Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Etudes sur s. Bonaventure, Paris 1900, 6, a P. Bonifatio Luyckx, O. Pr., Die Erkenntnislehre des hl. Bonaventura, (cf. AFH XVII, 285 s.) et a P. Iulio d'Albi, O. M. Cap., Saint Bonaventure et les luttes doctrinales de 1267-1277 (cf. AFH XVII, 281-4). Grand ́orem differentiam inter S. Thomam et S. Bonaventuram proponit G., dicendo illum philosophiam totaliter separare a theologia, huic e contra cognitionem Dei sine fide impossibilem videri (464, note 1: « Saint Bonaventure déclare seulement: sans la foi, aucune raison n'y arriverait jamais »; cf. tamen Opp. III, 521; Alex. Hal., Summa, I, n. 14). Quibus generatim dictis, partes potius historicas paulo specialius consideremus.

Incertitudo chronologiae bonaventurianae non obstat, ait auctor (10), interpretationi evolutionis intellectualis Sancti, qui se. ipsum ut continuatorem Alexandri Halensis considerat (Opp. II, 347), sicque aliam traditionem sequitur quam S. Thomas (11). Et hoc non solum quia generalatu impeditus fuerit aut studiis incumbebat tempore, quo aristotelismus nondum renatus fuisset, sed quia iam fixus erat doctrina, quae radicitus negatio aristotelismi fuisset. Non ignorat Seraphicus Aristotelem, cuius auctoritatem frequenter allegat (12), sed illum « paganum » magni non habet, initiatus theologiae essentialiter augustinianae Parisiis ad pedes Odonis Rigaldi, Ioannis de Parma. Richardi de Cornubia (?) sedebat, etiam Hugonem de S. Charo, O. Pr., audivit (cf. AFH X, 257-70) neque ignotus ei fuit B. Albertus Magnus, qui, ait Gilson, separabat philosophiam a theologia (13). Si autem Bonaventura tali Magistro non adhaerebat, hoc ex eo provenit quod ideas suas iam formaverat et directionem philosophicam iam invenerat (14). Et si dicit: Non intendo novas opiniones adversare, sed communes et approbatas retexere», hoc non ad litteram intelligendum est (15). Probabilius anno 1243 Ordinem ingressus, 1248 licentiatu insignitus est, uti Salimbene testatur (17). Narratio Clareni de processu contra Ioannem de Parma ab auctore non reicitur, condemnationem tamen Ioannis ad carcerem non admittit (25 s).

[ocr errors]

De amicitia S. Thomam inter et S. Bonaventuram cl. Gilson opinatur traditionem hac de re non niti forti fundamento, sed minime ipsi admittenda videtur quaedam animositas inter sanctos Doctores (30). Seraphicus nunquam negavit ideale dominicanum. Utrumque Ordinem, Praedicatorum et Minorum, aequiparat dicendo illos « Cherubim », sed differentiam insinuat sic: « Alii principaliter intendunt speculationi ... et postea unctioni. Alii principaliter unctioni et postea speculationi » (In Hexaëm., XXII, 21; Opp. V, 440). Inter fautores Ioannis Pecham in nota controversia S. Bonaventura primum locum occupat dominat facta et ideas sui temporis » (31 s.).

separatione

«

Secundum Bonaventuram omne malum in disciplinis ecclesiasticis provenit ex philosophiae a theologia. « Christus omnium magister, ideoque neque Plato, neque Aristoteles. Augustinus solus hoc intuitus est luce revelationis (34). Quoddam periculum est descendendo a S. Scriptura ad Patres, maius adhuc ab his ad Summas theologicas, maximum ad libros philosophorum. Cf. In Hexaëm. XIX, 12;

<

Opp. V, 422, ubi legitur hoc dictum nostri Doctoris: In Ecclesia primitiva libros philosophiae comburebant. His in collationibus motiva condamnationis anni 1277 inveniuntur (37 s.).

Cardinalis creatus est anno 1273 die 28 maii (cf. AFH XIV, 401 ss.), cum Gregorio X Lugdunum se contulit, quod non in fine, uti G. dicit (39), sed initio novembris intravit (cf. AFH XVIII, 179). Mortuo 15 iulii 1274, canonizato 1482, honores Doctoris Ecclesiae ei tributi sunt a Sixto V anno 1588 (AFH XVI, 287).

In Commentariis in Sent. iam explicite vel implicite tota doctrina Seraphici continetur. Non neganda tamen est quaedam evolutio, quamvis in eadem directione: augustinismus eius consolidatur eo magis quo vehementius impetitur (39). Extra scholam positus, experientia quoque vitae doctus, ad novam synthesin tendit, ad culmen mysticae franciscanae (40). Non immerito cl. Gilson opinatur S. Bonaventuram Regulam latius interpretatum fuisse quam coaetaneos S. Francisci. In vita enim Ordinis etiam evolutio negari nequit. Regula bullata commentarios exigebat; insuper a Summis Pontificibus pluries iam declarata fuerat. Sic et Seraphicus laborem manualem, instructionem laicorum, paupertatis observantiam subordinavit necessitatibus Ecclesiae salutique animarum, fidelis tamen archetypo S. Fundatoris imitando Christo, adhaerendo Deo, salvando animas (43-68). Quod autem Franciscus intuitus est, ut ita dicamus, Bonaventura et intellectualiter qaerebat, sic reconciliando scientiam vitae franciscanae. Originalitas Seraphici Doctoris in eo videtur consistere quod intelligentia eius indissolubiliter collaborat pietati. Debilitate corporis non potuit S. Bonaventura sibi imponere mortificationes quas Franciscus egerat et Spirituales exigebant (83 s.), quae etiam studiis suis impedimentum fuissent, sed imitatur Franciscum ecstaticum disciplina mentis et speculatione mystica, quae ecstasi subordinatur, utpote totaliter operi gratiae (69-88).

Philosophia Doctori Seraphico est cognitio rerum ex sola ratione, quam clare distinguit a fide (91), sicut philosophiam a theologia. Non confundit earum methodos, sed verae philosophiae tales sunt quia ratio « confortatur quodam succursu supernaturali» (95), qui ante Christum aliter dabatur quam post Christum. Pagani tamen non erant capaces dirigere animam in finem eius; in varias tenebras ceciderunt (103, cf. In Hexaëm. VII, 3-12; Opp. V, 365 ss.). Ratio igitur non eget quidem fide ad cognoscenda principia, sed ad cognoscendum suum obiectum proprium, Deum, absque errore, saltem practice opus sibi est « illuminatio› quaedam (105 s.). Errores itaque quoad ipsam exsistentiam Dei haberi possunt, sed non in intellectu recte ratiocinante (120). Deus totus cognoscitur, sed non totaliter (121). Docet Seraphicus (Opp. V, 45) quod Deum esse sit omnibus mentibus rationalibus impressum » (122). — Argumenta pro exsistentia Dei allata e mundo sensibili Seraphico potius sunt initium itinerarii mentis in Deum »; supponunt iam, uti interpretatur Gilson, succursum divinum ad acquirendam summam evidentiam. Alia argumenta, e veritate vel e conceptu Dei, supponunt animam virtutibus purificatam, quae Deo intime coniungitur (140). Sed utrum

[ocr errors]

haec revera S. Bonaventura doceat, non audemus asserere (cf. etiam Alex. Hal., Summa, I, Prolegom. p. XXXI a).

D

Verbum Patris archetypus est omnium rerum, expressio Patris, fons cognitionis nostrae. Christus ita centrum omnium: Magister qui loquitur in anima nostra, origo et scientiae nostrae et rerum cognitarum (145). Ideae divinae exprimunt Deum et exprimuntur a rebus. Doctor Seraphicus exemplarismum essentiam metaphysicae considerat (157). Infinitum actu non potest creari. Creatio entium finitorum et analogorum in tempore est nova manifestatio diffusionis boni divini (178). Quia autem creatio dicit esse ex nihilo seu post non-esse, difficile intelligitur quomodo mundus aeternus concipi possit (183 ss.). Res factae sunt propter gloriam Dei... ostendendam et communicandam » (Opp. II, 45). Inter finita et Infinitum, cui nihil addunt, habetur analogia. Creaturae sunt aut umbra, aut vestigium, aut imago Dei: creaturae spirituales sunt imagines Dei, sed et umbrae et vestigia; materiales tantum umbrae et vestigia, quae Deum ut causam, non ut obiectum habent (202 ss.). Per creaturas itaque tendendum est in Deum, aliter est via deviationis (209). « Totus mundus est sicut unum speculum plenum luminibus praesentantibus divinam sapientiam » (Opp. V, 340). Non spernit Sanctus noster syllogismum Aristotelis, sed verus logicus ei est qui per analogiam proportionis concludit, per Christum centrum omnium, per fidem (221 ss.). Analogia bonaventuriana ligamen est inter omnia huius mundi heterogeni entia (227). — Ab initio Deus creavit simul coelum empyreum, angelos, materiam et tempus. Angeli nullatenus a corpore dependent, materia tamen et forma componuntur, numerice tantum distinguuntur (235 ss.). Coniunctione materiae et formae constituitur individuum creatum (242). Angeli cognoscunt speciebus universalibus infusis, quibus, considerando particularia, etiam haec per combinationem specierum intelligunt. Deum tamen illuminatione gratuita vident (246 s.). Secundum gradum illuminationis, tribus hierarchiis distinguuntur; ratione« exemplaritatis divinae » habentur novem ordines (254 ss.).

[ocr errors]

Materia corporum creata est iam prima die, distinctio tamen completa, mediantibus formis, progrediendo facta est (259 ss.). Praeter materiam et formam entia constituentes, S. Bonaventura admittit lucem ut formam nobilissimam, secundum cuius participationem maiorem et minorem sunt corpora magis et minus entia» (Opp. II, 321); « est substantialis forma», quamvis non in sensu thomistico (264 ss.). Pluralitas formarum in terminologia bonaventuriana non repugnat (267). Formae in materia latitant, potentialiter adsunt (282 ss.). Etiam in anima humana habetur forma quae dat et materia quae recipit esse (303 ss.). Sic explicantur i. a. individualitas et exsistentiae separatae aptitudo. Fusius auctor agit de illuminatione intellectuali (326-87), quo in capitulo concordat P. Bonifatio Luyckx, op. cit., quod opus tantum in bibliographia allegat. Mutatis mutandis, doctrina de illuminatione morali (388-413) correspondet illi de intellectuali. De relatione inter naturam, gratiam et beatitudinem late et longe egit P. Ephrem Longpré, AFH XIV, 36-108, cui auctor assentit.

Splendida synthesi cl. Gilson dein exponit spiritum S. Bonaventurae (452-73). Christum centrum omnium habet sanctus timetque semper attribuere creaturae quod Dei est. Unde Seraphico mundus non potest esse aeternus, neque angeli sine materia, neque forma ex materia proveniens sine rationibus seminalibus praecreatis, neque cognitio humana bene fundata sine illuminatione, neque philosophia completa sine fide, neque virtus sine gratia, neque natura perfecta sine immediato concursu divino. Amore Dei plenus contra innovatores insurgebat. Argumentum quorumdam relegandi Seraphicum extra historiam philosophiae in eo consistit quod dicitur mysticus. Utique, ait cl. Gilson, S. Bonaventura essentialiter mysticus est, sed insimul philosophus est, quia scivit systematizare scientiam et res in usum mysticae, et magnus philosophus est, qui usque in finem ideas suas evolvit (465 s.).

Ordo noster gratias quam maximas debet doctissimo auctori pro rehabilitatione philosophiae Seraphici Doctoris. Speramus fore ut opus hoc eminentis scientiae intra et extra Ecclesiam quam latissime diffundatur. P. Willibrordus Lampen, O. F. M.

Le

Glorieux, P. La littérature quodlibétique de 1260 à 1320. Saulchoir, Kain, Revue des sciences phil. et théol., 1925. In-8",

382 pp. (Fr. 25).

[blocks in formation]

Ratio inserendi huius operis in collectione « Bibl. Thomiste » non solum fuerunt Quodlibeta ipsius Doctoris Angelici, sed etiam ambitus Parisiensis, qui ex variis Quodlibetis melius cognosci potest, necnon et influxus doctrinae S. Thomae ex hac specie litterarum facile indagandus. Et pro re nostra liber pretiosus dicendus est. Quodlibeta enim fontes magni valoris sunt historiae idearum, praebentque auxilia chronologica minime spernenda, uti cl. P. GLORIEUX introductione modesta fusius exponit (5-8).

Constat excellens opus hoc duabus partibus: a) studiis de struc tura (9-58) et de valore Quodlibetorum (59-95); b) elencho quaestionum positarum, praemissis qualibet vice notis biographi cis (99-347). In fine dantur tabulae utilissimae, alia chronologica Quodlibetorum (349-51), alia indicans eorumdem « Incipit » (352-7), tertia ideologica, qua materia tractata de facili invenitur (358-80).

[ocr errors]

Agit itaque cl. auctor imprimis de structura « disputationum quodlibetalium », quae erant actus magistrales, complentes duas sessiones, quarum prior dicebatur « disputatio», altera determinatio » (17). Haec ad solum Magistrum spectabat, dum in illa etiam baccalaureus partes habere potuit. Inter utramque sessionem spatium quoddam intererat (19). Secundum unam alteramve partem quaestiones tractatae audiunt quaestiones disputatae de quolibet aut quaestiones determinatae; quandoque dicuntur quaestiones disputatae et determinatae» (20). In disputatione quaerebatur revera de quolibet ». Quaestiones a studentibus vel aliis assistentibus vel a Magistris, ideoque « a quolibet proponebantur (21). In textibus conservatis

«

nomina opponentium non semper allegantur (22). Licet quandoque ficta, communiter tamen facta fuit quaestio (23) quam proferebant « adversarii, non raro « sine argumentis» (24). Videntur, praeter opponentem principalem, alii assistentes quandoque intervenisse, uti Ioannes Pecham sat clare insinuat, dicens se solum S. Thomam defendisse (25). - Absque ordine logico quaestiones in disputatione proponebantur (26); in determinatione tamen communiter aliquis ordo invenitur (26, 45). Obiectum disputationis erat simpliciter de omni re, unde quandoque, v. g. a Richardo de Mediavilla dicitur disputatio communis vel generalis. Etiam philosophia utpote ancilla theologiae intrare poterat in ambitum disputationum, sed saepe serva dominam obfuscabat, uti postea Ioannes XXII conqueri debuit (cfr. Chart. Univ. Paris. II, p. 200). Ius tamen canonicum, S. Scriptura et theologia moralis de iure intrabant (27 s.).

«

D

Rationes disputandi seu obiciendi variantur apud varios: desiderium sciendi, malitia, hostilitas, spes eliciendi responsum Magistri alicuius famosi, quod prodesset interroganti, etc. Sic anno 1286 disputabatur de privilegio a Martino IV Regularibus concesso (28), sed « Fratres Praedicatores et Minores istam quaestionem, licet eis facta fuerit, recipere noluerunt », ut dicit Guillelmus Matisconensis. Quandoque quibusdam arridebat spes accipiendi responsum contra condamnationes episcoporum Parisiensium et Cantuariensium (29).

Aliquando disputationi interveniebat tertia persona, qui ut respondens Magistrum fulciebat, ordinarie baccalaureus eius (31). Sed utrum plures baccalaurei ad plures quaestiones responderint, non constat, quamvis probabile videatur. Alias quaestiones Magister solus solvebat (35-9). « Determinatio» sequens disputationem, communiter postridie (39), erat solius Magistri, qui quaesita repetebat ordinabatque secundum suum beneplacitum (47). Quae ordinatio utilis est integritati MSS. stabiliendae (50). MSS. exhibent vel ipsam determinationem a Magistro redactam, aut reportatam a quodam auditore, aut compendium. solius disputationis ab aliquo assistente notatum (51).

Iure merito statuitur quaedam evolutio in materia et forma Quodlibetorum (55-8). Quoad valorem huius scriptorum generis auctor non absque ratione dicit illa un merveilleux instrument pour pénétrer dans la pensée d'un auteur et s'assimiler sa doctrine» (62). Hoc iam patet ex multiplicitate obiectorum. Insuper prae oculis habendum Commentariis in Sent., utpote operi baccalaureorum, praevalere Quodlibeta, opus magistrale, quod doctrinam magis evolutam prae se fert (63). Responsa Magistri enim non erant ex improviso, sicut saepius non inopinatae quaestiones. Sic circa annum 1270 exspectare poterant Magistri quaestiones de aeternitate mundi aut de unitate intellectus agentis; postea de pluralitate formarum (64; cf. 78). Praeter doctrinalem Quodlibeta et valorem psychologicum et historicum habent. Persona Magistri ex huiusmodi operibus melius quandoque elucet quam ex aliis operibus (66 s.).

« AnteriorContinuar »