Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fratri professo, sicut nec fratres de tertio ordine (1), nisi de iudicio et consilio discretorum. Inculcatur etiam avisamentum Fr. Iohannis Philippi, Vicarii generalis, datum in congregatione Maguntinensi (*) an. 1476, quo ille ceterum nonnisi statutum Tubingensis capituli an. 1475 renovaverat (3), adiecta sanctione: transgressores actis legitimis fore privandos.

Nova paragraphus superadditur vi brevis Leonis X: Accepi mus siquidem ('), 13 febr. 1514, cuius loci praecipui allegantur: Circa ingressum... domorum Terciariarum fratres stricte servent statuta desuper confecta et sub penis in eisdem contentis, cum et... Leo X in brevi... ingressum prohibeat... sine licentia speciali Ministrorum, neve isti introitum passim relaxent. Additurque: Unde visitatores Terciariarum de his diligenter inquirant; et si quos invenerint transgressores, teneantur eos denunciare ministro provinciali (5).

Ex istorum Statutorum evolutione patere videtur etiam Observantes Argentinenses experimenta non semper nec ubique grata in regundis Tertiariis regularibus (de quibus quidem solis statuta curant) habuisse, unde favor ipsis in initio largus exhibitus, diffidentia subintrante, pedetentim restringebatur.

In tabulis capitularibus Provinciae Obs. Argentinensis an. 14751517, post confessores assignatos VII monasteriis Clarissarum, nominabantur Visitatores III Ordinis, iuxta diversas regiones (6). An. 1475 Ingolstadii hi constituti sunt: « Visitator fratrum et sororum tercii ordinis ex parte Bavarie et Franconie fr. Wolfgangus de Ror; visitator ex parte Elsacie fr. Iohannes Kaufmann, predicans Basiliensis; visitator Swevie fr. Paulus Waltheri (7) una cum Wissenburgensium et Hagenawensium domibus » Tabula capituli Bambergensis an. 1477 Visitatores istiusmodi omisit, item tabula capituli Heidelbergensis an. 1481; tabula Monacensis an. 1483 disposuit: « Visitatores Terciariorum et Terciariarum erunt secundum dispositionem rev. p. vicarii provincialis et diffinitorum ».

Capitulum Oppenheimense an. 1487, tabulam anni 1486 nunc deperditam praesupponens, statuit: « Visitator Terciariorum et Terciariarum pro districtu terminorum conventuum Tubingensis, Leonbergensis et Hailprunnensis ut prius. Visitator vero earundem per districtum conventus Ulmensis fr. Iohannes Gur; aliarum vero visitatores disponet rer. p. vicarius provincialis ». Sequens capitulum celebratum est Nürembergae 25 maii 1498 (8) quod iterum disposuit: « Visitator Terciariarum

(1) Utrum hi fuerint regulares, an saeculares nescimus.

(2) AF II, 461.

(9) Supra, 80. () Ed. Wadding, XV, 667-8.

(5) E capit. S. Udalrici et Lanczhut, incertorum annorum.

(6) Tabulae hic recensitae sunt orig. papyracea, sigillis Vicariorum prov. impressis authenticatae. Servantur in RAM, 1. c. V-VII. Textus earum integros alias edemus.

() De Guglingen, cuius est Itinerarium in Terram Sanctam, ed. M. Sollweck, Tübingen 1892, quodque egit 1481-84.

(3) Sic duo orig., contra AF II, 504: 1488.

per districtum conventuum Tubingensis et Leonbergensis ut prius. Visitator earundem per districtum conventus Ulmensis ut prius; aliarum vero sororum dicti ordinis visitatores per rev. p. deputabuntur ».

Proximi capituli 15 aug. 1490 Crucenaci habiti tabula quoad rem nostram haec continet: « Visitator Terciariarum per districtum conventuum Leonbergensis et Tubingensis ut prius. Aliorum vero fratrum et sororum dicti ordinis manebunt ut prius, quousque ven. pater electus [vicarius prov. Iohannes de Lindenfels] visitando conventus, aliter ordinaverit. Venerabilis p. fr. Wilhelmus Katzentaler ad petitionem rev. p. vicarii generalis ad Provinciam Francie sorores tercie regule visitatum mittitur ». Missio ista Fr. Wilhelmi, petente Fr. Iohanne Crohin, in alienam Provinciam eiusmodi visitationis causa, notatu digna est (1). Dum quod proxime secutum est capitulum Landishuti an. 1493, de Visitatoribus III Ordinis nihil statuebat, sequens capitulum quod sessiones Kaysersbergae in Alsatia tenuit, haec ordinavit: • Visitator Terciariorum et Terciariarum per districtum totius Swevie fr. Andreas Wükling, per Alsatiam et supra Fr. Iohannes Keller, predicator conventus Kayserspergensis ». -Immediate posterius capitulum Ulmense an. 1495 parcius constituit: « Visitator Terciariarum per districtum Suevie fr. Theobaldus Wersther» (2). In duabus reliquis, quae nobis suppetunt tabulis capitularibus statim sequentibus annorum 1496 et 1498, Visitatorum III Ordinis nulla mentio est facta (3).

Praecedentibus tabulis capitularibus ea quam ex tunc proximam novimus anni 1517, quo Provincia Observ. a Conventualibus divisa plene sui iuris constituta est, quoad rem nostram longe explicitior est (*): Visitator III Regulae in districtu conventus Basileensis ut prius; item in districtu conventus Nurembergensis et Bambergensis, ut prius; districtuum conventus Moguntini et Heidelbergensis erit guardianus Moguntin.; conventus Weyssenburgensis ut prius; item conventuum Monacensis, Ingolstadiensis, Landishutani et Kelheimensis ut prius. Districtuum conventus Ulmensis et Lenzfriedani visitator fr. Benedictus a Lauterburg; Tubingensis et Leonbergensis fr. Iacobus Preunlen; Hailprunnensis vero guardianus istius conventus ».

Circa occasionem huius statuti, lati in I capitulo novae Provinciae Monachii, 15 augusti 1517, aliqua memoriae prodidit Fr. Conradus

(1) De Sororibus griseis Prov. Franciae, maximam partem in Flandria propagatis, quarum igitur linguam flandricam Fr. Wilhelmus facile intelligere potuit, cf. H. Lemaître, AFH IV, 720-31 (et Revue d'hist. francisc. I, 1924, 180-208); H. Goyens, ib. XIV, 189-208. Fr. Wilhelmus obiit Ulmae, 1510; AF VI, 271. (*) Alterum exemplar eum vocat Theob. Berser.

[ocr errors]

Syntagma Prov. Argent. p. 85, obiter refert, Capitulum anni 1484 Tertiariis Tubingae et Leonbergae, intellige districtuum horum conventuum, de visitatoribus providisse; et Syntagma Prov. Bavariae, f. 17, de capitulo Ingoltadiensi an. 1508 dicit: « 12 diversorum districtuum visitatores instituti sunt super domibus III Ord. ».

() Ipsius versionem germanicam, textu latino deficiente, ed. Ferd. Doelle, ap. Franz. Stud. VII, 1920, 226-31, quam latinismo reddidimus.

Pellicanus (1), quae hic referre iuvat. Ipse qua socius Vicarii provincialis, Fr. Casparis Schatzger (2), capitulo generalissimo Romano an. 1517 interfuerat, e quo aegerrime febricitans Monachium pervenit, ubi paulatim convaluit: « beneficio et cibis optimarum Sororum de tertio ordine in domo Ridlerorum, Monaci » (3). Oravit tunc Provincialem, ne fieret guardianus, << malens (aiebat) docere Fratres, ut feceram multis annis ». Capitulares vero ea lege consentiebant, ut officium Visitatoris Sororum tertii Ordinis assumerem per terminos Sueviae superioris et inferioris, quae est Algoie et Wirtembergensis, domos scilicet circiter sexaginta. Id ubi in ianuis mihi esse edixit Provincialis, tali me officio honorandum censentibus, quod iuxta oblectamenta cibi et potus et discursum erat optatissimum omnibus, ego... audiens huiusmodi commutationem, respondi...: Malim ego amplecti tres guardianatus Fratrum quam subire id oneris ... ». Hinc guardianus constitutus est patrii conventus Rubeacensis (in Alsatia).

Fr. Conr. Pellicanus per plures annos secretarius et socius optimi et zelosissimi Fr. Casparis Schatzger, tunc Vicarii provincialis, fuerat (*), narratque, licet brevibus, quomodo singulis annis totam Provinciam visitando percurrerint, an. 1514-17. His in visitationibus Fr. Conradus domos Tertiariarum adeo obiter commemorat, ut liqueat Vicarium nonnisi causa itineris ad quasdam quandoque divertisse (3), scil. Klosterbeuren (6), Neustadt a. d. Hardt, Munderkingen, Riedlingen. Se « visitasse > ex officio narrat (7) solas Sorores III Ord. in Unlingen, per triduum, atque Sorores domus S. Annae Campidonae (Kempten). Hinc vix dubitem inferre, P. Vicarium iuxta bullarum et statutorum tenorem, visitationem domorum III Ordinis semel tantum quotannis fiendam (*), visitatoribus ad hoc aut a capitulis aut a se nominatis iure merito reliquisse.

In fato capitulo Monacensi an. 1517 primus Minister provincialis Observantiae Argent. electus est Fr. Iohannes Machysen (1517-20). Iste rem Tertiariarum accuratius ordinasse videtur, ut definitio praecitata insinuat, atque Forma facultatum pro III Ordinis confessariis saecularibus presbyteris ab eo concinnata an. 1519 magis demonstrat. Quam hic affero (), una cum « Forma visitationis » directa Fratri Minori, qui in capitulo provinciali Visitator III Ordinis per

(1) Das Chronikon des Konrad Pellikan, herausgeg. durch B. Riggenbach, Basel 1877, 66-7. Anno 1525 ad Protestantes defecit, sed in Chronico, quod 1544 dictavit, memoriam gratam servavit Ordini suo.

(2) Cf. AF II, 518, 533, 545ss. N. Paulus, Kaspar Schatzgeyer, Freiburg u. Strassburg 1898, 42 ss.

(3) De ipsis egimus AFH XIV, 450-8.

(4) Chronikon, 46sq.

(5) L. c. 47, 51, 51, 57. Neustadium divertit solum, ut inviseret amitam suam Catharinam, sororem III Ord.

(6) Cf. p. 81.

(7) L. c. 57.

(*) Cf. supra, p. 79, § 10; 80-1.

() E Formulario MS. Observ. Argentin, exarato circa 1500-30, in Archivo Prov. O. F. M. Bavariae, f. 80.

alicuius conventus districtum institutus fuit (1). Cuiusmodi institutionis supra plura attulimus exempla.

52.

19 iulii 1519.

Forma dandi auctoritatem sacerdotibus ad audiendum confessiones fratrum et sororum tertii ordinis s. Francisci.

Fr. Iohannes Machyssen, Superioris Alemanie super fratres ordinis Minorum minister quanquam immeritus, venerabili domino N. sacerdoti, nunc iuxta domum sororum tercii ordinis s. Francisci in N. moram agenti salutem et immortalia gaudia exoptat. Quia iuxta apostolica privilegia (2) ministri ordinis supradicti Minorum curam et regimen dicti ordinis tercii habentes possunt sacerdotibus quibusvis honestis vices suas presertim in administratione ecclesiasticorum 'sacramentorum committere atque in confessores dictis sororibus tercii ordinis instituere atque 'deputare, hinc est quod vobis de cuius ydoneytate et maturitate plurimum confido, auctoritatem ecclesiastica sacramenta dictis sororibus supra nominate domus ministrandi, confessiones audiendi, absolvendi, penitentias salutares iuxta delicti qualitatem imponendi, dum ab eisdem sororibus requisitus fueritis, confero per presentes, hortando nichilominus in visceribus charitatis, quatenus tempore necessitatis saltem ut premittitur ecclesiastica sacramenta conferatis, confessiones earum audiatis, absolvendo et penitentias salutares iniungendo usque ad meam aut successorum meorum revocationem, accepturi mercedem a Deo summo optimo. Valete in Christo Ihesu et orate pro me. Datum in conventu nostro N., 29 iulii anno 1519 sub secreto mei officii. 53.

Forma visitationis tercii ordinis (3).

circa an. 1520.

In Christo sibi carissimo fratri N. etc. Cum propter diversas ac multiplices occupaciones singulis quibuslibet locis [et] negotiis, prout ratio et necessitas id flagitarent, personaliter interesse non possim et valeam, hinc est quod te, de consensu diffinitorum (3), de cuius scientia, moribus zeloque mihi plurimum constat, visitatorem (") super omnia loca fratrum et sororum tercii ordinis s. Francisci per districtum terminorum conventus (7) N. consistencia cum plena auctoritate instituo ac institutum denuncio per presentes, dans scilicet tibi facultatem personas inibi existentes visitandi, corrigendi, instituendi, destituendi, mutandi, incarcerandi, a carceribus liberandi (), a cura et subiectione nostra iuxta eorumdem regulam, si sanis tuis institutis obtemperare noluerint, eliminandi, necnon et omnia et singula faciendi, que ego ipse facere possem, si personaliter interessem. Volens () ut per obedientiam sanctam, commissionem tibi sic factam, ut premittitur, iuxta gratiam

(1) Ib. 75. Est temporis paulum anterioris.

(2) Vi bullae Leonis X: Ea quae, 31 aug. 1517; de qua cf. 86.

(3) Rectius: Visitatoris (immo et amplius:) Commissarii instituendi. () E tabulis capit. elucet, Vicarium prov. etiam extra capitulum tales nominasse. Cf. supra, 82s. (5) Cf. 82s.

(") Sic postea alia manus (= Y) corr. in marg. pro meum commissarium. (7) Sic Y corr. (8) Iurisdictio ergo amplissima apparet. Sequentia vero: () Volens-exequaris add. in marg. inf.

a cura-eliminandi Y oblitteravit.

tibi a Domino datam, fideliter, diligenter et mature oportuno tempore, ut moris est exequaris, mandando etiam omnibus et singulis dictorum locorum fratribus et sororibus in meritum obedientie salutaris, quatenus tibi tanquam mee persone in omnibus que ad tuum officium pertinere noscuntur, obediant, pareant et intendant, prout a Domino eternam consequi cupiunt salutem. In cuius institutionis [ac] commissionis verum testimonium presens scriptum sigillo officii mei duxi roborandum. Vale in Christo Ihesu et ora pro me.

9

Eodem in Formulario Argentinensi continetur etiam summarium bullae Leonis X: Ea quae per sedem, 31 augusti 1517, qua Papa denuo, iuxta Sixti IV edictum (1), statuerat universim, Sorores III Ordinis collegialiter viventes esse veras religiosas, earum tria vota sollemnia esse, eas omnibus privilegiis O. F. M. potiri,« oratoria cum campanili humili et campana habere posse et inibi SS. Eucharistiam servare, et missas celebrari facere, neque ob has, aliaque ob sacramenta suscipienda ad ecclesias parochiales ire debere; quodque earum confessor si saecularis fuerit, quamdiu officium a dictis superioribus (2) sibi impositum continuaverit, per locorum ordinarios impediri nequaquam possit » (3). Bulla ista emanavit praesertim contra quosdam praelatos et parochos « maxime in Galliis et in Germania».

Idem Leo X die 12 martii 1516 per breve: Nuper per alias (*) universas Sorores III Ordinis in congregatione viventes, ratione quacumque olim Observantibus concreditas, eisdem per omnia subiectatas esse declaraverat, eisdemque sic Observantium iurisdictioni subditis omnia Clarissarum privilegia communicaverat (5). Tandem Fratribus et Sororibus III Ordinis sub tribus votis essentialibus in congregationibus viventibus», bulla: Inter cetera, 20 ian. 1521, novam contulit regulam (6), seu magis eorumdem statui regulam Nicolai IV adaptavit, imperans, ut << ministri et matres obediant per omnia quae ad praesentem regulam spectant provincialibus Ministris Ord. Min. et Visitatoribus deputatis ab ipsis. Tenentur (ait Pontifex) ad clausuram servandam illae quae ipsam expresse servare voluerint».

An. 1528 in Landishutano capitulo, III Ord. personarum totius Bavariae visitator factus est guardianus Monacensis, per districtum Ulmensem, Tubingensem, Leonbergensem et Lentzfridensem P. Iohannes Heilman, Sororum in Nova Civitate guardianus Heidelbergensis, in Hagenaria guardianus Tabernensis, per districtum Moguntinum guardianus Moguntinus, in Soligen et Rodenhausen guardianus Basiliensis » (7). — Porro brevius Status Provinciae (*) refert e tabulis capitularibus an. 1480-1554 constare plurimas domus III Ord. in ea olim exstitisse, cum capitula eisdem Visitatores per istam epocham assignaverint.

(1) Cf. supra, p. 78, not. 1. (2) Scil. O. F. M., uti fit in Forma, p. 85. (3) Editur Wadding, XVI, 487-8; Gubernatis, II, 846-7.

() Ed. Wadding, XVI, 482; Gubernatis, II, 846.

(5) Breve: Dudum felicis, 25 maii 1517, ap. Wadding, XVI, 486s.; cf. ibid. .499, 520, 529. (6) Ed. 1. c. 127-30: ad an. 1521, n. 19; ap. Tertus (7) Sic Syntagma Prov. Arg. p. 107s. (8) Anni 1680; f. 124 v.

orig. 287-97.

« AnteriorContinuar »