmeron, n. 6 (t. V, 421).

[blocks in formation]

(5) Qu. 1 de humilitate, n. 20 (V, 119); allegatur Baruch 2, 18 simul cum Eccli. 3, 21.

(6) Dist. 31, a. 2, q. 3, conclusio (III, 679); allegatur Baruch 4, 28 simul cum Is. 31, 6.

eumque in enumeratione comprehenderit tamquam partem Ieremiae, uti moris erat illa aetate.

Canon igitur biblicus S. Bonaventurae est idem quem postea sancivit Concilium Tridentinum, non admisit libros apocryphos nec partes eorundem, neque exclusit aut in dubium vccavit deuterocanonicos. Hoc solum habet particulare, quod Orationem Manassae allegavit ut partem, quamvis non canonicam libri II Paralip.; quod citationem III Esdrae sine distinctione adnexuit citationibus biblicis, quodque tandem modo proprio computavit libros.

Elenchus completus sacrorum librorum ad mentem S. Bonaventurae dispositus invenitur apud discipulum eius Fr. Matthaeum ab Aquasparta (1). Discimus ab hoc auctore decem historiales Veteris Testamenti disponi ut sequitur: 10 Iosue, 20 Iudicum (cum Ruth), 30 Regum, 4o Paralipomenon, 50 Esdrae et Nehemia, 60 Iob, 70 Tobias, 80 Iudith, 9o Esther, 10° Machabaeorum. Sex prophetales sunt: 1o Psalmi, 2-5 Prophetae Maiores, 6o volumen 12 Prophetarum (utique Minorum). Libro Ieremiae accensentur Lamentationes, sed de Baruch non fit mentio specialis. Numerus 8 pro libris N. T. obtinetur, quia singula Evangelia computantur, sed Epistolae paulinae ut unus liber considerantur sicuti et 7 Epistolae « canonicae » seu catholicae.

R

Tradito iam elencho librorum quos S. Doctor ut sacros et canonicos suscepit, quaeri adhuc potest, undenam habuerit hunc elenchum seu quale adhibuerit criterium canonicitatis. Responsum eruitur ex Commentario in Ecclesiasten.

In prooemio huius (2) tres proponuntur obiectiones contra characterem sacrum libri Ecclesiastes, eo quod Salomon, utpote peccator et carnalis, non aedificasset sed potius scandalum praebuisset praedicando spiritualitatem, imo peccasset narrando divinam iustitiam et consequenter libro eius non esset credendum. Has obiectiones solvit, observando Salomonem secundum Hebraeorum traditionem Ecclesiasten scripsisse ut poenitentem, et caeteroquin Spiritum Sanctum vera et bona loqui etiam per malos; deinde notat peccatum Salomonis non fuisse in docendo sed in defectu dispositionis. Tandem dat responsum definitivum, declarando auctoritatem alicuius libri non dependere a bonitate scriptoris sed ab inspiratione Spiritus Sancti: Et quia constat nobis, Salomonem spiritu sapientiae fuisse repletum, sicut patet ex tertii Regum tertio (v. 5 ss.), ideo Ecclesia indubitanter recipit libros eius ».

En criterium canonicitatis: receptio ex parte Ecclesiae. Contra hoc criterium nullam vim habent qualitates scriptoris humani

(1) Quaestiones disput. selectae, I, n. 16-21; ed. Ad Cl. Aquas 1903. (2) Qu. 4, ad 3 (VI, 8).

cui liber aliquis adscribitur. Ideo S. Doctor non recusat traditionem nonnullorum veterum, librum Sapientiae Philoni adscribentium. Distinguit triplicem causam efficientem: prima est Deus per modum inspirantis, secunda est Salomon per modum invenientis, proxima est Philo per modum compilantis (). Ex eo igitur quod scriptor aliquis librum Sapientiae attribuit Philoni; non licet concludere, eum non agnovisse canonicitatem illius libri quem S. Hieronymus posuit inter apocrypha. Et ita studium S. Bonaventurae utilitatem generalem afferre potest, ut initio diximus.

Werthae in Hollandia.

P. CRESCENTIUS VAN DEN BORNE, O. F. M.

(1) Comment. Sap., Prooem., n. 4 (VI, 108) Quamvis Editores recentes teneant, hunc commentarium ea forma qua prostat, non esse a S. Bonaventura compositum, hanc tamen sententiam allegandam esse duximus.

« AnteriorContinuar »