Imágenes de páginas
PDF
EPUB

DOCUMENTA

CONSTITUTIONES FRATRUM DE POENITENTIA S. FRANCISCI

FACTAE IN CAPITULO BONONIAE AN. 1289

IUXTA NOVUM CODICEM

[ocr errors]

Has Constitutiones iam edidit P. Hieronymus Golubovich (), e quodam codice saeculi XV, reperto in civica bibliotheca Iaderae (Zara), signato no 1552, fol. 92r-3 v (). Ibi eis praemittitur introductio, quae in nostro codice deest, in qua traditur Constitutiones esse redactas in capitulo Tertiariorum celebrato die 14 novembris 1289 Bononiae in ecclesia saeculari S. Andreae.

Quia textus novi codicis Aquilani a recensione codicis Iaderensis in pluribus discrepat, ratio omnino postulat, ut integer textus Aquilanus hic edatur. Consonantias utriusque codicis litteris obliquis expressimus; caetera in Iaderensi recensione deficiunt; scil. capitula II, IV, VI, VII atque XIII codicis Aquilani. Fateor tamen divisionem in capitula sive « rubricas » harumque titulos vix opus originale esse ipsorum capitularium; potius ab amanuensi quodam ista inducta sunt. In codice Aquilano vero deficiunt (relate ad Iaderensem) paragraphi 2, 4, 6-9, 14-17. Reliqua consonant hoc ordine:

3 5 11, 10 15 12

13

cod. Aquilanus cap. I III V VIII IX X XI-XII cod. Iaderensis § Recitantur in solo codice Iaderensi : Io nomina 4 Fratrum III Ordinis, qui respective dicuntur de provintia s. Anthonii, de prov. Mediolani, de prov. Ianue, atque de prov. Bononie ; II° (n. 5-21) nomina Fratrum, qui e variis civitatibus harum regionum advenisse dicuntur; III e praefatis Fratribus 12 nominantur, qui « diffinitores ›

(1) AFH II, 67-71; ubi de eis egit 63-7.

(2) Codicem fusius idem descripsit postea, AFH X, 220-6.

ab ipso Capitulo electi sunt, inter quos primo loco ponitur « Fr. Elyas de Ferraria, executor Ytalie» (n. 5), qui etiam in nova recensione recolitur (c. VIII, n. 3). Capitulo ergo Bononiensi, quanquam in initio recensionis Iaderensis sermo fit de: ibi convocatis fratribus ordinis penitentie totius Ytalie», de facto non interfuerunt nisi Fratres Poenitentes Italiae superioris; neque quidquam insinuatur, cur Fratres III Ordinis Italiae mediae et inferioris non comparuerint.

[ocr errors]

constitu

Hinc explicatur, cur in recensionis novae título hae tiones... facte in provinciali capitulo Bononiensi an. 1289 dicantur. Revera capitulum generale esse debuerat ad mentem illud convocantium, sed de facto tale non fuisse apparet, licet simpliciter provinciale vix dici possit, ob capitulares e quatuor Provinciis Bononie coadunatos. Provinciae istae Tertiariorum fuisse omnino videntur divisae, uti satis apparet, ad modum Provinciarum Ordinis Fratrum Minorum.

Accedit quod in c. II et IV, (quae in codice Iaderensi desunt) duae res, scilicet vis obligandi Constitutionum Capituli generalis et electio Ministri generalis remittuntur tractandae in Capitulo generali. His igitur potius innuitur aliud Capitulum superius praesenti maiorisque auctoritatis, id est revera generale (totius nempe Italiae, vix vero totius Tertii Ordinis). Capitulum ergo Bononiense anni 1289 medium quemdam locum tenuisse videtur inter Capitulum generale Italiae et provincialia Capitula. Inferre non auderem plures. Provincias III Ordinis (in casu praesenti: Italiae superioris) corpus quoddam, iam tunc constituisse, cum talis Congregatio' e documentis illius temporis hucusque notis non eluceat. Sane in cap. VI cuiusnam naturae unumquodque Capitulum ibi memoratum fuerit, facile definiri potuisset, sed neque caput istud (in Iaderensi codice deest) plura dixit neque expressius distinxit.

[ocr errors]

Notandum quoque in cap. II et cap. VIII, n. 3 (uterque locus in codice Iaderensi deest) Fratres Poenitentes maxima fiducia tunc animatos fuisse, se a Summo Pontifice facile privilegia obtinere posse.

Utra redactio magis authentica sit, nondum liquet. Neutra textum originalem Constitutionum ex integro exhibet, quia in utroque codice aliqua deesse apparent; neque ulla adest ratio dubitandi de authenticitate locorum in uno codice additorum, in altero omissorum. Textus Aquilanus manifeste mutilus est, et quanquam in folio intersititio pauca verba deesse videntur, vix dubitari potest, quin textus in secundo folio modo deperdito continuaretur olim, respectu habito ad alias paragraphos codicis Iaderensis, praesertim ad huius § 17, ubi de confirmatione Regulae III Ordinis nuper impetrata sermo fit. Tertius ergo codex istarum Constitutionum prodeat necesse est, ut tandem textus earum integer et authenticus nobis innotescat.

«

Textus novae redactionis invenitur in quodam folio chartaceo intersititio saeculi XV, adglutinato inter f. 44 v-5r codicis S 73 Bibliothecae Provincialis Aquilae; incip. yhs [Ihesus]. In nomine... ; explicit: vel loci unde fuerit... ». In codice etiam continentur (f. 19r-21 v) Regula Tertiariorum anni 1221, et bulla Nicolai IV Supra Montem, (18 aug. 1289), novam Regulam III Ordinis promulgans (1). - Folium illud hic producitur et editur ad litteram, addita tantum numeratione capitulorum et paragraphorum. Capitulum XIII mutilum evasit, ex eo quod a ligatore codicis reliqua in parte inferiori abscisa fuerunt. De hoc codice, qui saeculo XV exeunte compilatus fuit a Fr. Alexandro de Ritiis, O. F. M., et de aliis huius Aquilanae Bibliothecae fusius dicere mihi propono in Archivo.

Textus autem Regulae Tertii Ordinis exemplatus est (2) e iam celebri codice Capistranensi num. XX (3) : « Incipit regula fratrum et (sic) sororum penitentium inceptum a b. patre s. Francisco. In nomine patris et filii et Spiritus Sancti. Amen. Memoriale prepositi fratrum et sororum de penitentia in domibus propriis existentium...». Neque aliae in apographo Aquilano, pretio ergo et valore carente, adsunt variantes. Desinit: « scandalum oriatur. Explicit ›.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Ad honorem omnipotentis Dei et beatissime Marie Virginis matris eius et beati Francisci confessoris, devotissimi patris Fratrum Penitentium. Hec sunt constituciones Fratrum de Penitentia facte in capitulo provinciali facto in civitate Bononie sub anno Domini millesimo ducen tesimo octuageximo nono, indictione secunda.

I. De ministri ellectione. Rubrica.

In primis patrarunt (?), ordinaverunt, statuerunt et firmaverunt quod fratres penitencie civitatis Bononie, Padue, Mediolani et Ianue, quilibet conventus in sua provincia, elligat discretos fratres cum quorum consilio et consensu omnium vel maioris partis ipsorum ministri ipsius conventus, auctoritate presentis capituli, possint, teneantur et debeant elligere creare et nominare et constituere unum de fratribus penitentie provincie sue, qui presit fratribus omnibus sue provincie, qui vocetur nomine Ministri provincialis, cuius officium terminetur et limitetur per generale capitulum. [= Iad. n. 1].

[blocks in formation]

Item quod conferatur in capitulo generali, utrum postulandum sit a Domino Apostolico, quod omnes constitutiones que fient in capitulo

(1) Bull. Fr. IV, 94-7; Seraphicae Legisl. textus orig., Ad Claras Aquas 1897, 77-94. (2) Ut ipse scriba notavit. (3) Cf. huius codicis novam collationem factam a P. Benv. Bughetti, ap. AFH XIV, 114-21.

generali, auctoritate apostolica habeant plenum robur, nisi aliud provideretur per idem capitulum de addendo, minuendo vel cassando.

[blocks in formation]

Item quod aliqua persona non presumat portare habitum fratrum penitentie vel sororum, nisi primo professionem fecerint secundum regulam bullatam a Domino Apostolico Nicolao papa quarto (1), et promittat se observaturum toto tempore vite sue omnia que in dicta regula continentur, nisi aliquando [aliud] statuatur (2) de licentia ministrorum. [= Iad. n. 3]. De generali ministro.

IV.

Item quod tractetur in capitulo generali de habendo ministrum generalem, qui duret per quinquenium et non plus. Et ipse minister nec aliter constitui possit vel confirmari, nisi denuo visum fuerit capitulo generali.

[blocks in formation]

Item quod fratres ordinis penitencie sepelliantur in habitu suo, nec possint expoliari quando traduntur sepulture. [= Iad. n. 5].

[merged small][ocr errors][merged small]

Item quod unumquodque capitulum quod de cetero fiet, durare debeat per quatuor dies ad minus. Et in prima die celebretur missa Spiritus Sancti, et postea cantetur ymnus: « Veni creator Spiritus» etc.; secunda die missa Beate Virginis Marie; tertia die missa beati Francisci quarta die missa fratrum et sororum mortuorum, dicendo in prima oratione: Deus venie largitor». Et in fine capituli cantetur Te Deum laudamus. Et dicatur in fine oratio beati Francisci. Et quilibet fratrum offerre debeat in qualibet missa unum denarium usualem (3).

[merged small][ocr errors][merged small]

Item quod prima dominica mensis cuiuslibet coadunentur fratres penitentie in ecclesia ubi ministri facient nunciare, et ibi celebretur missa solempniter, et habeatur predicator secundum quod in regula (*) continetur, et valeat ex nunc.

VIII. De collectis non imponendis aliquibus personis.

1. Item quod nullus fratrum in vicinanciis suis ponat aliquam collectam, vel depositum vicinancie vel scole (5) recipiat, vel intersit laboriciciis contractarum, vel fideiubeat pro aliqua persona, aut securitatem prestet in comuni, vel bona alicuius extimet, nec de questionibus singularum

(1) Die 18 aug. 1289; ap. Bull. Fr. IV, 94-7.

(2) Iad. aliquando steterit. Ergo in archetypo utriusque codicis hic locus corruptus erat.

(3) Est oblatio solita in congregatione mensili; cf. Reg. Nicol. c. 13, n. 2. () Reg. Nicol. ibid. n. 1. (5) C add. 1.

edimus. In ea Dionysius Summo Pontifici supplicat, ut sui suique gregis recordetur et ut (ait) me admittatis ut discipulum vestrum sanctaeque ecclesiae », quemadmodum Nicolaus IV fecerat (in bullis a nobis supra citatis); additque nobilem Emirum Saad ed Din caetera Bonifatio VIII intimare posse. Nobilis ergo ille vir Romam qua nuncius Dionysii episcopi venerat et Kassani, Khani Persidis (1295-1304), qui, ut ipsa epistola arguit, amicus Christianorum et hostis Saracenorum erat (1). Reliqua dicta in epistola Dionysii, more orientalium verbosa, salutationes sunt et deditionis non bene definitae assertiones.

Antequam Saad ed Din in Occidentem proficisceretur, Dionysius Taurisiensis episcopus voluit, ut originale suum lingua syriaca scriptum, authentice latine redderetur, id quod eodem die 18 iulii 1302 praestitit unus e Fratribus Minoribus Taurisii missionarius, alias nobis, eheu, penitus incognitus, scilicet Fr. Iohannes Flamingus, adiutus a quodam interprete bene sciente arabicum. Tunc temporis, idioma etiam syriacum vulgo arabicum a nostris dicebatur. Frater iste Iohannes versionem suam latinam in ipsius epistolae dorso sua manu scripsit, et ex adiecta eius nota in calce versionis, fortassis inferre liceat eundem Iohannem comitem fuisse itineris nuntii Saad ed Din apud Sedem Apostolicam.

Versio ista coaeva omnino fidelis dicenda est, licet non singulis vocibus inhaereat. Eam infra edimus sub num. I.

Originale syriacum, quod nobis detexit et exemplar photographicum amice dono dedit Rmus. Daus. P. Cyrillus Karalevsky, asservatur in Archivo Vaticano: Ad Armar. I-XVIII, n. 1776, olim Archivi Castelli S. Angeli ; 82 1, 171, centim.; membranaceum est. Eius effigiem habes infra: transseriptionem vero litteris syriacis hie addere non possumus, eum eiusmodi typi nos deficiant. R. P. Arduinus Kleinhans. 0. F. M. Dr. rer. bibl.. lecter linguarum orientalium in Collegio S. Antonii, Romae, una cum R. P. Bonav. Ubach, O. S. B, novam eamque accuratiorem versionem ex ipso orginah syriace confecerunt, nobisque transmiserunt. Omnibus ergo memoratis Patribus amics debitas hisce dicimus gratias, novamque hanc versionem infra elimus sub num. II.

Quid Bonifatius VIII epistolae Dionysii Taurisiensis responderit. nos penitus later. Ceterum epistola haec magni est momenti pro missiomitus Patrum Minorum in Pers de, et seriei . deumentorum orientalium, quae cl. Paulus Pellet mode rugat, addenda est.

any I Bus. Warne 10% das Fratres Minores legatos in

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »