Imágenes de páginas
PDF
EPUB

pulsauerit, et pulsatus probare poterit, quod anno et die in ciuitate sine pulsatione substiterit, pulsatus euadit. Et quoniam predictorum ciuium nostrorum ius in nullo diminui per nos uolumus, sed in omnibus, prout oportunum esse uiderimus, augmentare, nostra auctoritate superaddentes, concedimus eis, ut usque ad locum, ad quem in inundatione ascendit fluvius, qui Trauene dicitur, eadem, qua et intra ciuitatem, fruantur per omnia iusticia et libertate. Usque ad terminos pontis etiam eadem, qua et in ciuitate, ut diximus, eos uti uolumus iusticia et libertate. Hiis omnibus dilectis burgensibus nostris concessis et collatis, singulari quadam gracia ipsis adhuc concedimus, ut quicquid infra ciuitatem sui iuris in posterum emendare ualuerint, sine tamen preiudicio nostri iudicis, emendare non obmittant.

Ut igitur hoc nostre concessionis priuilegium ipsius nostre ciuitatis incolis ratum et inconcussum in perpetuum permaneat, hanc eis cartam, nostre ymaginis inpressione roboratam, donari mandauimus, imperiali statuentes auctoritate, ut nulla omnino persona, alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis, hoc nostre majestatis beneficium corrumpere audeat, uel ei quolibet modo contraire. Quod qui facere presumpserit, quingentas auri libras pro pena componat, mediam partem fisco nostro, reliquam vero incolis ipsius ciuitatis persoluendam.

Huius rei testes sunt: Conradus Moguntinus archiepiscopus, Wichmannus Magdeburgensis archiepiscopus, Hartwichus Bremensis archiepiscopus, Adelhogus Hildensemensis episcopus, Bertoldus Nuwenburgensis episcopus, Martinus Misuensis episcopus, Bernhardus dux Saxonie, Otto marchio Misnensis, Marchio Dedo, Conradus prepositus Goslariensis, Bernhardus burcgrauius Magedeburgensis, Geuehardus frater ejus, Comes Sigebodo de Scartuelt, Comes Burchardus de Waltingerode, Hugo de Warda, Tiemo de Coldiz, Hermannus aduocatus de Lubeke, Godefridus aduocatus de Staden, Giselbertus de Warendorp, Waldericus Sosatienensis, Bernherus de Ertheneburch, Wizo, Eyko, Egenolfus, Godefridus de Suttorp, Syfridus Struue, Lubertus, Berngerus, Esico de Bardewic et alii quam plures.

Signum domini Frederici romanorum Augusti inuictissimi. Ego Johannes, imperialis aule cancellarius in uice Conradi, Moguntine sedis archiepiscopi Germanie archicancellarii recognovi. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. C. LXXX. VIII. Indictione VII. Regnante domino Frederico Romanorum Imperatore Augusto. Anno regni ejus XXX. VII. Imperii uero XXXV.

Datum apud castrum liznich XIII. Kl. octobris feliciter. AMEN.

III.

Papst Clemens III. beståttigt dem Bisthume Schleswig das

Zehntrecht. 1188.

(Arch. Reg.)

Clemens Episcopus seruus seruorum Dei, Venerabili fratri Woldemaro Slesvicensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua meminimus in audientia nostra propositum, quod, cum populus Episcopatus tui ad soluendas decimas tibi uel predecessoribus tuis usque ad hec tempora nequiuisset induci, ipsum tandem monitis et exhortationibus tuis ad hoc salubriter induxisti, quod modo per inspirationem diuinam deuoto ac reuerenti animo cum humilitate persoluit. Cum igitur decimas illas postulaueris a nobis rescripto Apostolico roborari, nos petitionibus tuis benigno concurrentes assensu, eas tibi et successoribus tuis, sicut in autenticis scriptis uenerabilis fratris nostri Absolonis Lundensis Archiepiscopi dicitur contineri, et tu juste et canonice possides, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lateranis VII. Id. Maji, Pontificatus nostri anno primo.

IV.

Freibrief des Kaisers Friedrich I. für die Stadt Hamburg.
7. Mai 1189.

Fridericus *), Dei gracia Romanorum imperator et semper Augustus.

Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos ad peticionem dilecti et fidelis nostri Comitis Adolfi de Scowenburg Concedimus et donamus civibus suis in Hammenburg degentibus, vt vna cum nauibus suis et mercandisiis ac hominibus de mare usque ad predictam ciuitaten liberi sint ab omni theloneo et

*) Aus dem Abdruck der Urkunden über den zollfreien Transit, Verkehr zwischen Hamburg und Lübeck, wo sie mitgetheilt worden nach der Urschrift im Archive der Stadt Hamburg.

vngeldi exactione veniendi et redeundi. Si vero aliqua bona duxerint hospitum, mittant nuntium ydoneum Stadis, qui per juramentum suum theloneum persoluat secundum bonorum quantitatem. Si autem uidetur theloneario, quod in aliqua parte theloneum neglexerit, sequatur ipsum Hammenburg, vt secundum justiciam satisfaciat et emendet. Et in omni districtu dominii prefati eorum domini comitis ipsos burgenses liberos facimus de theloneo et omnis vngeldi exactione. Ipsisque illam conferimus libertatem, quod nemo edificet aliquod castrum penes eorum ciuitatem circumquaque ad duo miliaria. Et piscaturam habeant in aqua, dicta Albia, ex utraque parte civitatis ad duo miliaria. Similiter in riuulo, dicto Billa, liberam habeant potestatem in piscibus capiendis ad vnius spacium miliaris. Qualiacumque eciam bona oppidani illius loci emerint uel comparauerint in terminis sepedicti eorum domini, in lignis, cineribus uel blado et in curru vel naui onerauerint, illa bona à nemine debent arestari uel impediri, nisi per testes ydoneos probabile sit, quod post hec aliquod fecerint forefactum, Pascuis verò utantur, ut eorum pecora mane exeant et sero reuertantur. Decreuimus uerò, vt incidendorum lignorum terre illius usum habeant, et in fructibus lignorum sicut actenus libere perfruantur. Quod autem in ceruisia, pane uel carnibus per injustam mensuram delinquitur, quicquid lucri seu compositionis exinde prouenerit, tertia pars judici, due verò cedant ciuitati. Argentum quoque in ipsa ciuitate si quis cambire voluerit, in quocumque loco fuerit oportunum cambiat, nisi fuerit ante domum monete. Potestatem etiam habeant examinandi denarios monetariorum in pondere et puritate. De omni autem expeditione ipsos ciues liberos fore annuimus, similiter eciam et in defensione tocius terre.

Vt igitur omnia predicta in perpetuum robur obtineant firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Testes autem sunt: Heinricus de Wida, Heinricus de Hertisburg, Comes Hermannus de Altindorp, Comes Thippoldus de Lechsgemunde et alii quam plures. Datum Nuenburg super Danubium. Anno dominice incarnacionis Millesimo centhesimo LXXXIX. Indictione III. Non. Maii.

V.

Freibrief des Grafen Adolf III. von Holstein für Wirad von Boiceneburg und seine Mitbewohner der Stadt Hamburg,

um das Jahr 1190.

In *) nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Adolfus, Dei gratia comes Wagrie Holsatie et Stormarie, omnibus Christi fidelibus salutem.

Quoniam omnis actionum qualitas in monimentum rescripta firmam date specialiter legis uel iuris generat obseruandi diligentiam, notum esse volumus tam presentibus quam futuris, Wiradum de Boyceneburg urbem Hamburg iuxta Alstriam sitam et terram proximam urbi libere incolendam sub iure fori usque ad medium riui Alstrie hereditario iure suscepisse à nobis, ut ibidem ab eo suisque cohabitatoribus, quos illic adduxerit, aptus satis portus hominibus de multis circumquaque locis uenientibus efficiatur. Ad hunc itaque locum beniuole expetendum liberas areas secundum iustitiam Lubicensium concedimus cum adiacente pallude et Alsterwerdere, et pascua et fructus arborum silvestrium habendos eque cum rurensibus. Preterea eosdem colonos ab omni theoloneo liberos esse uolumus in omnibus castris et uillis, siue ciuitatibus seu quibuscumque locis, que ad dominium nostrum spectant. In delinquentibus uero hec erit iusticia, ut ubicumque quispiam peccauerit, ibi Lubicensi iure emendet. Preterea omnem iusticiam nostram incolentibus idem castrum tribus annis remittimus, preter delicta, que manum uel ad collum amittendum cedunt. Tribus annis transactis, omnium, que illic in iudicio prefatus Wiradus uel successor eius lucratus fuerit, fruatur, excep tis, que ad manum uel ad collum cedunt, de quibus terciam partem habebit. Ad hec etiam omnem censum arearum pretaxatis incolis in perpetuum remittimus. Bis in anno forum habebunt, scilicet in assumptione sancte Marie et festo sancti Uiti, preter forum, quod qualibet ebdomada, die, qua decretum fuerit, fiet. Super hec omnia eidem Wirado et suis cohabitatoribus priuilegium nostrum, ne imposterum aliqua obliuione hec, que predicta sunt, infringantur, contradidimus, et spondemus pro alio priuilegio a domino imperatore optinendo medietatem expensarum nos soluturos.

") Aus demselben Abdruck S. 5.

ad

VI.

Anerkennung des Freibriefes Kaisers Friedrich I. für die Stadt Hamburg durch den Grafen Adolf III. von Holstein und Schauenburg. 23. Dec. 1190.

Adolfus *). Dei gratia comes Holsatie et de Scowenburg. Omnibus presens scriptum visuris uel audituris in Domino salutem.

Notum facimus tam presentibus quam futuris, quod nos illam gratiam et libertatem, quam gloriosus princeps, dominus noster Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem nostram dilectis et fidelibus nostris ciuibus in Hammemburg priuilegio suo contulit et donauit de bona vero nostra voluntate propter eorum fidele obsequium confirmamus predictis perhenniter obseruandam. Tali autem forma et ordinatione: quod universi ipsius loci mercatores una cum mercandisiis suis et nauibus usque ad predictam nostram ciuitatem libere valeant de mare uenire et redire absquc theoloneo et omnis ungeldi exactione, et in omni dominii nostri districtu libertatem habeant transeundi et redeundi de omni exactione ungeldi et theolonei. Ipsisque conferimus, ut nemo edificet aliquod castrum penes eorum ciuitatem circumquaque ad duo miliaria. Et ut piscaturam habeant in aqua, dicta Albia, ex utraque parte ciuitatis ad duo miliaria. Similiter et in riuulo, dicto Billa, liberam habeant potestatem piscibus capiendis ad unius spacium miliaris: qualiacumque etiam bona oppidani prefati loci emerint vel comparauerint in terminis dominii nostri in ligno, cineribus uel blado, et in curru uel naui onerauerint, illa bona a nemine debent arrestari uel impediri, nisi per testes ydoneos probabile sit, quod postea aliquod fecerint forefactum: pascuis vero utantur, ut eorum pecora mane exeant et sero reuertantur. Decreuimus etiam, ut incidendorum lignorum vsum habeant, sicut hactenus habuerunt, et libere perfruantur: quod autem in ceruisia, pane vel carnibus per iniustam mensuram delinquitur, quidquid lucri seu compositionis exinde prouenerit, tertia pars iudici, due vero cedant ciuitati: argentum qnoque in ipsa ciuitate si quis cambire voluerit, in quocunque loco fuerit oportunum cambiat, nisi fuerit ante domum monete. De omni autem expeditione ipsos ciues liberos annuimus fore, similiter ét in defensione totius terre.

Ut igitur omnia predicta imperpetuum robur obtineant firmitatis, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

*) Aus demselben Abdruck S. 7 u. f,

« AnteriorContinuar »