Imágenes de páginas
PDF
EPUB

edimus. In ea Dionysius Summo Pontifici supplicat, ut sui suique gregis recordetur et ut (ait) me admittatis ut discipulum vestrum sanctaeque ecclesiae », quemadmodum Nicolaus IV fecerat (in bullis a nobis supra citatis); additque nobilem Emirum Saad ed Din caetera Bonifatio VIII intimare posse. Nobilis ergo ille vir Romam qua nuncius Dionysii episcopi venerat et Kassani, Khani Persidis (1295-1304), qui, ut ipsa epistola arguit, amicus Christianorum et hostis Saracenorum erat (1). Reliqua dicta in epistola Dionysii, more orientalium verbosa, salutationes sunt et deditionis non bene definitae assertiones.

Antequam Saad ed Din in Occidentem proficisceretur, Dionysius Taurisiensis episcopus voluit, ut originale suum lingua syriaca scriptum, authentice latine redderetur, id quod eodem die 18 iulii 1302 praestitit unus e Fratribus Minoribus Taurisii missionarius, alias nobis, eheu, penitus incognitus, scilicet Fr. Iohannes Flamingus, adiutus a quodam interprete bene sciente arabicum. Tunc temporis, idioma etiam syriacum vulgo arabicum a nostris dicebatur. Frater iste Iohannes versionem suam latinam in ipsius epistolae dorso sua manu scripsit, et ex adiecta eius nota in calce versionis, fortassis inferre liceat eundem Iohannem comitem fuisse itineris nuntii Saad ed Din apud Sedem Apostolicam.

Versio ista coaeva omnino fidelis dicenda est, licet non singulis vocibus inhaereat. Eam infra edimus sub num. I.

Originale syriacum, quod nobis detexit et exemplar photographicum amice dono dedit Rmus. Daus. P. Cyrillus Karalevsky, asservatur in Archivo Vaticano: Ad Armar. I-XVIII, n. 1776, olim Archivi Castelli S. Angeli ; 82 1, 171, centim.; membranaceum est. Eius effigiem habes infra: transseriptionem vero litteris syriacis hie addere non possumus, eum eiusmodi typi nos deficiant. R. P. Arduinus Kleinhans. 0. F. M. Dr. rer. bibl.. lecter linguarum orientalium in Collegio S. Antonii, Romae, una cum R. P. Bonav. Ubach, O. S. B, novam eamque accuratiorem versionem ex ipso orginah syriace confecerunt, nobisque transmiserunt. Omnibus ergo memoratis Patribus amics debitas hisce dicimus gratias, novamque hanc versionem infra elimus sub num. II.

Quid Bonifatius VIII epistolae Dionysii Taurisiensis responderit. nos penitus later. Ceterum epistola haec magni est momenti pro missiomitus Patrum Minorum in Pers de, et seriei . deumentorum orientalium, quae cl. Paulus Pellet mode rugat, addenda est.

any I Bus. Warne 10% das Fratres Minores legatos in

[ocr errors]

I.

Versio epistolae coaeva.

In nomine Dni. nostri Ihesu Xpisti.

Domino patrum sanctorum, Patri patrum, pastori pastorum, principi principum, maiori vicariorum Dei, secundo Petro et fidelium Xpisti maximo, post celestem Dominum, nostro Patri et Domino Bonifacio sancto et Summo Pontifici, quem Dominus dirigat, fortificet et firmet, et det victoriam super serpentem antiquum. Amen. Amen.

Vestre Sanctitatis parvus discipulus et servus, inclinans capud sub pedibus vestre Sanctitatis, Dyonisius, indignus episcopus Taurisii, natione Iacobitarum, salutem Domini nostri Ihesu Xpisti cum adoratione vestre Sanctitatis.

Peto, licet indignus, cum populo Xpistiano, sub iugo infidelium... (1) orationum vestrarum coram Deo acceptabilium me fore participem, rogo humiliter ut mei et populi Xpisto credentis in vestris sanctis orationibus ac bonis operibus vestra sanctitas recordetur, quod possimus tranquilla vita et pace perfrui, et sacerdotium exaltetur.

Rogo etiam sanctitatem vestram, quod placeat vestre dominationi me sanctitatis vestre filium et discipulum acceptare et ..... t. . . . . (2) sacrosancte, et honorare m[e dignemini vestre sanctitatis litteris, sicut felicis recordationis Dominus Nicolaus quartus, Papa sanctus, me dignatus est visitare, et inter nationes extraneas, tali dono consolatus, cor meum in Domino gratuletur.

Et si sanctitati vestre placeat dinoscere statum nostrum, sciscitare poteritis a domino Sadeddin, magno nuntio Casani, Xpo fideli et Deum timente, vestre dominationi transmisso, a quo scire poteritis.

Cum salute celesti et nostra [adora]tione quam vobis solemus facere, vestra [magni]fic[en]tia exaltetur et [sancto]rum [fratrum?] circumstantium (3), iugum Domini portantium, et die ac nocte Dominum orantium, quorum orationum participem esse postulo.

Omnes Vobis circumstantes in Domino salutare [vol]ui.

Fortitudo celestis vobiscum sit et vos custodiat et obumbret. Amen.

Anno Domini millesimo trecentesimo secundo, in festo sancte Symphorose cum septem filiis, martyrum [18 iulii], ego frater Iohannes Flamingus, Ordinis fratrum Minorum in Taurisio, presentem cartam ad preces domini Dyonisii episcopi Iacobitarum, cum quodam bene sciente arabicum, benedictionem humiliter petens, apostolicis pedibus provolutus, transtuli.

(1) Vox non iam legibilis, quia corrosa evanuit et decidit. Supplendum: suspirante, vel sanctarum?

() Voces duae vel tres eodem modo evanuerunt. Supple: et ecclesiae. () Intelligas: Patrum cardinalium.

personarum arbitretur, nec in alieno negotio possit tenuta suscipere mandato alicuius ufficialis vel pretoris. [= Iad n. 11].

2. Et quod nullus fratrum penitentie procuratorium vel sindacatum pro aliquibus causis recipiat, vel pro aliquo vel ad pallatium (1) accedat causa litigandi pro alieno negocio, nec tutoriam vel actoriam suscipiat voluntarie alicuius, nisi in predictis omnibus et singulis licentiam recipiat ministrorum. [= ib.].

3. Item quod dominus frater Helias (2) possit exigere et exigi facere a fratribus penitentiam impositam in civitate Placencie, sicut ei videbitur pro meliori. Et super hoc impetretur privilegium a Domino Apostolico si ei videbitur expedire.

[merged small][ocr errors]

Item quod nullus fratrum penitentie nec vendat vinum ad minutum nec vendi faciat, seu ad modum taberne, sine voluntate suorum ministrorum. [lad. n. 15].

X. De Commissaria. Rubrica.

Item quod ministri et quilibet fratrum possit, teneatur et debeat recipere commissariam ab unoquoque fratre sui conventus (3), et executioni mandare totis viribus. Et fratres ipsius conventus dare debeant auxilium, consilium et favorem ad hoc, ut dicta commissaria effectui mandetur. [= Iad. n. 12].

[blocks in formation]

Item quod unusquisque frater penitentie et soror ieiunare debeat vi giliam beati Francisci, ad honorem ipsius preciosissimi patris fratrum penitencium. [ Iad. n. 13].

XII.

[ocr errors]

De veniendo ad vesperas vigilie beati Francisci.

Item quod ministri et fratres in qualibet civitate et loco convenire debeant in vesperas vigilie beati Francisci ad locum Fratrum Minorum, et offerre quilibet duplerium seu cereum, iuxta posse dictorum fratrum. [= Iad. n. 13].

XIII. De notificandis mortuis ministris provincialibus.

Item quando aliquis fratrum penitentie migraverit ex hoc seculo, ministri illius civitatis vel loci unde fuerit.... (*).

Aquilae.

ANICETUS CHIAPPINI, O. F. M.

(1) Sic C; Iad. vero habet: ad placitandum accedat pro al. negot. Utraque lectio bona videtur.

(2) Sine dubio: de Ferraria, de quo supra, 347.

(3) Nescio. utrum hic agatur de domo regulari an de congregatione saeculari ordinaria.

(*) Sic mutilum explicit folium. Adde: hoc Fratribus nuntient etc. iuxta Reg. Nicol. c. 14, n. 2.

EPISTOLA SYRIACA DIONYSII EPISCOPI TAURISIENSIS

AD BONIFATIUM VIII (1302)

Arghun Khan, Tartarorum Persidis imperator (1284-1291), qui se aperte amicum christianorum proclamaverat, mox post primam legationem ad Honorium IV an. 1285 missam, ad eumdem Summum Pontificem an. 1287 destinavit Rabban Sauma (alias Bar Sauma), monachum episcopum (1). Honorio IV defuncto († 3 april. 1287), R. Sauma ab eius successore Nicolao IV, electo 15 febr. 1288, benigne receptus est mense martio, cui etiam plurium episcoporum orientalium litteras detulit.

Inter bullas pontificias, quas secum R. Sauma in Persidem retulit, hic memorandum venit diploma Nicolai IV, datum 7 aprilis 1288 ad Dionysium, Iacobitarum sive Nestorianorum, episcopum Taurisiensem (Tauris, Tabris) (2), cui Pontifex respondit se maxima exsultatione didicisse (3) « quod, sicut litterarum ipsarum tenor apertius innuebat, christianam fidem, quam tenet et servat Romana mater ecclesia, quamque a dilectis Fratribus Minoribus in partibus ipsis ad serenda inibi salutis semina et in fide praedicta partium ipsarum incolas informandos morantibus accepisti, te tenere ac servare sollicite profiteris ».

Eidemque Dionysio episcopo Taurisiensi Nicolaus IV alias litteras misit per Fr. Iohannem a Montecorvino, suum ad Arghun Khan nuntium, datas 7 iulii 1289 (*), gratulans ob eius affectum erga fidem Romanam, gratiasque ipsi dicens ob praestita Fratribus Minoribus beneficia.

Litterae Dionysii episcopi ad Summum Ponticem datae praefatis occasionibus et in dictis bullis expresse memoratae, hucusque non innotuerunt.

Hic autem aliam eiusdem Dionysii, Iacobitarum episcopi, epistolam, quam anno 1302 ad Bonifatium VIII scripsit, primum

(1) Cf. Biblioteca bio-bibliografica della Terra Santa e dell' Oriente francescano, II, Quaracchi 1913, 432 ss.

(2) Ibi Imperatores Persidis residebant; cf. 1. c. II, 568.

(3) Bull. Franc. IV, 9; cf. Biblioteca, II, 439; cf. ibid. I, 323.

(*) BF IV, 81-5; Bibliot. II, 441. Mense augusti 1291 Nicolaus IV pluribus magnatibus et episcopis Orientis praefato episcopo ac etiam Dionysio nuntios suos ad Tartaros ituros commendavit; BF IV, 278; Bibliot. 11, 475.

F

[graphic]

edimus. In ea Dionysius Summo Pontifici supplicat, ut sui suique gregis recordetur et ut (ait) me admittatis ut discipulum vestrum sanctaeque ecclesiae », quemadmodum Nicolaus IV fecerat (in bullis a nobis supra citatis); additque nobilem Emirum Saad ed Din caetera Bonifatio VIII intimare posse. Nobilis ergo ille vir Romam qua nuncius Dionysii episcopi venerat et Kassani, Khani Persidis (1295-1304), qui, ut ipsa epistola arguit, amicus Christianorum et hostis Saracenorum erat (1). Reliqua dicta in epistola Dionysii, more orientalium verbosa, salutationes sunt et deditionis non bene definitae assertiones.

[ocr errors]

Antequam Saad ed Din in Occidentem proficisceretur, Dionysius Taurisiensis episcopus voluit, ut originale suum lingua syriaca scriptum, authentice latine redderetur, id quod eodem die 18 iulii 1302 praestitit unus e Fratribus Minoribus Taurisii missionarius, alias nobis, eheu, penitus incognitus, scilicet Fr. Iohannes Flamingus, adiutus a quodam interprete bene sciente arabicum. Tunc temporis, idioma etiam syriacum vulgo arabicum a nostris dicebatur. Frater iste Iohannes versionem suam latinam in ipsius epistolae dorso sua manu scripsit, et ex adiecta eius nota in calce versionis, fortassis inferre liceat eundem Iohannem comitem fuisse itineris nuntii Saad ed Din apud Sedem Apostolicam.

Versio ista coaeva omnino fidelis dicenda est, licet non singulis vocibus inhaereat. Eam infra edimus sub num. I.

Originale syriacum, quod nobis detexit et exemplar photographicum amice dono dedit Rmus. Dnus. P. Cyrillus Karalevsky, asservatur in Archivo Vaticano: Ad Armar. I-XVIII, n. 1776, (olim Archivi Castelli S. Angeli); 82 1/2 X 17 1, centim.; membranaceum est. Eius effigiem habes infra; transscriptionem vero litteris syriacis hic addere non possumus, cum eiusmodi typi nos deficiant. R. P. Arduinus Kleinhans, O. F. M., Dr. rer. bibl., lector linguarum orientalium in Collegio S. Antonii, Romae, una cum R. P. Bonav. Ubach, O. S. B., no vam eamque accuratiorem versionem ex ipso originali syriaco confecerunt, nobisque transmiserunt. Omnibus ergo memoratis Patribus amicis debitas hisce dicimus gratias, novamque hanc versionem infra edimus sub num. II.

Quid Bonifatius VIII epistolae Dionysii Taurisiensis responderit, nos penitus latet. Ceterum epistola haec magni est momenti pro missionibus Fratrum Minorum in Perside, et seriei illi documentorum orientalium, quae cl. Paulus Pelliot modo vulgat (2), addenda est.

(1) Cf. Biblioteca, I, 354 s., 360: anno 1299 duos Fratres Minores legatos in Occidentem miserat; ib. II, 458 ss., 474 ss.

(2) Les Mongols et la Papauté; documents nouveaux etc. ap. Revue de l'Orient chrétien, 3e série, t. II (XXIII), Paris 1923, 3-30.

« AnteriorContinuar »