Imágenes de páginas
PDF
EPUB

[ocr errors]

Armeniam destinato an. 1346-48, et inde C.polim an. 1350, quo in itinere morte est praeventus (368-78). Fr. Poncius [non Carbonelli agnominatus], archiepiscopus Seleuciensis an. 1345-??, Armenice vertit Postillam in Evang. S. Iohannis a se compositam, sed plane deperditam, atque Missale Romanum, quod sic exstat in MS. Parisino Armen. 107 (al. 22) et Florentino, Mediceo-Laurent. pl. I, n. 13 (381-8). - Fr. Antonius de Alexandria (Paleae), archiepiscopus Hieropolitanus, dein Duracensis, 1349-63 fuit (397-406). Cum an. 1346 vicarius Fr. Minorum Montis Sion exsisteret, pro rege Aragoniae Petro IV, qui plura egit pro bono locorum sanctorum (406-11) legatione functus est ad Soldanum Aegypti, Summo Pontifice hoc expresse permittente, etc. In tomi appendice, 427-60, A. e codice Cantabrigiensi Collegii Corp. Christi n. 370 integrum profert (nam brevius de eo egerat, 395-7) textum non franciscanum, scil. Itinerarium cuiusdam Anglici Terram Sanctam et alia loca sancta visitantis, 1344-45. Textus certe notitiis generalibus abundat, sed neque codex neque textus bonae sunt notae. Unde plura hic emundavissem, illic explicassem; nomina enim propria saepissime adulterata sunt. P. 438, 1. 23 nomina: « Donges, Brinyolam, Carcys, PontenNarbonam, Dragonyanam > vix non interpretanda sunt: Tourves, Brignoles, Carcès, Pontem rivi Nartuby atque (cum G.) Draguignan. P. 439, 1. 20 editor Pavorinicum, nomen peregrinum' recte vertit Pavia; est scilicet forma male contracta e duabus Pavia alias Ticinum. P. 440, 1. 2 pro Theobaldus lege Ubaldus, episc. Eugubii, etc. Pro Urchanum lege Urbinum, etc.

Doctum volumen in quo, uti supra innuimus, antiqua documenta cum modernis quibusdam quaestionibus adhuc pendentibus utili, et uti sane sperandum est, efficaci modo coniunguntur, P. H. G. pro more suo laudando concludit triplici indice, primo chronologico (461-5), secundo analytico rerum et personarum (467-91), tertio auctorum et codicum allegatorum. P. Michael Bihl, O. F. M.

-

Lemmens, Leonardo, O. F. M. Acta S. Congregationis de Propaganda Fide pro Terra Sancta. Parte I (1622-1720). Parte II (1721-1847). - Quaracchi, Collegio di S. Bonaventura, 1921, 1922. In-8°, XXXII, 429 pp.; xxxvi, 333 pp. (L. 50 e 50). blioteca bio-bibliografica della Terra Santa e dell' Oriente Francescano. Nuova Serie: Documenti, diretta dal P. GIROL. GOLUBOVICH, O. F. M., tomo I e II).

[ocr errors]

- (Bi

An. 1921 R. P. Hier. Golubovich, in rebus saeculi XIV perquirendis et exponendis occupatus (cf. supra, 393), quia varia materies pertractanda copiosior ultra quam aestimaverat, evasit, posteriora saecula nova in serie Bibliothecae suae illustrare constituit, adhibita aliorum etiam confratrum opera. Saecula XVII et XVIII adeo abundant documentis, actis, notitiis, relationibus, ut nemo solus eisdem conquirendis et edendis sufficiat. Quam novam seriem inaugurarunt duo volumina a R. P. Leonardo Lemmens collecta, qui an. 1916 primum

-

volumen Historiae O. F. M. in Terra Sancta conscripsit (cf. AFH XV, 548-50), cuius altera iam editio recens prodiit.

Duo illa volumina opus archivale, ne dicam archivum quoddam constituunt, sin minus lectu delectabile, certe documentorum notitiarumque locupletissimum, summique pretii. Integrum enim opus haustum est ex archivo S. Congregationis de Propaganda Fide, e quo omnia (et tota) « Acta » ad Terram Sanctam ab an. 1622-1847 spectantia hic viris studiosis non mere legentibus sed disquirentibus offerre A. intendit. < Acta » vero hic vocantur summaria deliberationum in congressibus seu congregationibus generalibus S. Congregationis de Prop. Fide institutarum, a secretariis S. Congregationis ex officio redacta. Ex aliis autem scripturis archivi de Prop. Fide plurima adduntur extracta, res illas deliberatas tangentia, praesertim ex originalibus scriptis, in quibus deliberationes illae innitebantur, ita ut evolutio et status singularum quaestionum, deliberationum, decretorum sat lucide perspici valeant. << Acta illa in initio lingua latina, postmodum etiam italice redacta sunt, quae omnia verbotenus in lucem proferuntur. Alia vel latina vel italica (aliave sed raro) lingua, uti iacent, eduntur. Quae ipse auctor sive potius collector et editor sobrie et breviter addit, latine enuntiat. « Acta » vero illa sive summaria consessuum (alias congregationum) generalium, S. Congr. de Prop., primitus concisis verbis redacta, paulatim diffusiora et pleniora exarata sunt, insertis circa finem saec. XVIII etiam ipsis documentis originalibus. Quam ob rem P. L. L. ab intentione sua << tota illa Acta» evulgandi in tomo II desistere coactus est (cf. ibi, XXIX), plura in eis dicta ad thema non strictim attinentia omittens, et quandoque, eorum loco, relationes SS. Pontifici a secretario exhibitas brevissimas, typis referens. Ad paginarum calces opera alia, in quibus de eisdem rebus actum est, allegantur, pro studiorum et bibliographiae statu, in priore tomo crebrius quam in altero. Utrique tomo tabulam manuscriptorum tabularii S. Congr. de Prop. Fide utiliter P. L. L. praefixit, auctorumque allegatorum, sed etiam conspectum utilissimum materiarum praecipuarum pertractatarum praemisit (I, p. xvш-xxv; II, p. x-xxvIII). In fine vero utriusque voluminis Elenchos Cardinalium huius S. Congr., etc., Superiorum Terrae Sanctae, etc. subiunxit; demum utrumque tomum indicibus chronologicis (I, 413-20; II, 305-20) et personarum (I, 421-29; II, 311-17) instruxit. His in t. II, 319-333 tertius index, disquirentibus summe commendandus accedit, nempe Materiarum tomi utriusque, non numeris innumeris farcitus, sed brevibus notis circa rem unamquamque, additis quoque annis, optima methodo ornatus et instructus. Terram Sanctam sensu stricto accepit sedulus noster collector, praetermittens missiones Custodiae Terrae S. extra Palaestinae fines: in Aegypto, Syria atque Cypro, ne, uti recte ait, nimia documentorum copia confusionem pareret », omittens similiter collegia missionum et commissarios Terrae S. per catholicum orbem dispersos, nisi ubi praedicta « Acta » eorum mentionem ingerunt. Mens auctoris seligentis et edentis non erat omnia documenta aut scripta in tabulario illo Romano copiosissimo, sed parum hucusque explorato,

Terram S. concernentia, hic edere, sed ea deligere quae in archivo Custodiae Hierosolymis vix habentur, et quae causas et eventus graviores tangunt.

Volumen prius annos 98 complectitur: 1622-1720, posterius autem annos 126: 1721-1847, quamvis molis minoris sit et quamvis « Acta » in hoc solas paginas 1-138 occupent, in illo vero pp. 1-359. Cuius imparis proportionis haec est ratio. In periodo secunda causae congregationum generalium magis magisque diminutae sunt, sola 82 capita, contra 337 prioris periodi, pertractata fuerunt: omnes vero aliae causae in congressibus a Praefecto Congregationis et secretario solis actae sunt, plures autem vel ad Summum Pontificem vel ad S. Officium remissae fuerunt. Hinc Appendix tomo II longe amplior addita fuit (139-304) quam tomo I (361-411), ne videlicet complura facta periodi illius neglecta remanerent. Appendix utraque utilitatis maximae est, quippe quae complura continet explicitiora quam alia documenta in operis corpore exhibita, circa statum Terrae S., circa industriam Fratrum Minorum multiplicem, tot obstaculis et obicibus obstructam, circa eorum resistentiam contra Graecorum impetus et cum istis pugnas, non raro consertis manibus actas.

Iam vero omnium rerum his in duobus gravibus tomis pertractatarum, si vel conspectum compendiosum hic afferre vellemus, spatium, non ut ita dicamus, sed reapse nos deficeret. Opus est ideo selectio quaedam, qua magis insinuemus quam propalemus, qualem messem ditissimam, manipulis plenis, indefessus auctor, vel si mavis editor, collegit studio et industria indefessis. Ad duo capita, cum ipso auctore, deliberata, decreta, exposita, relata reducere licet: ad iura et onera fidelium custodum ss. locorum, ad persecutiones ideo eis paratas a Turcis praesertim et a Graecis schismaticis iura illa nunc infringere nunc adimere studentium, atque ad missiones Fratrum Minorum, missionariorumque labores. Illa defendere nitebantur Fr. Minores, ipsaque S. Congregatio, has vero augere, successu non semper prospero, cum occidentis reges ac principes, etiam suppliciter implorati, ob adiuncta politica, crebre inefficax praebuerint auxilium et tutamen. Caeteris crebrius recoluntur oratores regis Galliae apud Portam Othomanam sive consules eiusdem regni (I, 30 ss.; 410; II, 12, 143 s., 301) atque ballivi et consules reipublicae Venetae (I, 13 ss.; II, 191 ss.). Sancta autem Sedes ad alia quoque regna saepius recurrebat (cf. II, 330s. in nota), quia ss. locorum protectionem ad omnes principes spectare censebat et saepe declarabat, nulli vero exclusive (I, 347 s.; II, 234 ss.). Iam an. 1635 <fere omnes eleemosynae ex Hispania promanabant, quare procurator Custodiae Hispanus erat, et 7 domus Terrae S. eiusdem erant nationis (II, 35 etc.).

[ocr errors]

--

Turcae iam ex sese praesentiam Fr. Minorum in Palaestina aegerrime ferentes, omnibus modis et praetextibus denarios ab eis extorquebant (I, 3, 44, 141 ss., 366 s.; II, 61, 147, 172, etc.). Graecorum nummis corrupti saepissime, documenta commentitia horum approbantes, sanctuaria his tradebant; primo an. 1632 nostris clavem unam S. Prae

sepii et Petram Unctionis (eodem anno restituta, I, 69 s.). Sed an. 1634-36 eamdem Petram, S. Praesepium et Montem Calvariae (I, 79 ss., 91 s.) Graecis addixerunt et denuo iam anno sequenti duo priora sanctuaria (I, 108, 111s.). Basilicae S. Sepulchri iam ex parte ruinam minitantis restaurationem saepius impediverunt et Turcae et Graeci (I, 196, 210, 327, etc.). Hac incendio an. 1808 gravissime laesa (II, 241 ss.), GraecoHellenes, quae intacta remanserant, demoliti sunt (II, 248). Iam enim an. 1676 Graeci in S. Sepulchri possessionem se intruserant (I, 229 ss.). — Graecorum usurpationes aliae quoque sectae aemulatae sunt, praesertim Armeni et Nestoriani; ideoque similes vicissitudines alia quoque sanctuaria intra et extra Ierusalem subibant (I, 10, 59; II, 151 ss., etc.).

Custodes sive Guardiani Terrae S. singuli saepissime recoluntur, ipsorum Relationes aliquot maximi momenti eduntur; alia duo Custodiae munera: procuratoris et vicarii pluribus illustrantur, atque controversiae circa nationes >> ad quas spectabant. (I, 97, 166; II, 75, 137, etc.). Vicarius Gallus erat, procurator Hispanus (cf. supra), Custos vero Italus (I, 363; II, 75, etc.). Omnium conventuum et hospitiorum Fr. Minorum Palaestinae creberrimae ingeruntur notitiae, actuositatisque Fratrum in eis commorantium, in parochiis, in missionibus inter schismaticos (nam Saracenis convertendis se dedicare nequibant omnino), in scholis, etc. Industriam hanc notitiae ubique sparsae illustrant et plures Relationes hic editae atque praesertim tabula synoptica an. 1664-1847 in t. II, 291-6. Circa vitam religiosam Fratrum Minorum plura statuta recoluntur, nam ob adiuncta locorum et ambitus, neque querelae neque abusus etc. vitari reapse poterant (I, 91, 175; II, 25, 59 s., 82-5, etc.). S. Congregatio studium linguae arabicae an. 1622 in conventu O. F. M. S. Petri in Monte Aureo, Romae instituit (I, 27, 165), cui Clemens XI aliud in conventu S. Bartholomaei in Insula, ibidem, adiecit an. 1710, cuius studentes frequenter memorantur (I, 321; II, 21, 25-7, 39 s., 87, etc.). Alia eiusdem linguae studia in conventibus Terrae S. exstabant Aleppi (II, 254, 257, 262), in Bethlehem (II, 215, 254), Damasci, etc. Postquam Capucini an. 1663 in Orientem et Palaestinam adventarunt, pluries inter ipsos et Minores controversiae a S. Congr. tractari debuerunt, quae eos a sacris locis exclusit et arcuit (I, 28 s., 39 s., 48-53, 60-2, 169-71, etc.). Minores residentiae Iesuitarum in partibus illis erant, rarioresque cum his contentiones (I, 29, 33-7; II, 22 s., etc.), non secus ac Carmelitanorum Discalceatorum (I, 2, 280, 333; II, 142, 186 s., etc.). Pauca ista, e plurimis et innumeris summatim et strictim selecta, sufficient legentibus, ut magis divinent quam intelligant, sciantve, quot notitiae maneant tomos istos evoluturos.

[ocr errors]

Quoniam S. Congregatio de Prop. Fide instituta fuit 6 ianuarii 1622, R. P. L. Lemmens, qui benevolentia speciali Em.mi Praefecti S. Congregationis fruens, hos tomos insignes ex ipsius tabulario copiosissimo coegit, alterum ipsi Em.mo Cardinali Guilelmo Van Rossum, recurrente III S. Congregationis centenario, gratissimis dedicavit obsequiis.

P. Michael Bihl, O. F. M.

CHRONICA

CHRONIQUE ETRANGERE, 1921-1925.

AUTRICHE.

**

Fin de la Chronique 1921-24; voir supra, p. 141-53. Le Bulletin de la Province de S. Léopold du Tyrol (Nord): Spiritus et Vita Fratrum Minorum. Anregungen und Mitteilungen aus der Tiroler Franziskaner-Ordensprovinz, Hall in Tirol, II, 1922 (4 fascicules), in-8°, 80 pp., est devenu, en 1923, une belle revue bimestrielle, III, 1923, 136 pp. Cf. AFH XVI, 285 s. L'agrandissement a été tout au profit de l'histoire de la Province. Elle y est cultivée activement, surtout à partir de la IVe année, 1924, 337 pp. Vous y trouvez, côte a côte, des articles sur la théologie pratique et ascétique, les nouvelles de la Province, les nécrologies des défunts, etc. PIRMIN HASENOEHRL, 0. F. M., Die Entwicklung unserer Provinz in den letzten vierzig Jahren, III, 57-64, 77-86. Coup d'oeil rapide jetté sur << le développement de la Province depuis 1880.

[ocr errors]
[ocr errors]

* ENGELHARD HAEFELE, P. Vincenz Maria Gredler. Eine Lebensskizze zu seinem 100. Geburtstage, III, 102-118. Esquisse, à notre avis trop sommaire, de la vie du P. V. Gredler, 1823-1912, célèbre botaniste, minéralogue, etc., professeur au gymnase de Bozen.

*

MAX STRAGANZ, Träger des heroischen Liebesaktes aus unserer Provinz im 17. Jahrhundert, 119-23. Renoncer, par un acte formel, consigné au Père Confesseur, à tous, les suffrages dus par les statuts à tout Frère défunt, en les destinant aux âmes délaissées du purgatoire, tel est la teneur de « l'acte de charité héroïque dont parle l'A. Il rapporte 4 exemples du 17e siècle et publie un tel acte (121).

>

IDEM, Die Invocatio: « Regina sine macula concepta, ora pro nobis in unserer Provinz, 1. c. 124-5. Le P. Viglius Salvotti, 1636-1697, fameux prédicateur et provincial du Tyrol, fit ajouter cette invocation à la fin des Litanies de la Ste. Vierge, au chapitre provincial du 4 août 1693.

*

IDEM, Aus der Geschichte unserer Provinz, IV, 9-28, etc. Sous ce titre général le P. M. STRAGANZ a publié 7 articles dont les premiers sont apparemment coordonnés entre eux, les autres suivent à l'aventure. - I. Die Gründung unserer Provinz, IV, 9-28. Voir AFH XIV,

385 s.

Etudes bien fouillées sur les origines de la Province du Tyrol, se groupant et se formant autour du couvent d'Innsbruck. Ayant offert sans succès son nouveau couvent aux Jésuites, aux Chanoines réguliers, etc., l'empereur Ferdinand I réussit enfin à le peupler d'Obser

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »