Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XVIII. De relationibus Tertiariorum et Fratrum Minorum in genere c. an. 1560-1800.

Mox postea utraque Provincia Argentinensis O. M. Conv. et Obs. ab irrumpente protestantismo decimata fuit (1); miserius Provincia regularis III Ordinis ad internecionem redacta fuit (uti supra (2) delibavimus), aliaeque domus eiusdem Ordinis plurimae interierunt, proculdubio una cum confraternitatibus III Ordinis saecularibus, circa quae notitiae accuratae nos deficiunt. Sed constat etiam in aliis regnis saeculo XVI Ordinem III valde torpuisse et elanguisse, atque nonnisi circa et post annum 1560 et magis 1600 paulatim vigorem resumpsisse (3).

Provincia Tyrolensis O. M. Obs., an. 1580 erecta (*), extra fines antiquae Argentinensis partim sita erat, partim vero infra metas eiusdem in Suevia Austriaca, puta Brisgovia, Algoia et Rhaetia Superiore, conventus et occupavit et novos fundavit, domosque III Ordinis regulares, easque non paucas, his in partibus suae gubernationi subiecit. Hinc factum est, ut Franc. Gonzaga an. 1587 nihil notaverit de domibus III Ordinis intra limites Provinciae Argentinensis (5). De Provincia vero Tyrolensi agens, unicam recenset domum III Ordinis, videlicet Fratrum Tertiariorum in Bernstein, sed solummodo scribens (6): Nihil notatu dignum continet locus hic,... nihilque penitus quod ad posteros transmitti possit » (7); quare pauca de Sororibus in Suevia praefata, nullum vero locum nominans, in genere subdit:

Vel ex solis istis Congregationibus Tertiariarum videre est, quanta olim fuerit pietas et religio in Germania. Vix invenitur aliquis pagus egregius, in quo non sit domus Sororum de III Regula. Horum institutum tale est: Propter Fratrum nostrorum absentiam pro confessoribus habent pastores villarum parochialium (8). Habitant fere iuxta ecclesias ("), quas etiam invisae intrare possunt; ibi etiam peculiarem locum possident (1). Rarissimae sunt velatae et quae clausuras observant. Nam cum sint pauperes, agros colere debent; manu et arte, potissimum textrina, victum quaerunt. Quamobrem egregiam laudem sibi parant, ut mirum sit, quod inter medios haereticos habitantes, rarissime occasionem alicuius scandali praebeant ».

Chronologi Provinciae Argentinensis Observ. (et post an. 1638 Recoll.) dicta praemissa Fr. Gonzagae recte suae Provinciae applicuerunt,

(1) Cf. AF II, 562 ss.

(*) Germ. Francisc. II, 3ss.

(2) 63s.

(3) Orbis seraph. II, 798ss.

(5) De orig. seraph. Religionis, Romae 1587, 713-20; ed. II, Venetiis 1603, 822-31. (6) L. c. 537; ed II, 613.

(Sed de eo plura nobis dicenda erunt.

(*) Mox dicta Provincia eis confessarium providit, et paulatim in eisdem oppidis et pagis conventus I Ordinis fundavit; Germ. Fr. II, 151 ss.

(2) Plures proprias capellas sibi construxerunt.

(1) Vel chorum aut tribunam in alto specialem, vel stallas clausas, etc.

eaque iuxta nova adiuncta variaverunt (1). E quorum dictis ea quae P. Vigilius Greiderer c. an. 1777 notavit (*), hic referimus:

[ocr errors]

< Potissima ratio. cur constitutiones diversorum pontificum ac ipsiusmet concilii Tridentini, districte... omnibus monialibus clausuram praecipientes (9), in Provincia ista et pluribus aliis Germaniae nec receptatae nec observatae fuerint est, quoniam prope omnes Tertiariae de laboribus manuum vivunt, agros etiam et prata quae extra claustra possident, ipsaemet vel colunt vel sub cura habent; alicubi etiam vel ex obligatione vel ex consuetudine et charitate infirmis saecularibus inserviunt, ita ut victus acquirendi causa mutuum commercium cum saecularibus devitare nequeant. Nihilominus Matres seu praefectae earum ex longa consuetudine et subinde quaedam Sorores in particulari, ex ultronea devotione votum clausurae emittunt et ratione huius nigro velantur velo (*)». Sic in Argentinensi Provincia; in Tyrolensi autem omnes Sorores « non clausae... votum conditionatum clausurae emittunt, ideoque velo nigro obteguntur. Officium B. Mariae Virg. parvum germanice recitant. Praefectae earum Matres vocantur; Vicariae etiam Matres auxiliatrices; eliguntur ab ipsis Sororibus, praesente Provinciali vel eius delegato, qui et electionem confirmant. Officium Matrum triennale est, sed identidem reeligi possunt.

>

In Statu anni 1680 Matres dicuntur ad vitam eligi posse, quas tamen Provincialis officio deponere queat; ipsas eum quotannis visitare solere per se vel per alium, in re spirituali et temporali, item refertur. sicque eas exemptas esse ab Ordinariis et saeculari potestate (5). Aliae vero penitus subiacebant iurisdictioni episcoporum, aliorumve praelatorum, abbatum etc.

Sub Tyrolensi Provincia dictis in partibus (quae solae rei nostrae sunt) an. 1580 domus 14, an. 1680 (6) solae 7, anno vero 1753 erant 8 domus Sororum et 1 Fratrum III Ord., eaedemque numero an. 1780 (7). Sed an. 1782-87 omnes abolitae sunt a Iosepho II Imperatore, una cum 10 aliis partheniis III Ord. ibi exstantibus (*), quae moderamini Fr. Min. Conventualium subdebantur et (perpaucae tantum) Capuccinorum.

Observantium directione circa an. 1625 fruebantur 19 monasteriola III Ord.; sed 1666 sola 13, nam ipsi duo aboleverant an. 1660-65 (*), aliaque 4 ad novam Provinciam Bavariae, an. 1625 exortam devenerant. Intra huius Provinciae fines an. 1780 exstabant 8 parthenia

(1) Status Prov. Argent. Fratr. Min. Recoll, an. 1680, MS., f. 125r-v; Cher. Mayr, Chronologia Prov. Arg., MS. an. 1756, p. 216s., Ladisl. Sappel, Annales Prov. Argentinae, MS. an. 1775, p. 6-7. (2) Germ. Franc. III, (MS), 145. (3) Sessio 25, c. 5. (4) Cf. AFH XIV, 419, 457: XV, 375. (3) Fol. 125 v. (6) Iustinus Kaltprunner, O. M. Ref., Provincia Tyrolis... descripta an. 1680, MS. p. 340-8. ) Pr. Enslin, Compendiosa chronica Prov. Tyrolensis, Campidonae 1753, 197-224; Germ. Fr. II, 117-42.

(*) P. Franz, Studien zur kirchl. Reform Josephs II, Freiburg i. Br. 1908, 137 ss. Cf. AFH IV, 380-3. (2) Iuxta Tabulas capitulares, quas novimus

favente P. Bernardino Lins, O. F. M., earumdem futuro editore.

III Ord., quorum 3 sola Provinciae isti suberant, alia vero Ordinariis (1). - Numerus 13 domorum sub Observantibus degentium ad 12 redactus est an. 1750, una domo cum nova Provincia Alsatiae tunc ab Argentinensi Observ. avulsa (2). Haec inde ab an. 1730 in suis capitulis Praesides Tertiariorum constituebat, usque in an. 1805 (3), quo de iure (et de facto) interiit; eumdemque modum Alsatiae Provincia observabat. Illi Praesides absque dubio pro Tertiariis in saeculo degentibus nominabantur, id quod innuit, deficientibus numerationibus statisticis, tunc saltem fraternitates III Ord. ibidem numero excelluisse.

[ocr errors]

Praeter dictas domus III Ord. regularis plurimae aliae in antiquis finibus vastis Provinciae Germaniae Super. Conv. et Obs. c. annos 1250-1800 non solum utut exsistebant, sed et florebant (de quibus alias brevia saltem recensenda erunt) et e quibus plures semper sub regimine priore Conventualium perstiterunt, usquedum saeculo XIX ineunte maxima pars abolita fuit. Numerus certe maximus erat (*), sed etiam auctores ii qui quodammodo catalogos harum domorum sibi colligere visi sunt, valde inter se discrepant, licet concesserint, se non universas illas domos enumerare posse, id quod et nos nostra pro parte concedimus ultro, quamvis gravate. Aliae enim domus parvum temporis spatium duravere, aliae pro instituti sui modestia parum innotuere, aliae cum I Ordine S. Francisci nullum nexum habuere.

Circa an. 1640 chronologus quidam in Provinciae primaevae territorio exstitisse (et partim adhuc exstare) obiter computavit circa 122 domos regulares III Ord., quarum 15 circiter fuissent virorum, reliqua feminarum domus (5). Ad an. 1777 P. Vigilius Greiderer (") circiter 145 domos recensuit. In utroque autem computo domus repetitae apparent, aliae omissae, aliae dubiae. Ex iis quae tunc adhuc subsistebant, regi mini Conventualium, iuxta istum auctorem, parebant 21 domus, Observantibus Recollectis 13, Obs. Reformatis 12, Capuccinis c. 10. Sed in sola eaque permagna dioecesi Constantiensi (7) an. 1745 a Fratribus Min. Conv. regebantur domus 8, a Fratribus Min. Obs. et Ref. 8. a Capuccinis Helveticae Provinciae 14.

Singulos calculorum numeros hic in examen vocare non licet, eosque nonnisi interim ac provisorie datos accipiat lector.

(Continuabitur).

P. MICHAEL BIHL, O. F. M.

(1) Germ. Fr. II, 350ss., 477: AFH XIV, 412 ss.

(2) Cf. Status Prov. Arg. an. 1680, f. 126 ss.; Cher. Mayr, Chronol. p. 216ss.; Germ. Franc. III (MS.), 145 ss.: Val. Bambach, Chronica, 477 ss.

(3) Iuxta Tabulas capit. cit. et Strassburg. Diözesanblatt, XX, 1901, 101 ss.. (*) Statistica codicis Oxoniensis anni 1384, solas 8 congregationes III Ord. in Provincia recensens, certe longissime inferior vero est; cf. Little, Description du MS. Canon. Misc. 525, Paris 1903, 46. (5) Annales sive Syntagma

Prov. Arg. O. M. Obs., MS., p. 155-67; ex istis tunc 16 ditioni O. M. Conv. parebant, 14 Capuccinis, episcopis aliisque praelatis; 1. c. 167-8.

(*) Germ. Franc. II, 151ss., 247 ss; III (MS.), 146 ss., 373 ss.

(7) Iuxta Catalogum... dioeceseos Constantiensis, Constantiae 1745; cf. Sambeth, ap. Freib. Diöz.-Archiv, XXII, 1892, 191 ss., 204-6.

FR. JERÓNIMO DE JESÚS

RESTAURADOR DE LAS MISIONES DEL JAPON SUS CARTAS Y RELACIONES (a)

(Continuación) (1).

Relacion del glorioso martirio de seis frayles Descalços de San Francisco y veynte japones, que padecieron a 5 de Febrero o, segun otra cuenta, a 4 de 1597.

Ms. CFM, fols. 366 r.-460.

El original de esta Relación, que se halla dividida en catorce largos capítulos, lo tenía en su poder en el año de 1600 el P. Francisco de Montilla, quien se permitió suprimir algunas razones - que agravaban la culpa que se imputaba a los misioneros portugueses del Japón, como se hace constar al final de la Relación en el guiente certificado:

Digo yo Fr. Francisco de Montilla, custodio de Philipinas y procurador de la causa de estos sanctos Mártires, que es verdad, in verbo sacerdotis, que saqué de mi mano propria esta Relacion de su proprio original, la qual estava escrita de la propria mano del author, al qual conoscí y vide passar a Japon desde Manila con nombre de muy docto predicador y con fama de grandissimo siervo de Dios, la qual conservó y conserva siempre en aquellas partes. De la qual Relacion original no se quitó ni añadió cosa alguna de importancia, y solamente se dexaron algunas razones que agravavan la culpa que se imputa a los appassionados que dieron causa al martirio, sin saber el daño que hazian; porque no se pretende sino dar razon de la gloria de Dios en sus sanctos Mártires. Fecha en Araceli en I de Febrero de 1600. El original se mostrará quando fuere necessario para provar la dicha causa. Fr. Francisco de Montilla ».

[ocr errors]

(a) SUMMARIUM. Editur eiusdem P. Hieronymi a Iesu ‹ Relatio Martyrii S. Petri Baptistae et Sociorum, 5 (alias 4) februarii 1597 in Iaponia pro Christo crucibus affixorum, mox postea composita. Relatio ista non solum martyrium illud gloriosum complectitur, sed etiam apostolatum, quem antea S. Petrus Baptista in Iaponia exercuerat, methodo sat discrepanti a modo agendi, quo Missionarii Societatis Iesu tunc in Iaponia degentes utebantur. [NOTA DIRECTIONIS].

(1) Véase AFH XVI, 507-544; XVII, 98-117.

La razón que tuvo el P. Montilla para suprimir lo que dice, debió ser para suavizar la oposición que en la Curia romana le hacían los Padres de la Compañía y que entorpecía sobremanera el despacho de los negocios que en aquella Curia agenciaba. Algo de esto se deja traslucir en la carta que con fecha 3 de Julio de 1597 escribió desde Manila el P. Alonso Muñoz al mismo P. Montilla, pues refiriéndose a una carta que había leido, le dice. « Una leí de V. C., que embiaba al santo mártir Fray Pedro Bautista, la qual escribiera V. C. de otra suerte, si supiera los sucesos que acá havía, quando ella llegó. Dice V. C. en ella que tratemos mucha amistad con los Padres; y más adelante añade: << Dice V. C. que las cartas del hermano Fray Gerónimo de Jesús le hicieron la barba, pero que no quisiera que picaran tanto a aquellos Padres ». Pero a pesar de estos laudables deseos del P. Montilla, todavía respetó acusaciones gravísimas lanzadas contra los misioneros portugueses por el P. Jerónimo de Jesús, algunas de las cuales parece que adolecen de cierta exageración o que están escritas con alguna pasión, debido, sin duda, a las injusticias que le hicieron después del martirio de sus santos Hermanos, como se dijo en la biografía, los mismos misioneros portugueses.

Los Padres Alejandro Valignano y Luis de Guzmán, S. J., trataron de refutar las Relaciones de Fr. Jerónimo de Jesús y de San Martín de la Ascensión (1): el primero, en un grueso volumen que envió al P. Claudio Aquaviva y que actualmente se conserva, aunque mutilado, en la Biblioteca pública de Evora, con el título de: « Apologia en la cual se responde a diversas calumnias, que se escrevieron contra los Padres de la Compañía de Japon y de la China. En esta Apología, compuesta de 187 hojas de folio grande, trata el P. Valignano en los 28 primeros capítulos de rebatir la Relación de las cosas a que es necessario que Su Majestad acuda para la christiandad del Japon, que escribió San Martin de la Ascension, y en los tres últimos solamente, la Relación del P. Jerónimo de Jesús, sin duda, porque las acusaciones de éste coinciden con las de aquél. He aquí el asunto que desarrolla el P. Valignano en cada uno de los capítulos de su Apologia.

Cap. 1. De las causas por las quales parece que se movieron los frayles a escrivir las cosas que se contienen en estos tratados. Comienza: Para proceder con más distincion. Cap. 2. Breve summa de todo lo que se contiene en estos tratados de Fray Martín, e lo que con ellos pretendió, que se reduce a sinco cosas principales. Cap. 3. Del primer discurso acerca del Breve, en que da Fray Martín las causas

(1) Véase AIA t. XIII, pág. 352.

« AnteriorContinuar »