Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I.

Versio epistolae coaeva.

In nomine Dni. nostri Ihesu Xpisti.

Domino patrum sanctorum, Patri patrum, pastori pastorum, principi principum, maiori vicariorum Dei, secundo Petro et fidelium Xpisti maximo, post celestem Dominum, nostro Patri et Domino Bonifacio sancto et Summo Pontifici, quem Dominus dirigat, fortificet et firmet, et det victoriam super serpentem antiquum. Amen. Amen.

Vestre Sanctitatis parvus discipulus et servus, inclinans capud sub pedibus vestre Sanctitatis, Dyonisius, indignus episcopus Taurisii, natione Iacobitarum, salutem Domini nostri Ihesu Xpisti cum adoratione vestre Sanctitatis.

Peto, licet indignus, cum populo Xpistiano, sub iugo infidelium... (1) orationum vestrarum coram Deo acceptabilium me fore participem, rogo humiliter ut mei et populi Xpisto credentis in vestris sanctis orationibus ac bonis operibus vestra sanctitas recordetur, quod possimus tranquilla vita et pace perfrui, et sacerdotium exaltetur.

Rogo etiam sanctitatem vestram, quod placeat vestre dominationi me sanctitatis vestre filium et discipulum acceptare et ... . . t . . . . . (2) sacrosancte, et honorare m[e d]ignemini vestre sanctitatis litteris, sicut felicis recordationis Dominus Nicolaus quartus, Papa sanctus, me dignatus est visitare, et inter nationes extraneas, tali dono consolatus, cor meum in Domino gratuletur.

Et si sanctitati vestre placeat dinoscere statum nostrum, sciscitare poteritis a domino Sadeddin, magno nuntio Casani, Xpo fideli et Deum timente, vestre dominationi transmisso, a quo scire poteritis.

Cum salute celesti et nostra [adora]tione quam vobis solemus facere, vestra [magni]fic[en]tia exaltetur et [sancto]rum [fratrum?] circumstantium (3), iugum Domini portantium, et die ac nocte Dominum orantium, quorum orationum participem esse postulo.

Omnes Vobis circumstantes in Domino salutare [volui.

Fortitudo celestis vobiscum sit et vos custodiat et obumbret. Amen.

Anno Domini millesimo trecentesimo secundo, in festo sancte Symphorose cum septem filiis, martyrum [18 iulii], ego frater Iohannes Flamingus, Ordinis fratrum Minorum in Taurisio, presentem cartam ad preces domini Dyonisii episcopi Iacobitarum, cum quodam bene sciente arabicum, benedictionem humiliter petens, apostolicis pedibus provolutus, transtuli.

(1) Vox non iam legibilis, quia corrosa evanuit et decidit. Supplendum: suspirante, vel sanctarum?

(2) Voces duae vel tres eodem modo evanuerunt. Supple: et ecclesiae. (*) Intelligas: Patrum cardinalium.

[ocr errors]

Textus originalis Syriacus Epistolae Dionysii Episcopi Taurisien sis (in forma diminuta exhibetur et in duas columnas dissectus).

[ocr errors][merged small]

II.

Versio recentior.

Incipimus (1) in nomine Dei omnipotentis.

Rectori antistitum sacrorum, patrum Patri, pastorum Pastori, principum Principi, primo inter praelatos, altero Petro, fideliumque Capiti, Patri Dominoque nostro, post illum coelestem, Domino Bonifacio Papae sancto: in Deo super lumbos (2), diuturnae vitae stabiliatur, roberetur, praevaleat, prospereque se habeat. Amen.

Humilis discipulus Sanctitatis Vestrae, servus, subordinatusque Vestrae Excellentiae Dionysius, humilis episcopus Iacobitarum Tabrisii, salutem sanctam, terrestres (3) adorationes offert.

Auditas, acceptasque preces Vestras petit in adiutorium meae tenuitatis et pro exiguo populo digno commiseratione christianorum. Oro ne obliviscamini meae miseriae fideliumque in precibus orationibusque, ut vitam quietam, tranquillam prosperamque ducant.

A Sanctitate Vestra rogo ut me admittatis ut discipulum Vestri sanctaeque Ecclesiae, quemadmodum me admisit ille, qui vivit inter sanctos (4), Dominus Nicolaus, Papa sanctus, quartus, quemadmodumque et ipse meam imbecillitatem tractabat... sic et Vos honorifice servum Vestrum tractetis, ita ut his honoribus magnificentiisque consolationem inveniat, et nobis in illis solatium et confortatio sint.

Si autem gratiose de nostra conditione instructionem petieritis, a nostro nobili nuntio, vero fideli, pio, Deum timente, Emiro nobili Saad-ed-Din, qui ad obsequium Dominationis Vestrae pervenit, intelligetis.

Et sancta salutatione, adorationibusque fruemini cum sanctis Patribus qui apud Vos sunt et ministerio dominationis Vestrae subiecti sunt, et ut nostri in orationibus eorum meminerint, et ut omnes qui apud Vos sunt et ministerio Ecclesiae (addicti), pace sancta fruantur. Gratia divina ipsa Vobiscum sit, protegat Vos, et servet Vos ab omni turbatione omnibusque contrarietatibus. Amen. Amen. Amen. Scriptum die decima octava mensis iulii, anno millesimo sexcentesimo decimo tertio Graecorum (5) [18 iul. 1302].

P. HIERONYMUS GOLUBOVICH, O. F. M

(1) Nemo hanc vocem initialem in originali legere potuit.

(2) Alii vertere proponunt super dorsum ; qui dicendi modus perdifficilis est interpretationis, nisi per lumbos intelligas fortitudinem.

(3) Id est: usque ad terram; profundas.

(4) Id est: defunctus.

(5) Iuxta chronologiam Seleucorum seu Syro-Macedonum, quae a die 1a octobris anni 312 ante Christum initium sumpsit. Haec chronologia viguit penes scriptores Syros medii aevi, vigetque hodie etiam apud Nestorianos et Iacobitas. Recte igitur datum primaevae versionis, scil. 18 iulii 1302 convenit cum anno 1613 Seleucorum. Annus 1614 incepit 1 oct. 1302.

CONSTITUTIONES PROVINCIAE ROMANAE, ANNI 1316

Continentur hae Constitutiones provinciales in MS. 151 (Laing 33) Bibliothecae Universitatis Edinburghensis, qui describitur in eiusdem Catalogo (1) codicum MSS. et nobis erit E (*). Est volumen membranaceum in-8o, 204×145 mm., ff. 98, saec. XIV, scriptum a pluribus amanuensibus italis; ligatura moderna est. Continet:

1. Regulam bullatam O. F. M., in transsumpto Nicolai III dato Suriani XII kal. sept. p. n. an. II (3) (f. 1r-8v), bullam Gregorii IX: Quo elongati (*), datam Anagniae IVo kal. oct. p. n. an. IV [29 sept. 1230], (f. 9r-13v); bullam Nicolai III: Exit (5), datam Suriani XIX kal. sept. p. n. an. II [14 aug. 1279]; bullam Clementis V: Exivi (6), dat. Vienne pridie nonas maii p. n. an. VII [6 maii 1312]; (f. 14-60). His, in fine, accedit Bulla Iohannis XXII: Quorumdam exigit (7), dat. Avinione nonis oct. p. n. an. II [7 oct. 1317], (f. 96r-8v).

2. Constitutiones O. F. M. generales Assisienses, anni 1316, (f. 61 r-88 r), editas in AFH IV, 276-302, 508-26. Incip. Prologus. Quoniam ut ait sapiens; des. ad certos titulos redigatur, Incip. I. De religionis ingressu. Statuimus in principio quod nullus recipiatur. Des. pro anima domini Corradi Tullensis episcopi ordinentur specialia suffragia in quolibet capitulo generali. Expliciunt constitutiones generales. Haec exemplata sunt a libraria manu, ducto claro et regulari.

3. Epistola Fr. Petri, ministri Provinciae Romanae ad Fr. Nicolaum, custodem custodiae Urbevetanae (f. 88 r-9 r), datam: Reate VI kal. augusti [1317], ipsi ex integro transscribens epistolam acceptam « hiis diebus » Fr. Michaelis de Cesena, ministri generalis: Gravi qua premor sarcina, datam Bononie XIIII kal. oct. an. MCCCXVI, aliunde iam notam (*). In margine notatur: « Vacat [quia?] in littera scripta ›,

(2) Cath. R. Borland, A descriptive catalogue of the Western medieval Manuscripts in the Edinburgh University Library, Edinburgh 1916, 230-1. Descriptio vitiis non caret, quae corrigimus, quin non bene dicta recenseamus. (2) Additiones et correctiones ab aliis amanuensibus factas designamus siglo F. (3) BF I, 15-19; III, 417: 21 aug. 1279. (4) BF I, 68-70. (5) BF III, 404-17. Seraphicae legislationis textus orig., Ad Cl. Aquas 1897, 181-227. (6) BF V, 80-6. Text. orig. 229-60.

(7) BF V, 128-30.

(*) Hic ergo data apparet 18 sept. 1316. Apud Waddingum, VI3, data est 21 aug. 1316 apud Confortinum Provinciae Bononiae. Textus ap. Glassberger, AF II, 122s., demptis paucissimis variantibus, cum codicis E textu consonans, emanavit item Confortini 21 aug. 1316.

quod fortassis allegat ipsum originale. Integra scribitur manu eadem regulari, quam officialem dixerim. - Tunc vero Fr. Petrus haec subdit: Volens igitur ego frater Petrus, minister fratrum Romane provincie, tanti patris, cuius votis intendo me per omnia conformare, observare precepta, mando tibi ut prefatam litteram, sicut sonat, facias a fratribus tue custodie inviolabiliter observari, et ad singula loca tue custodie absque dilatione transmittas (1), iniungens guardianis tue custodie, ut semel infra mensem (2) ad minus, fratribus eis subditis legi faciant, et cogas ad plenam observantiam omnium que in predicta littera continentur. Ad restringendum autem esum carnium excessivum (3), volo et mando quod procuratione guardiani, vel alterius cuiuslibet fratris, in prandio tantum semel in ebdomada (1) et non plus, de communibus elemosinis, a guardiano vel eius vicario, carnes, si eis videbitur, ministrentur. Si autem necessitas vel rationabilis ydoneitas aliter provideri requirat, possit guardianus vel eius vicarius, cum moderamine providere. Non intendo tamen precludere ex mandato predicto, quin guardianus, seu eius vicarius, possit fratribus providere de enxeniis missis, non tamen procuratis (5), omni in hac parte dolo vel fraude sublatis. Vale in domino et ora pro me. Datum Reate VI kal. augusti [1317]. 4. Tunc statim in E (f. 89 v) sequuntur, quae ibidem dicuntur:

Memorialia Generalis Ministri.

1. Pueri de novo profexi usque ad plures annos non mittantur ad terminos, nec cum questoribus ad villas ubi non sunt fratres (6).

2. Item ministri possunt libertates studentium restringere in studiis generalibus preterquam Parisius, quando eis secundum deum videbitur expedire (7).

3. Item restringatur accessus ad monasteria tam sororum quam monialium (*).

4. Item ministri sint solliciti in suis provinciis quod lectores legant utiliter secundum qualitatem auditorum (9).

5. Item quod ministri et custodes et alii prelati faciant silentium diligentissime observari (10).

6. Item quod littere quas misit Generalis per ordinem statutorie, sunt revocate (11).

(1) Haec ipse Generalis in dicta sua epistola iniungit; AF II, 123.

() L. c. hoc praecipitur.

Ab ipso Generali ibidem reprehensus est.

() Hic Provincialis ultra mandatum Generalis 1. c. procedit, sed non con

tra ipsius mentem.

(5) Omnino ad mentem Generalis, 1. c.

(6) Cf. Narbon. c. 5. Assisienses (1316), V, 1.

(7) Cf. Assis. VI, 24s.

(*) Cf. Stat. Rom. infra, VIII, 3s.; XI, 1-9.

(9) Cf. infra, IV, 9; VI, 4.

(10) Narbon. c. 4; Assis. IV, 7-10.

(1) Videntur litterae Gravi qua premor, supra allatae, 356.

« AnteriorContinuar »