Imágenes de páginas
PDF
EPUB

numeros vero maiores esse reputamus, quin eosdem circumscribere valeamus. Neque assentire possumus chronologis asserentibus (1) iam circa an. 1400 Provinciam nostram III Ord. regularis magnam et extensam floruisse; etenim an. 1469 duas solas domos comprehendebat (2). Quas domos, ob contextum in quo recoluntur, scilicet in contentione cum Observantibus, omnino regulares et ad modum conventuum Fratrum Min. Obs. tunc constitutas fuisse iure supponam. Nam aliae domus et Fratrum et Sororum tunc iam Provinciae III Ordinis certo se iam dederant (3). Elenchus sex conventuum Fratrum III Ord., qui an. 1481 se Observantibus subiecerunt (*), aliquid utilitatis praebet Provinciae recensendae, quamvis certo incompletus sit, et in casu fortuito nitatur subiectionis praefatae usque ad diem 10 iulii 1482 effectae, scilicet a claustris in Kelheim, Luppach, Heiligenberg, Wonheim, Wasserfall atque Frickenhausen. P. Fort. Hueber (5) an. 1686, quarta domo praedicta omissa, ceteris alia quinque claustra addidit: Breisach, Halmannswerth, Wolfseck, Helfenstein et Herrieden; P. Vig. Greiderer (6) seriei IIae Hueberianae domum II, IV et V, insuper etiam domum III, V atque VI prioris elenchi an. 1481 Provinciae III Ordinis adscribit.

De singulis pauca quae memoriae prodita sunt hic colligimus. 1. Kelheim. Praeter iam relata, haec innotuerunt. « Fr. Heinricus Pistoris de Weyssenburg, Eystetten. diocesis, ordinis tertie regule s. Francisci » 29 dec. 1477 donavit instrumento publico (7) « oratorio im Loch in Obern Kelham, sub vocabulo s. Nicolai sito et fundato, in quo Fratres sub observantia regulari ordinis tertie regule s. Francisci constituti sunt, plura praedia sua Weissenburgi. Alia praedia eisdem datà sunt 12 maii 1478 et 12 maii (sic) 1479, in quibus donationibus intervenit Fr. Ioh. Schwarz, prior O. Praed. Ratisbonae ($). Wolfgangus Streicher e Pfering, 5 martii 1495, numerata pecunia, scil. 60 flor. rhenensibus sibi praebendam emit apud dictos Tertiarios, a wirdigen vater Wilbold Castl, Minister der heiligen Observantz der dritten Regel s. Franciscen zu Trauntal, scil. conclave ad vitae tempus, victum etc., ita quod in diebus ieiunii Fratrum suo sumptu cibos speciales sibi parare posset, etc. (9). Fr. Iohannes Goldner, O. M. Obs., « visitator (10) Fratrum ordinis s. Francisci de penitencia in Kelheim, pro parte devoti fr. Willibaldi Kastel, ministri et patris conventus in Trauntal » Ratisbonae 28 ian. 1500 ab Erasmo, abbate S. Emmerami transsumi fecit bullam auream dictam Sixti IV: Sacri Praedicatorum et Minorum Fratrum ordines (1), datam Romae 26 iulii 1479. Ex hoc transsumpto liquet

[ocr errors]

(') Sic ll. cc. omnes communiter. (2) AFH XVII, 253s. XVII, 258 ss. (4) Cf. AFH XVII, 262.

(3) Cf. AFH

(5) Dreif. Cron. 1337. Quae de his habet Franc. Petrus, Suevia ecclesiastica, Augustae Vindel. et Dillingae 1699, 204, 339, 384, 401, 416, 910, ex Huebero cit. deprompsit. (*) Germ. III, 221-2. () Orig. latinum membr. in RAM, Kelheim, III, 3. (8) Orig. duo ibid. III, 4, 5. (9) Orig. pergam. ibid. IV, 1. (19) Orig. perg. ibid. Franzisk. VIII, 1. (1) Ap. Wadding, XIV, 224-9. Ipsius participes facti sunt Tertiarii; cf. AFH XVII, 265.

Fr. Willibaldum, presbyterum, revera Ministrum in Bruderloch exstitisse non solum diu ante an. 1483 (1), sed etiam diutius postea, et, uti aestimare licet, etiam Ministrum Provinciae. Die 1 ian. 1544 Leonhardus Eck, legum doctor, celeber consiliarius ducum Bavariae filius Leonhardi Eck (2), professus est (3), se conventum olim III Regulae, modo derelictum, quia omnes Fratres mortui erant, una cum adiacente pomario, a Ludovico duce Bavariae recepisse, quoadusque ab aliis religiosis denuo occuparetur (*). Tertiariis autem nunquam redeuntibus, monasteriolum istud mox statio filialis conventus Fratrum Obs. factum est. Uterque conventus a gubernio suppressus fuit an. 1803. In Bruderloch structurae domus adhuc subsistunt, una cum ecclesiola, quae quasi tota e rupe excisa est (3).

[ocr errors]

Luppach. Petente Iohanne Wernero de Flachsland, decano Basiliensi, Pius II 23 martii 1459 indulgentias concessit pro restauranda ecclesiola, diruta ferme et igne vastata, S. Pantaleonis in loco silvestri Luppach prope Pfirdt (alias Castrum Ferratum) in Alsatia Superiore. Idem Wernerus 15 aprilis 1460 a duodecim Cardinalibus indulgentias eumdem in finem obtinuit ("). Sacellum utcumque restauratum atque prope illud aediculam stramine tectam Fratribus III Ord. obtulerunt domicelli de Flachsland, qui narrantur (7) Fr. Nicolaum de Brisaco (*), in patria sua propinqua morantem convenisse. Eorumdem terra illa erat allodium e parte ducum Austriae. Tertiarii locum occuparunt 30 sept. 1463 (), Fr. Nicolao de Brisaco, primo Ministro loci, illuc ex Herrieden adducente Fr. Iohannem Reding, Iohannem Mair, sacerdotes et Henricum Widmann, laicum (1"). Fr. Nicolaus Bri

(1) Cf. AFH XVII, 257.

(2) Obierat 25 nov. 1501, magnus fautor Observantium, iuxta horum Necrologium (ibid. Litt. n. 284, fol. 47 r.). Inter alia Observ. donaverat omnia opera bb. Augustini et Ambrosii›.

(3) Orig. chartac. cum impresso sigillo, ibid. Kelheim, V, 1.

(4) Filius, L. Eck iunior, obiit an. 1550; Necrologium, f. 52v. Cf. S. Riezler, Geschichte Bayerns, IV, Gotha 1897, 421 ss.

(5) Erinnerungen, 9, 12-4.

() Annales Prov. Argent. p. 67.

(7) Status Prov. Argent. cit. 66; idem repetit P. Gotth. Schütz, Status et origo Provinciae Argent. (MS. anni 1726), p. 99; Hueber, Dreif. Cron. 1337; Cherub. Mayr, Chronologia, 44. P. Valentinus Bambach, qui ultimus et tempore et merito tot huius Provinciae Chronologorum an. 1798 compilavit Chronica Prov. Argentinae (MS. archivi prov. O. F. M. Monachii) pauca refert, quae ed. L. Oliger ap. France Francisc. V, 1922, 323. Ipsi longe praecellit, licet a prioribus Chronologis O. F. M. derivet sua compilatio, sac. saecularis Ios. Schweighaeuser, Trifolium Seraphicum in Alsatia florens (MS. an. 1770, in Bibl. Casanatensi, Romae, F, IV, 10: et duo alia exemplaria Argentorati) p. 52-7. (*) G. Schütz; Cher. Mayr; Trifolium, 1. c. eum hic (denuo) expresse Ministrum provincialem III Ordinis dicunt.

() Sic Annales, 71, aliique supra citati. Modo ergo apparet hoc relatum optimo e fonte promanasse. Cf. AFH XVII, 257.

(10) Nomina Fratrum primus retulit Hueber, 1. c. (et ex eo subsequentes), forte inventa in Statu Prov. Arg., in quo MS. hic modo lacuna hiat.

sacensis paululum eo Minister etiam localis fuisse videtur, mox locum Fr. Iohanni Mair, Ministro tradens (1), qui certo ei praefuit saltem an. 1464-83, et ultra. Pauperculam domum pratis agrisque donatis auxerunt domicelli Flachslandenses, quibus 6 aprilis 1464 (2) Christophorus de Rechberg, praefectus Castri Ferrati, plures agros superaddidit. Hanc donationem 17 dec. 1468 confirmavit Sigismundus, dux Austriae, litteris Oeniponti editis, quas Friburgi Brisgoviae Maximilianus I, Imperator, 16 februarii 1511, denuo corroboravit, Tertiariis satrapas Alsatiae Superioris in protectores designans (3). Anno 1487 aedificare coeperunt novam ecclesiam, quam 10 maii 1489 Nicolaus Tripolitanus episcopus, suffraganeus Basiliensis consecravit (+). An. 1490 sublimata est turris campanaria (5). An. 1480, 28 martii nobilis Dna. Ursula Marchesin ob insigne miraculum, facto voto se ad certae pecuniae annuam oblationem adstrinxit 6). Die 12 martii ibi obiit Fr. Petrus Meyer, Obs., senior conventus Basiliensis et visitator III Ordinis Lupaci (7). Eximie Lupacensibus favebat Christophorus de Utenheim, episcopus Basiliensis (1503-27), cuius opibus conventus ab integro reaedificatus est 1507-11; eumdem cum horto muro cinxit an. 1520 (*). Anno tandem 1548 ab haereticis undique praevalentibus Tertiarii violenter expulsi sunt. Anno 1602 conventum occuparunt Observantes Provinciae Argentinensis (), ibique substiterunt usque ad an. 1792 quo a Gallis aboliti fuerunt (19). Ministri Lupacensis conventus praeter dictos recensentur (11) Fr. Conradus Plotzwat, 1469 [?]; Ioh. Mayr, denuo, 1490-3; Othman Bopp, 1501; Ioh. Guger, 1508-13; Magnus Frantz, 1530.

Wasserfall. Eremitorium hoc (12) item in loco silvestri Alsatiae Superioris in circulo Colmar prope vicum Vöklinshofen situm erat. An. 1444 memoratur « ein Bruder zu der Wasserfall» (13). An. 1470 locellum in monasteriolum ampliarunt loci toparchi, lacobus et Georgius de Len

(1) Cf. AFH XVII, 257.

(2) ⚫ Datum

exactum referunt Annales,

1. c. rem vero Schütz et Cher. Mayr, et inde Trifolium, 56.

() Item data ap. Annales, 75; res apud alios cit.

>

(4) Annales, 88s.; alii 1. c.

(5) L. c. 89 et apud alios cit.

(5) L. c. (6) Annales, 82. (7) Ibid. 91.

(") Annales, 344; Schütz, 101-2; Ch. Mayr, 45-6; Ladislaus Sappel, O. M., Annales Provinciae Alemanniae seu Argentinae, (MS. anni 1775, apud O. F. M. Monachii), p. 73, 136; Trifolium, 57-63.

(10) Das Reichsland Elsass-Lothringen, III, I, Strassburg 1901-03, 606. (11) Apud Grandidier, Nouvelles oeuvres inédites publiées... [par A. M. P. Ingold], IV: Alsatia sacra, statistique ecclésiastique et religieuse, Paris 1899: 295, (iuxta docc. in Archivo Alsatiae Sup. Argentorati). Quem elenchum adiecit editor. De Tertiariis ipsis, 293-5; nil novi ibi promitur.

(12) Greiderer, III, 222, solum nomen noverat e Dreif. Cron. 1337, et de eius situ dubius haesit. Trifolium, 101, ne nomen quidem novit, non secus ac sequentis. Annales, 105, 166, aliis verbis illud locant in territorio Lengenbergico, lenca Germanica a Rubeaco dissitum in nemore supra Hatstatt.

(13) Reichsland, III, II, 1184, ubi tamen perperam dicitur fuisse conventus O. F. M. uti et sequens domus.

genberg, qui 1520 litteras protectorias eidem dedere. Recoluntur Ministri loci (1), an. 1462 « bruder Ioh. Slutert»; an. 1497 Fr. Cunratt Haffner, 1502 Hans Haffner, atque 1530 « Cunrat Vuendorf ». Mox bella locum in rudera redegerunt, bona autem Fratres Lupacenses sibi vindicaverunt.

Wonheim. Modo vocatur Wünheim, domus eremitoria prope huius nominis vicum in pago Sulz circuli Gebweiler, item in Alsatia Sup. Domus fundata fuit 1477 ab episcopo Argentinensi Ruperto de Simmern (1440-79). In rusticanorum bello (1524-25) eremitorium exustum fuit (2).

Frickenhausen.

[ocr errors]

Mense maio 1477 Ulricus, comes Wirtembergae Fratres Provinciae III Ordinis, religiosam, piam et aedificatoriam vitam agentes in ducatum suum accivit (3), eisque tradidit domos eremiticas in Frickenhausen districtus Nürtingen, Zwerenberg (*) inter Schorndorf et Winnenden, itemque capellulam in Heiligenberg, prope Kirchheim u. T., sub castro Gutenberg (5). Haec loca tum inhabitabant Begardi, i. e. eremitae nullius approbati ordinis regulam sequentes, non autem haeretici, quorum saltem partem an. 1477 ad III Ordinem transiisse opiner. Eremitoriorum istorum originem penitus ignoramus; domus in Frickenhausen traditur (6) floruisse an. 1460. Tria vero eremitoria ab invadente Protestantismo ad internecionem redacta esse mox post an. 1530 vix dubitem (7).

Herrieden (*). Cf. AFH XVII, 256, 258. Circa hunc locum nihil addere quimus; finemque qualem habuerit ignoramus, verisimiliter cum loco Kelheimensi circa an. 1543.

Steinbach.

Eremitorium in silva « prope Rauchenzell, (modo Rauenzell, prope Herrieden), in dioecesi Eystetten. Fundatum 1463 et an. 1483 adhuc subsistens; cf. 1. c. 256 s. Ulteriora de eo ignoramus. Pappenheim. Eremitorii huius S. Nicolao dicati, Fr. Nicolaus de Brisaco an. 1458 Minister erat; eiusdem dioeceseos fuit; cf. 1. c. 258. Alia

(1) Cf. Grandidier, 1. c. IV, 283 et idem. Oeuvres inédites, III, Colmar 1866, 130. (2) Grandidier, Nouv. oeuvr. 1. c.; Reichsland, 1. c. 1230. Annales, 167, solum situm nota vere.

(3) Annales, 80, quorum auctor epistolas Ulrici prae manibus habuit, quas et habet Albr. Schaefer, Die Orden des hl. Franz in Württemberg von 13501517, ap. Blätter für württ. Kirchengesch. XXIII, 1919, 1 ff.; XXIV, 55-104. Cf. de hoc AFH XIV, 268 ss. Cf. supra, 66, n. 2.

(*) Hanc domum Annales, 80, 159, vocaverunt « Heslinwarth intra Schondorff et Wunenden; Hueber, 1. c. et Germ. Franc. III, 221: Halmanswerth, eius vel situm se ignorare profitens.

() Annales, 1. c. ‹ sacellum Obkirchen, vulgo ad Montem Sanctum ». Germ. Franc. II, 151; III, 221, ultra nomen et situm nihil de eo praebet. (6) Petrus, Suevia eccl. 339. (7) Annales, 164, tradunt Heiligenbergam

bullam confirmatoriam obtinuisse a Leone X an. 1519.

(*) Ibi exstabat monasterium Canonicorum regularium, de quo plura (sed nil de Tertiariis) ap. F. X. Buchner, Archivinventare der kathol. Pfarreien der Diözese Eichstätt, München u. Leipzig 1918, 422-3.

de eo non comperimus. Pappenheim oppidum est non procul Eystadio situm.

Brisacum. Est Alt-Breisach in Badenia. Huius oppidi consules 1482, 29 iulii locali Ministro Tertiariorum (1) s. Francisci, reformatori Weissenburgensi pro eodem ordine locum a religiosis similibus antea incultum (*) prope coemiterium in loco Buchl vocato resignarunt» (3). Domus, quae cum Fr. Nicolao de Brisaco (*) nexum habuisse quemdam videtur, saeculo XVI evanuit.

Wolfegg.

Castrum est in Suevia Wirtembergica (5), in districtu Waldsee. Iohannes comes de Sonnenberg in certamine singulari dum Roberetum obsideretur, voverat se conventum constructurum esse, quod votum post eius obitum gener ipsius Georgius, dapifer de Waldburg, ad effectum deduxit an. 1510. Domum obtulit Benedictinis, Carmelitis, deinde Observantibus; quibus renuentibus, eo induxit 10 sacerdotes III Ordinis s. Francisci. Hi autem conventum suum an. 1519 in collegiatam mutantes, tunc Canonici facti sunt.

Ingolstadt. Conventus Sororum, de quo egimus AFH XIV, 196-8; et XVII, 259.

Nürnberg. Die 20 april. 1333 « Conradus (6) famulus D conventus 0. F. M. Bambergae, ibidem comparuit coram officiali decani Bambergensis Friderici de Hohenlohe, qua « procurator Margarete de Mayental, Adelheydis Buttyglerinne, Heilwigis in curia Dominarum (), Iuthe dicte Nuczinne, Petrisse de Wizzenburch et Elisabeth quondam dicte Steinelbecken, sororum de tertio ordine sive penitentia s. Francisci de oppido Nurenberg, in causa quam contra eas moverat plebanus S. Laurentii, cui illae a de iure debent confiteri, et a quo alia sacramenta recipere, dum econtra illae haec < per duos annos nuper elapsos» recepissent semper apud Fratres Minores; plebano sollicitante, ut saltem paschatis, ascensionis, pentecostes et natalis Domini festis ista in parochiali ecclesia agerent. Officialis decrevit econtra reas» illas debere quocienscumque confiteri voluerint et saltem ad minus semel in anno actori omnia peccata sua fideliter confiteri et nonnisi cum plebani licentia alieno confiteri, et Eucharistiam ad minus in paschate» ab ipso recipere. Sed Tertiariarum procurator contra istam sententiam ad papam appellavit, ibidem 28 april. 1333, praesentibus guardianis et lectoribus.

(1) Sic Annales, 83, certe iuxta originale quoddam. Sed sensus summarii non omni ex parte liquet. Weissenburgi in Alsatia Sorores erant; ibid. 317. De alio oppido homonymo Bavariae cf. supra, 67.

(2) Nescio an alludat ad Fratres III Ord. qui ibi fuisse dicuntur iam saec. XIII, arti textrinae addicti, sed an. 1302 facti fuerunt O. F. M. Sic Ber. Müller, ap. Mone, Quellensammlung zur bad. Landesg., III, 1863, 115; Germ. Franc. II, 151; Thanner Chronik, I, 260. (3) Germ. Fr. 1. c.; Annales, 156.

(4) Cf. p. 66. (5) Germ. Fr. II, 147; Schaefer, XXIV, 75-6, praesertim iuxta coaevam Zimmersche Chronik, II, 11-2, ed. K. A. Barack, Freiburg u. Tübingen 1881-2, ed. IIa. (6) Orig. membr. in RAM, Nürnberg, IV, 3.

() Videtur esse domus illa Clarissarum, de qua infra statim.

« AnteriorContinuar »