Imágenes de páginas
PDF
EPUB

documenta, etc. numerantur 461, ordine chronologico non penitus inviolato (cf. n. 373-90 et 458-61). Porro, insertis omnibus suis quibusque in locis atque additis illis, quae in parte II eduntur (551-688), iuxta · Elenchum chronologicum » documentorum etc. universorum huius chartularii congestum p. 689-713, en quomodo per saecula documenta dispertiantur: saeculi XIII numerantur 38; saec. XIV: 12; XV: 41; XVI: 28; XVII: 55; XVIII: 83; XIX: 196; nostri demum XX: 16. E tanta documentorum, bullarum, actorum, epistolarum, notitiarum, etc. congerie historia sacri conventus montis Alvernae valde illustratur, licet non exacte et integre ex iisdem erui queat, quoniam complura momenta ex hoc diplomatario induci non possunt. Qui hoc assequi velit, adeat necesse est eiusdem auctoris Guida illustrata della Verna, Quaracchi 1921, (quod opus tunc tertio prodiit), auctoresque ibi allegatos atque in ipsius Bibliografia Alvernina (cf. AFH VII, 379), quae etiam separatim prodiit, Città di Castello, 1914, 101 pp. Primum codicis diplomatici documentum » est (n. 1) notula quam Fr. Leo praeposuit Benedictioni a S. Francisco sibi scripta (n. 3); accedunt (n. 2) Laudes Dei ab eodem S. Patriacha in Alverna sept 1224 scriptae. Num. 4: « Addio di S. Francesco alla Verna » ab ipso editore apocryphum declaratur. Num. 5 est epistola encyclica Fr. Heliae de morte et stigmatibus S. Francisci ad Fratres missa. Iamque devenimus in bullas saepius cusas, a Gregorio IX etc. in defensionem stigmatum S. Francisci « christiferi, editas (n. 6-8 etc.); in bullas indulgentiis sacrum Montem ditantes etc. (n. 9, 11, 12-3, 15 ss.), in similes litteras episcopi Arretini (n. 10). Hae solae (n. 10) hucusque ineditae erant, uti etiam epistola Cardinalis Raynaldi, 1253, 8 sept., Alvernam in tutelam suam assumentis (n. 14). Bulla Alexandri IV, 1255, 9 (sic) april., (= BF II, n. 38) eiusdem tenoris (n. 15) in forma interpolata hic exhibetur. Insuper ipsa rescripta fuit in eodem [?] di-plomate eraso eiusdem Alexandri IV, saec. XVII, cuius bulla adhuc ex eo pendet. Addere potuit editor Cardinalem Raynaldum eumdem esse ac Alexandrum IV (1254-61), ideoque num. 15 in pluribus etiam verbis consonare cum num. 14. Eiusdem Alexandri IV aliae bullae pro ss. stigmatibus etc. (n. 16, 17, 21-3, 25) notae iam erant atque editae. Instrumento notarili, 9 iulii 1274, filii Orlandi, comitis Clusii donationem montis Alvernae a patre suo S. Francisco factam 8 maii 1213 », expresse confirmarunt atque tobaleam quo usus fuerat Seraphicus Pater in castello Clusino, eiusdemque cyathum et patenam [intellige: catinum] Fratribus Alvernicolis donaverunt, etc. (n. 15). Editur hoc instrumentum ex exemplo saeculi XVI, quin dubium ullum circa authenticitatem moveatur. Ast rationibus non admodum valide expositis documentum istud respuitur in praefatione (p. v).

-

Superfluum aestimo plures alias bullas ab indefesso compilatore denuo integre exscriptas et editas, saec. XIII-XVI, hic singillatim recensere, quippe quae in Bull. Franc. omnibus prostant. Et pro istis et pro tot aliis « documentis regesta summaria praebuisse suffecisset. Tot formulis mere iuridicis alia plurima documenta abundant, praesertim

D

piae donationes s. Monti factae, ut editor eas resecare debuisset, quin codex diplomaticus detrimenti quidpiam inde cepisset. Quid vero dicam de documentis», notitiis, epistolis, concessionibus romanis saec. XVIIXX, quae editor integra dare in mente sibi omnino constituerat? Plura ex insertis neque Alvernam, neque ss. stigmatum cultum concernunt (n. 120, 122, 169, 171, 176, 182, 189, 204, 210, 217, 220s., 245, 250s. etc.); neque ex eo quod circularis epistola Ministri provincialis etiam in archivo conventus Alvernae exstat, in hoc diplomatarium erat assumenda (cf. ll. cc.). Integre reeduntur etiam bullae etc. circa S. Catherinae Senensis stigmata (n. 66, 71, 75, 77, 80, 111); item quia in Alverna factum est, 24 iulii 1311, testimonium notum B. Iohannis Firmani alias ab Alverna) de Indulgentia Portiunculae cum aliis 5 de eadem testimoniis notissimis alibi factis (n. 41; p. 50-9). E contra, inter alias complures, in Bull. Franc. deest bulla Bonifatii IX, 1 dec. 1392 Indulgentiam Portiunculae ad ecclesiam Alvernae extendens (n. 48); de qua re cf. etiam n. 73, 84, 86, 159.

>

[ocr errors]

Plurima eduntur documenta circa consules artis lanae Florentiae et municipium Florentinum curam agentes de conventu Alvernae, ex quo a Conventualibus ad Observantes devolutus est an. 1431 usque ad nostra tempora (n. 55, 57, etc.). De reliquiis S. Francisci inibi conservatis tantummodo inde a saec. XVII mentio occurrit (cf. p. 220, 226 s., 230, 266, 351, 428, 500 ss.), si excipias ipsius cyathum et catinum iam memoratos, de quibus cf. etiam p. 607, 620, 681. Reliquiarium hos continens (tabula 30) non cum editore saeculo XV, sed iam XIV adscriberem, stylo gothico plano confectum. Multae bullae stigmata S. Francisci christiferi tangunt eorumque cultum in Alverna (cf. Indicem, 749); eorum festum recolitur n. 46, 108, 115, 117, 166. Statuta peculiaria conventus Alvernae, quae hic eduntur, tardioris aevi sunt: n. 163 (an. 1706), 177, 185, 209, 213 s., 218, 233, 247, etc. P. Sat., praeter morem suum sola regesta praebet duarum epistolarum Petri Manero, Ministri gen., in Alverna datarum (n. 139 s.), altera 7 nov., altera 10 nov. 1650; in illa ordinatur compilatio Bullarii Franciscani, in hac compilatio Historiae Ordinis. Addo ergo has etiam prodiisse ap. Acta O. M. XXVI, 384-9. Lubet hic adnotare 3 epistolas an. 1871 circa codices S. Bonaventurae Patribus Claraquensibus praestandos (n. 350, 353 s.).

[ocr errors]

Per magnum volumen sparsae sunt 60 tabulae zincographicae revera pulcherrime cusae (ut verum prodam: non in typographia Gualandiana, sed prelo Claraquensi), partim aspectus, loca, sanctuaria, etc. Alvernae describentes, partim stigmatizationis S. Francisci picturas aliquot saec. XIII-XV exhibentes. Habes quoque inter eas effigiem Benedictionis Fr. Leoni a S. Francisco datae (tab. 31), epistolae Cardinalis Raynaldi (n. 14; tab. 46) diplomatis Henrici VII Imperatoris (n. 43; tab. 47), subscriptiones 13 Ministrorum Generalium an. 1581-1681, facultatem Fratribus Alvernae facientium ubique locorum pro Alverna stipem corrogandi (n. 106; tab. 48). Adnoto etiam antiquissimam sculpturam marmoream Stigmatizationis, saeculo XIII, rudi scalpello ela

boratam; tab. 39. Ceterum cum tabulae istae, perpulchrum ast peregrinum diplomatarii ornamentum, nullibi textui correspondeant, aptius in voluminis finem relegatae fuissent, ne lectoribus documenta quaerentibus, magis impedimento essent quam oblectamento.

Hucusque de altera chartularii Alvernensis parte siluimus (p. 551-688), Inventaria magni momenti continente. Sunt vero I) Inventarium chartarum membranearum et aliarum in Alverna exsistentium compilatum an. 1510 (551-89), quarum maximam partem (quatenus Alvernam plus minusve tangunt) supra assiduus compilator edidit. II) Inventarium omnium codicum MSS. Alvernae factum 2 sept. 1372 (591-9). Signamus ipsum siglo A. III) Inventarium MSS. bibliothecae et rerum sacristiae aliarumque officinarum, compositum mandantibus Eugenio IV, Ministris generali et provinciali, 1430, 20 maii (599-616). Nobis erit B. IV) Inventarium earumdem rerum, conscriptum mandato consulum artis lanae Florentinorum eodem an. 1432, 10 iulii (617-35). Signamus hoc littera C. — V) Inventarium librorum eorumdem [licet in plurimis a C variet] compilatum eodem an. 1432, 2 augusti (636-43). Signetur D. VI) Inventarium librorum Alvernae confectum an. 1461, 7 maii (643-59). Nobis erit E. VII) Inventarium rerum sacristiae, scriptum an. 1486 (659-664). His accedunt Notamina ad inventarium a municipio Florentino factum an. 1881 (664-75) et Catalogus rerum artis Alvernae scriptus an. 1924 (sic) (675-81). Subiungitur Elenchus chronologicus» documentorum (689-713), denique « Index alphabeticus analyticus» (715-52), magna confectus diligentia, atque Index Tabularum » (753-5).

Circa Inventaria illa adnotari plurima possunt, quoad paramenta sacra, calices, etc., sed hoc unum dico, aliquot artificum nomina inibi ex inscriptionibus propalari (619, 660 ss.), ut, his dimissis, de libris pauca subdam. Inventaria A-D summario modo confecta fuerunt, raro indicantur principia operum, et ubi addita sunt, paucioribus consistunt vocibus. Longe accuratius est E, et initia et fines (si non tractatuum saltem) codicum exhibens. Codices aliquot adhuc exstantes P. Sat. in adnotationibus pluribus ipse descripsit. Et in notis ad E et ad alia a se subditis saepe ad eosdem codices in aliis inventariis memoratos lectores amandat. Attamen utilius hoc saepius multo facere debuisset, praesertim cum Index (pro more auctoris copiosissimus cf. AFH XIV, 310) in his omnino deficiat. Hisce conspectum compendiosum codicum iuxta numeros, omnibus codicibus insimul computatis, quanquam complures fuerint Missalia, breviaria, etc., lectori exhibere tentamus.

Iuxta A an. 1372 in Alverna aderant 183 libri vel codices. Recolas B, Cet D eodem anno confecta esse. In B recensiti sunt 253 codices; in C autem soli 117; in D 168, quibus addendi videntur 6 libri in refectorio et 66 «< in bombagina» (p. 640); i. e. universim dinumerantur 240. In E tandem adducuntur 187 codices; quamvis Inventarii compilator protestetur (656) se omnes recensere, etiam Sermonales» qui, iuxta eum, exceptis illis fratris Luce, omnes nihil valent », item alios libros « quamplures qui sunt valoris nullius, adeo quod non valent ligaturas ». Si

[ocr errors]

assiduus chartularii editor computationes praemissas instituisset, ipse numerorum discordias fortasse explicasset. Ipsi dolenti, quod aliud Inventarium anni 1401, recognitum an. 1416, invenire non potuit (632), etiam nos sincere condolemus.

Aderant in diversis inventariis opera quaedam maiorum doctorum Ordinis nostri, sed nullius opera omnia vel fere; v. gr. Alexandri Hal. Summae pars I (595, 636, 646), S. Bonaventurae Sent. I, II, III (595, 630, 638, 639, 649), Breviloquium (594, 606, 629, 640, 649); Apologia pauperum (616, 629, 628); Itinerarium ipsius, quod tamen in Alverna composuit (24 s.), semel tantum comparet (597); Ioh. D. Scoti recensentur Sent. I-IV (594, 616, 645 s.); Richardi [de Mediavilla] Sent. III-IV 594, 616, 629, 633, 645); [Barth. Anglici], De propriet. rerum (596, 615, 649), aliqua Fr. Servasancti (596, 616), P. Aureoli tantum Compendium bibliae (616, 628, 638, 648); Gherardi de Prato Breviloquium (602, 632, 637); Lucae [Patavini vel potius Bituntini. Sermones (597, 640, 652); [Marchesini] Mamotrectus (596, 616, 640, 651, 656); Fr. Ubertini, Arbor vitae crucifixae Iesu, item in Alverna composita, nullibi emergit, sed sola ipsius Tabula (653). Commen tarii biblici Nicolai Lirani plures notati sunt, sed relative pauci (592, 632, 637, 648).

Recolitur 595, n. 83: « Legenda s. Francisci et declarationes Nicolay › (595, n. 83; 628, n. 173), qui codex adhuc exstat, continetque Legendam maiorem, uti expresse dicitur 659, n. 185. Idem ergo MS. recurrit hic in A, C et E. In A notatur: « Legenda antiqua beati fratris Francisci edita a sociis, cum tabulis et corio viridi et bulletis ▾ (599, n. 181). In C proculdubio idem opus scribitur: « Leggenda anticha di sam Francescho, coverte di chuio verde con bullette Signat.] C.C.C.C.» (630, n. 256). In E occurrit: « Liber unus de gestis b. Francisci, cum tabulis copertis coreo albo, cuius principium est: Postquam secunda regula; finis vero: Est regnum celorum ». Hic aperte citatur Speculum Perfectionis maius (ed. P. Sabatier, Paris 1898); in A et C vero probabiliter Leg. 3 Sociorum. Insuper in B brevius recoluntur: Flores b. Francisci » (615, n. 412) et in D: « Fiorecti di sam Francescho Signat] B.B.B.B., di verde con alqune bullette » (641, n. 330). Hos duos codices eosdem fuisse suspicor, licet alterius ligatura cum supradicto codice in C (630, n. 256) adamussim concordet, cuius tamen differt signatura. In A (604, n. 110) notatur: « Tractatus super regulam; incipit: Cum semel b. Franciscus ›, quem tractatum mihi incompertum fateor, opinorque titulum hic datum arbitrarium esse. Sic econtra incipit Actuum cap. 25: De visione statuae. In A solo habetur (599, n. 183): « Libellus quedam devota beati fratris Francisci » [continens]; ubi cum P. Sat. inferam hoc MS. continuisse Opuscula S. Francisci, addens hic et in codice alio (n. 181: cf. supra, in hac §, lin. 4) pro fratris legendum esse patris. Praeter haec pauca de S. Francisco occurrit demum (659, n. 181): 'Liber magnus, novus sed incompletus' « in quo solummodo est officium b. Francisci cum missa de stigmatibus »

a

[ocr errors]

Adfuit etiam Legenda I S. Antonii Patavini (600, 629, 636). Constitutiones Ordinis rarae erant (604, n. 97; 633, n. 332; 641, n. 355; 655, n. 141); i. e. unum exemplar in B, C, D et E, quod profecto ubique idem MS. fuisse aestimem. P. 596 nota 2 conferenda est, imo confundenda cum 615, n. 5. Codex allegatus 593 nota 3 evidenter alius est a codice Alvernae de quo ibi agitur. Cum codex de quo dicitur 597 nota 1, non iam exstet, nescio cur PP. Editores Operum S. Bonaventurae illum allegare debuissent. P. 594 nota 9 ad rem non est, quia in A recensetur Breviloquium, uti apparet e 649, num. 66. — 615, n. 405, non erat opus Fr. Huguccionis, O. F. M., theologi saec. XIV, sed, uti ex 640, n. 327 et 652, n. 93 elucet, fuit Uguccionis grammatici saec. XII Expositio vocabulorum.

Plura equidem ex hoc locupletissimo Alvernae diplomatario atque tabulario, quod editor manu calamoque nunquam lassis congessit, facili nisu et grato animo hauriri ac promi possent, ni ad alia singularia descendere dies spatiumque nos iam prohiberent invitos.

P. Michael Bihl, O. F. M.

[ocr errors]

Lechner, Josef, Dr. Die Sakramentenlehre des Richard von Mediavilla. München, Verlag J. Kösel & Fr. Pustet, 1925. In-8o, vIII, 425 pp. (M. 8). (Münchener Studien zur historischen Theologie, Heft 5).

Magno cum gaudio videmus plures theologos nostris diebus operibus Doctoris solidi Richardi de Mediavilla incumbere. Nunc primus de doctrina huius Magistri liber feliciter prodiit cura R. D. Iosephi Lechner, rebus spiritualibus apud S. Walburgem Eystettensem praepositi, discipuli cl. Prof. Mart. Grabmann. Quid Richardus de sacramentis docuerit, hic clare lateque exponitur, praemissa introductione, in qua de vita, operibus et de loco quem inter theologos tenet, docte disseritur (1-37). Haec, cum magis ad campum historicum spectent, praeprimis nos hic occupabunt.

De vita Richardi pauca nobis nota sunt. De patria eius non constat (cf. AFH XVIII, 298-300), quamvis L. eum anglum fuisse probabile habeat (p. 3). Anno 1283 fuit unus ex I. P. Olivi examinatoribus et quidem adhuc baccalaureus. Richardum magistrum S. Ludovici fuisse, durante huius exsilio, persuasum nobis non est, uti postea fusius demonstrabimus. Scite coniecturat L. Magistrum obiisse anno 1307 vel 1308 (5).

De operibus Doctoris solidi loquens auctor allegat varia testimonia (6). Observamus tamen auctorem De conformitate Vitae B. Francisci ad Vitam Domini Iesu » non fuisse Fr. Bartholomaeum Albizzi, sed Fr. Bartholomaeum de Rinonico Pisanum (Cf. AF IV, p. viiss.). Quaestiones disputatae Richardi prelo committentur et, ni fallimur, etiam Quaestio de gradu formarum. Quaestio de privilegio Martini IV iam prodiit; cf. infra, 603. Item Sermo Richardi de Ascensione Domini a nobis editus fuit iuxta Cod. Erlangensem 280 (France Francisc. VIII, 1925, 297-307), alii tres a P. Hocedez, S. I., edentur. Non exsistere autographum Commentarii in Sent. auctor concludere vellet ex Clm 8078,

« AnteriorContinuar »