Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Luca Natale troppo difficile (1) ed egli si vide costretto a riprendere la strada che porta nelle pianure sirmiesi. Già nel 1712 (2) egli ha chiesto un rifugio a Loreto, per dedicarvisi allo scrivere di opere spirituali per le popolazioni slovene. Nel 1716 egli chiese la nomina per il vescovato bosnese, resosi vacante per la morte di Giorgio Patačić de Zajezda. Invano (3).

Nuove speranze si accesero nel cuore del vescovo travagliato, quando le armi imperiali vittoriosamente presero Beograd (16 agosto 1717) e la Serbia (*). Egli nominò suo vicario generale il proprio nipote Andrea Natale (5), ma egli non potè entrare in Beograd di persona, e mandava alla P. f. lettere su lettere di sollecitazion e per ottenere finalmente la sua chiesa di Beograd. Ma tutto fu sterile.

L'Imperatore concepi altre idee, perfino quella di elevare Beograd al grado arcivescovile (°), come l'attesta l' informazione del nunzio viennese data alla P. f. con lettera del 12. II. 1718, menzionata nella C. del 4. IV. 1718. Questo progetto non poteva rallegrare il povero Luca Natale, ma neanche la P. f., la quale però non respinse direttamente il pensiero imperiale, ma scelse la solita via del temporeggiamento. E difatti ciò portò la soluzione. Luca Natale si spense il di 19. I. 1720 (), ed il progetto imperiale si commutò in una unione di Beograd e Smederevo, e nella nomina di vescovi tedeschi come vedremo appresso.

(Continua).

MIROSLAV PREMROU.

(1) Acta P. f. 1716, f. 23v, n. 38; Scritt. rif. 608, ad C. 1. III. 1717, n. 26: sua lettera al papa dd. Walkovar 1717. 12. I.

(2) Acta P. f. 1712, f. 612, n. 28.

(3) Acta P. f. 1716, f. 230, n. 35.

(4) A. P. f. Acta 1716, f. 334 v, n. 19; Scritt. rif. 608, ad C. 1. III. 1717, n. 26. (5) Acta P. f. 1715, f. 88, n. 17.

(6) Acta P. f. 1718, f. 256, n. 25; Scritt. rif. 613, ad C. 4. II. 1718, n. 25: benchè per adesso (come scrive il card.-primate, da Ratisbona 21. X. 1717), non si truovi altra gente in quelle vicinanze che Rasciani e Greci schismatici.. () Acta P. f. 1720, f. 110, n. 15.

DOCUMENTA

DE TERTIO ORDINE S. FRANCISCI

IN PROVINCIA GERMANIAE SUPERIORIS SIVE ARGENTINENSI

XVI.

SYNTAGMA

(Continuatio) (*).

De Provincia III Ordinis an. 1490-1548 et de ipsius conventibus. Hic de reliquis fatis Provinciae III Ordinis pauca ea quae colligere potuimus, proponimus. Primum de molimine quodam supplantandi Provinciam nova Congregatione generali III Ordinis agemus, deinde pauca nomina Ministrorum nobis nota recensebimus, demum de singulis Provinciae conventibus, quorum numerus exactus erui nequivit, dicemus. Provincia absorpta fuit turbine illo, quo Reformatores saeculo XVI Germaniam quatiebant, conventu Kelheimensi saltem an. 1543 derelicto et Tertiariis e Lupacensi pulsis an. 1548.

Provinciae III Ordinis Argentinensi hoc tempore, praecise an. 1490, procella suscitata est a Tertiario quodam Fr. Henrico Kuhfus de Depholt, qui domorum omnium Fratrum Sororumque Poenitentium Germaniae Superioris Minister generalis fieri ambiebat. Frater ille Henricus e partibus Germaniae Inferioris oriundus esse videtur, ubi etiam habitum poenitentialem induisse censendus est, et organizationem Tertiariorum ibi in archidioecesi Coloniensi et in Belgio et Hollandia compererat. His in regionibus (1) atque in Provincia Coloniensi O. Min. (2) plures Congregationes Tertiariorum regularium

(*) Cf. AFH XIV, 318-198, 412-60: XV, 319-381; XVII, 237-265.

(1) Cf. BF VII, 116s., 460, 471, 736; Gubernatis, Orbis Seraphicus, II, 827 ss. De aliarum regionum Congregationibus, v. Franc. Bordonus, Cronologium Fratrum et Sororum tertii Ordinis S. Francisci, Parmae 1658, 325-476; auctor III Ord. regul. erat, sicut et sequens: P. Ioannes Maria, Tertii Ordinis 8. Francisci Assisiatis Annales perpetui, Parisiis 1686, 21-98. Cf. p. 72.

(2) De ista, quae saec. XV domibus 32 constabat, egit G. Allmang, Geschichte des ehemaligen Regulartertiarierklosters St. Nikolaus, Essen-Ruhr 1911, 31ss. Cf. AFH V, 758-61; XVII, 246.

saeculo XV exstabant, plures domos conventuales sub Ministro generali dicto, non provinciali, amplectentes. Anno 1490 dioeceses Basiliensem, Argentinensem et Constantiensem peragrans, bullasque falsi nota non carentes Alexandri VI causans, quibus Visitator generalis reformatorque, atque usque ad capitulum generale proxime sibi celebrandum Vicarius generalis Tertiariorum deputatus esset, quas tamen bullas ostendere renuebat, confratres suos sororesque commovebat, ut in ditionem suam eos redigeret. Contra ipsius tricas Otto de Sonnenberg, episcopus Constantiensis (1480-91), decrevit 9 nov. 1490 nullam ipsi fidem adhibendam fore, sed ipsi resistendum, nullimode favendum.

Re ad Alexandrum VI inde delata, contra ambitiosum procacemque illum hominem breve emanavit, bullas ab ipso iactatas subreptitie impetratas esse declarans, omnibus ab eo actis rescissis, inquisitionemque dictis tribus episcopis concredens. Quae inquisitio quomodo acta sit, nobis incompertum est, sed exitum divinare haud erit difficile. Nebulo ille vanus vagusque Provinciam III Ordinis supplantare certe voluit, se Ministro substituens. Sisto ergo decretum illud Constantiense hucusque anecdoton (1), partesque praecipuas brevis Alexandri VI (2).

48.

9 nov. 1490.

Forma sive copia litterarum domini Constantiensis
pro conservatione Terciariorum.

Otto, Dei et apostolice sedis gratia episcopus Constantiensis, universis et singulis ecclesiarum parochialium rectoribus, plebanis, viceplebanis et curatis, ceterisque presbiteris et clericis, notariisque et tabellionibus publicis quibuscunque per civitatem et dyocesim Constanciensem ubivis constitutis ad quos presentes pervenerint, salutem in Domino cum debita fidelique harum executione. Expositum est nobis pro parte religiosi fratris Nicolai Vincentii, conventus Fratrum ordinis Minorum in Basilea de sacra observancia, quomodo superioribus temporibus quidam Fr. Heinricus Kufuss ), qui in nulla dignitate aut preeminentia constitutus esse dinoscitur, aut talis qualitatis seu condicionis existit, unde verisimile presumendum sit officium illud quod temere exercere presumit a sancta sede apostolica eidem commissum existat, nichilominus tamen idem Henricus, nescitur qua audacia directus, idem nonnullas citationes contra honestas et laudabiles congregationes personarum de tercia Regula s. Francisci existentium indebite citare et molestare attemptavit (*), se earundem superiorem et visitatorem ac universalem (5) huiusmodi regule reformatorem a sede apostolica deputatum fore asserendo, cum tamen veritas sit, preter id quod Heinricus huiusmodi sue pretense facultatis litteras per nos videndas, exami

(1) E Formulario Observ. Argent. MS. fol. 92r.-3r. Cf. de eo p. 84. (2) Editi a Waddingo, XV, 485-6. Idem, p. 25 dicit Fr. Henricum omnes ministros III Ord. revera Basileam in capitulum convocasse et accedere nolentes censuris plexisse; quae forsitan ex alia bulla a se non relata desumpsit. (3) Scil. Kuhfuss. Quod nomen rectum esse aestimamus, non formam brevis. () Sic Formular.). (5) F universalis.

nandas ostendere [non] curaverit. Cum autem non modica contra eumdem militet presumptio, attento presertim quod non sit verisimile sanctissimum dominum nostrum papam in tam arduo negotio universalem reformacionem dictarum personarum et congregacionum tam simplici et inexperto viro committere, considerato presertim quod ex regula et observantia dictarum congregacionum cautum sit, ut superiores et visitatores earumdem alterius ordinis approbati esse debeant, ne de facili propter simplicitatem, prout priscis temporibus compertum est, easdem in errores et suspiciosas opiniones labi contingat: hac itaque ratione didicimus dudum eisdem personis in nonnullis Germanie dyocesibus de specialibus visitatoribus et superioribus a sancta sede apostolica specialiter esse provisum ('), de quibus tamen pretensis litteris apostolicis, quas dictus Heinricus penes se habere iactitat, nulla mentio facta existat, unde non immerito presumendum sit huiusmodi pretensas litteras per surreptionem taliter qualiter fore obtentas.

Quapropter vobis et cuilibet vestrum in solidum, super hoc requisito, firmiter et districte in virtute sancte obedientie sub pena excommunicationis precipiendo mandamus, quatenus accedendo quo propterea fuerit accedendum, omnes et singulas personas de tercia regula predicti ordinis existentes sub nostra dyocesi constitutas inducatis et requiratis, quas et nos presentibus inducimus et requirimus, ut eedem persone huiusmodi pretensis litteris ac citacionibus et processibus virtute earum per dictum Heinricum fulminatis seu fulminandis nullam fidem adhibeant, nec dictum eumdem Heinricum in huiusmodi suo suspecto proposito foveant, sed pocius resistant ac super nos respectum habeant, donec et quousque aliud a nobis receperint in mandatis, diem executionis presentis apponentes (1). Datum in aula nostra Constantiensi, anno Domini MCCCCLXXXX, die nona mensis novembris, indictione VIII. = 9 nov. 1490].

49.

5 april, 1492.

Argentin. et Basilien. ac Constantien. Episcopis. Exhibita quidem nobis nuper pro parte dilectorum filiorum universorum Ministrorum et Fratrum, necnon... Matrum sive Ministrarum et Sororum domorum in Germaniae partibus consistentium Tertii Ordinis s. Francisci de Poenitentia nuncupati petitio continebat, quod, licet iuxta statuta et consuetudinem dicti Ordinis Visitatores personarum et domorum illius non eiusdem Tertii sed alterius Ordinis esse debeant (2)... (et Sixtus IV bullam Innocentii IV ad omnes regiones extenderit (3))... tamen dil. fil. Henricus Buefuss (4) de Dephelt, frater dicti III Ordinis, falso praetendens, praetextu quarumdam litterarum apostolicarum per eum a nobis ex certa nostra scientia, ut dicebat, super hoc subreptitie et obreptitie impetratarum, se in eisdem partibus dicti III Ordinis usque ad illius futuram generalis Ministri in dictis partibus electionem, legitimum Vicarium eiusdem III Ordinis personarum utriusque sexus, visitatorem et correctorem inter alia esse ac omnes et singulos

(1) Cf. AFH XVII, 261 ss. (*) AFH XVII, 238, n. 3.

(2) In testimonium exsecutionis huius decreti. (4) AFH XVII, 260s.

(5) Sic editio cit. pro Kuhfuss et, uti reor, Dephelt pro Depholt. Archivum Franciscanum Historicum. AN. XVIII.

5

[ocr errors]

praefati Ordinis professores tribus substantialibus religionis votis astrictos ac in presbyteratus ordine in eisdem partibus constitutos et in communi viventes ad unum convenientem locum pro praefati generalis Ministri dicti III Ordinis celebranda electione huiusmodi, die ad eligendum praefixa convocare... (qui in omnes personas III Ordinis ibidem iura Ministrorum generalium Ordinum Mendicantium haberet et)... Vicariatus, visitationis ac correctionis huiusmodi officium in Argentinensi et Basiliensi ac Constantiensi diocesibus inter alia exercere et praemissa ad effectum deducere ac nonnulla alia minus licita et debita facere nisus fuit hactenus et nititur minus iuste, in Ministrorum, Fratrum, Matrum et Sororum III Ord. praedictorum praeiudicium non modicum ac scandalum plurimorum et gravamen. Quare pro parte... (dictorum omnium fuit nobis supplicatum, ut omnia a dicto Henrico sic gesta et attemptata invalida et nulla declararentur, exstinctis omnibus causis inde exortis, sicque)... dicto III Ordini opportune providere ... dignaremur. (Unde tres illi Episcopi, unusve ex illis rem examinent et recte decidant pleno iure). Datum Romae ap. S. Petrum, an. inc. dom. 1492, nonis aprilis, pont. n. an. VIII. [= 5 april. 1492]. Circa an. 1460 Fr. Nicolaus de Brisaco (1), Minister Provin ciae III Ordinis Argentinensis fuisse narratur (2). Anno circiter 1477 Fr. Iohannes Meis (3), Minister Provinciae praefuit, vel saltem « Minister super custodias Alsatiae et Sveviae » fuit (), et circa idem tempus quoque Minister Provinciae aut custos Bavariae » fuisse dicitur (5) « Fr. Willibaldus Kastl». Circa hunc Fr. Willibaldum Kestler, modo melius edocti sumus e textibus supra relatis, secundum quos Minister Provinciae erat an. 1467, 1469, 1472 (6). Chronologi allegati Provinciae O. M. Obs. Argentinae saec. XVII et XVIII paucissima circa Provinciam Tertiariam, eius Ministros et conventus noverant. Compilator Status (7) asserere tamen non dubitavit Provinciam constitisse « iuxta documenta» e 20 conventibus; sed minime eos recensuit. Praeter hos qualia vero Sororum claustra ad eam pertinuerint, prorsus ignoramus, fassus est P. Cherubinus Mayr (8). Quos

(1) Cf. AFH XVII, 258; infra, 68, 71.

(2) Status Provinciae Argentinae Fratr. Min. Recoll, ab initio usque ad an. 1680 deductus, MS. anonymum Augustae Vindelic. servatum, (in-4°, 184 foll., quod novimus nos perhumane docente R. P. Bernardino Lins, O. F. M.) f. 123. Hinc rem hausit P. Cherubinus Mayr, Chronologia Provinciae Alemanniae sive Argentinae... usque ad an. 1756, in-fol. p. 215-6. (MS. autographum Bibliothecae O. F. M. Salisburgi) et partim Hueber, Dreif. Cron. col. 1337. Hos vero exscripsit, plura addens P. Vigil. Greiderer, Germania Franciscana, t. III ineditus (Halae in Tyroli servatus): Provincia Superioris Germaniae, in-fol. 375 pp.; p. 221, qui eum vocat Nic. Bredspacher. Auctor Status, f. 123, allegat hic litteras orig. Ulrici, ducis Wurtembergensis. Cf. infra, 70. (3) Status, 1. c. Mayr, Chronologia, eum vocat: Ioh. Meris; Greiderer, 1. c.: Ioh. Meni. Eumdem eum censeo cum Ioh. Mayr (Mair). Cf. AFH XVII, 257; infra, 68.

Custos erat.

(*) Sic Greiderer, Germ. Franc. 1. c.; iuxta Mayr, 1. c. tunc (5) Status, aliaque MSS. cit. (6) Cf. AFH XVII, 255s., 257-60. (*) Chronologia, 215: idem quoque Germ. Franc. III, 221.

() L. c. 123 v.

« AnteriorContinuar »