Imágenes de páginas
PDF
EPUB

dominus de Pittingin et Arnoldus natus eius predicti renunciamus omni iuri quod in predictis decimis et pertinenciis de Stirpenich hactenus habuimus seu habere debuimus atque") in ipsis nobis hactenus competebat aut competere debuit seu potuit ex quacunque causa, iure aut titulo, illud in ius et proprietatem dictarum priorisse et conventus presentibus transferentes. Acta sunt hec in dicta Valle sancte Marie ante fenestram coram domino Petro canonico sancti Symeonis treverensis, Theoderico vicepastore eccle sie de sancta Cruce, Lamberto sacerdote de Tontingin, Volucre et Iohanne scabinis epternacensibus, Thilmanno cive epternacensi, Waltero clerico domini officialis et Mathia sculteto de Pittingin, testibus ad hoc vocatis et rogatis, ubi etiam nos Arnoldus dominus de Pittingin ac Arnoldus eius natus, item Arnoldus venditor, Katerina uxor, Iohannes et Anna prefati sigilla propria non habentes, supplicamus vobis domino officiali curie treverensis in loco eodem presenti, in geste rei testimonium et robur perpetuum presentibus apponere sigillum curie treverensis. Et nos officialis predictus ad vestras preces et instantiam presentibus sigillum curie treverensis duximus apponendum. Datum undecimo kalendas iunii, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo.

163.

Arlon, 1281, 29 août.

Rodolphe de Sterpenich donne au couvent de Marienthal ses dimes de Rachecourt avec le droit de patronage.

Cartulaire 8, 6 (B). Le cartulaire traduit Raigecourt par Resych vel Reshoven.

Universis presentes litteras inspecturis ego Radulphus miles dominus de Stirpenich. Notum facio quod ego pro remedio anime mee, Ide uxoris mee et parentum meorum, de consensu et voluntate ipsius uxoris et liberorum irrevocabiliter inter vivos do, confero atque dono religiosis dominabus. . priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie ordinis sancti Dominici treverensis diocesis omnes decimas meas grossas et minutas quas habebam vel tenebam et habere vel tenere poteram in villa et parrochiatu de Raigecorth cum iurepatronatus ipsius ecclesie, necnon et hominem meum Iohannem dictum Hennecon in dicta villa cum omni posteritate et successione sua et cum omnibus bonis que tenet idem homo, et generaliter omnia bona et iura que Theodericus miles dictus de Useldingen

) L'original a adque; B donne quodque.

dominus de Pins) in dictis villa et parrochiatu quondam possidebat, tenebat vel habebat, possidere, tenere poterat vel habere, et predicta omnia et singula cum omnibus iuribus et pertinenciis suis in predictas. . priorissam et conventum ac monasterium transfero plene et integraliter possidenda iure perpetuo et habenda. In cuius rei testimonium sigillum illustris viri domini mei Henrici comitis lucemburgensis ad peticionem et instanciam Radulphi supradicti, uxoris et liberorum eius, consensum predictis omnibus adhibentes sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Erlons in die decollacionis beati Iohannis Baptiste, anno Domini M°CCLXXX° primo.

1281, 11 octobre.

164. Henri, seigneur de Schönecken, donne au couvent de Marienthal une rente de 12 aimes de vin sur ses biens de Merk.

Archives de Coblence. Original endommagé sur parchemin; le sceau, pendant en double queue de parchemin, montre un écu sans blason avec la légende: S SIGILLVM HENRICI DE SCONNECKE. Le contre-sceau montre un écu avec un petit écu en cœur: SIGILLVM SECRET HENR. Universis presentes litteras inspecturis nos Henricus dominus de Shoneke"). Notum facimus quod nos pro remedio nostre et antecessorum seu parentum nostrorum animarum donavimus et contulimus, conferimus et donamus de consensu Gerardi primogeniti nostri, religiosis dominabus. . priorisse et conventui Vallis sancte Marie prope Holeveils ordinis sancti Augustini treverensis dyocesis duodecim amas vini mensure treverensis de bonis seu exactionibus advocatie nostre apud Merrcke singulis annis perpetuo percipiendas ibidem vindemiarum tempore; quod vinum bona fide promittimus pro nobis et heredibus nostris tradere et assignare singulis anni]s dictis dominabus seu earum) certo nuncio in dicta villa de Merrcke de vino quod nobis [ibidem] perv[eniet]. Et ad solutionem ipsius vini prout dictum est faciendam nos et heredes nostros [erga] priori]ssam et conventum antedictos tenore presentium obligamus, tali conditione adiec[ta] expresse, quod nos seu heres aut heredes nostri quandocumque voluerimus, pensionem dictarum duodecim amarum vini poterimus redimere seu reemere absque difficultate seu contradictione qualibet pro quinquaginta libris denariorum treverensium legalium a priorissa et conventu memoratis.

*) Voir le n° 137, par lequel Thierry d'Useldange vend ces biens à Rodolphe de Sterpenich. b) sic, A. c) L'original a eorum.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo, in crastino beati Gereonis.

165.

1282.

Macaire de Montplainchamp et consorts vendent au couvent de Marienthal leur part des alleuds de Wolcrange, Walsange et Thiaumont.

Cartul. 8, 34 (B).

[ocr errors]

Reg.: Wurth-Paquet, XVI, 52, n° 2.

Fait en partie d'après le document précédent.

ac

Nos Macharius de Monplenscamph et Margareta uxor eius, Husonnus et Ysabella uxor eius, Gerardus et Harion fratres universis presentes litteras inspecturis. Notum esse volumus quod nos omnem portionem quam quocumque iure vel titulo habuimus et possedimus in bonis et allodio de Wolkringen, Walsingen et Didenberch, quod quidem consistit in hominibus, molendinis, decimis, terris, nemoribus, servitutibus, iuribus et eorum pertinenciis vendidimus religiosis dominabus ..priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie prope Holvels ac Tillemanno de Heingen pro quadraginta et octo libris bonorum et legalium treverensium denariorum, quam pecuniam profitemur nobis numeratam, traditam et solutam, renunciantes excepcioni non numerate pecunie, non solute, in factum et doli mali, ipsas dominas et dictum Tillemannum in eius possessionem vel quasi posuimus corporalem perpetuo fruendam, tenendam et possidendam, ita tamen quod dictus Tillemannus habebit in dictis bonis de Wolkringen specialiter duas partes; residuum vero dictorum bonorum tam in Wolkringen, Walsingen et Didenberch pertinebit totaliter ad dominas antedictas; promittentes dictis dominabus ac predicto Tillemanno de evictione dictorum bonorum et prestare warandiam debitam et consuetam, et quod dictas dominas et supradictum Tillemannum in dictis bonis de cetero non inquietabimus nec molestabimus per nos vel alium directe vel indirecte aliqua arte vel ingenio in futuro; renunciantes omni iuri et actioni omnique iuris beneficio et auxilio canonici, civilis vel consuetudinarii, per que dictam vendicionem possemus rescindere vel quomodolibet retractare. Preterea nos Macharius et Margareta uxor eius predicti specialiter nos et nostra presentia et futura obligamus ad prestandam warandiam dominabus et Tillemanno et ad cavendum eisdem de evictione perpetuo pro ca parte que dictum Harion, fratrem

mei Macharii, qui est sine sensu et intellectu in dictis rebus, contingit pro eo quod nomine ipsius dictam portionem vendiderimus et pro ea precium eius ex integro perceperimus, exinde ipsi in suis necessitatibus provisuri. In cuius rei testimonium sigillum nobilis viri Radulfi militis domini de Styrpenich iusticiarii militum domini comitis lucenburgensis ad peticionem nostram presentibus est appensum. Nos Radulfus dominus de Styrpenich predictus ad peticionem Macharii et Margarete, Husonni et Ysabelle, Gerardi et Harion predictorum presentibus sigillum nostrum duximus apponendum in testimonium premissorum. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo.

166.

Arlon, 1282, 17 février.

Théoderic de Noertzange vend au couvent de Marienthal une rente de 30 maldres de blé.

-

=

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A), avec le sceau équestre du comte pendant à double queue de parchemin. :HENRI.... RC COMITIS RVP.....; contre-sceau: SIG.. LV SECRETI MEI. Ecu à sept burelles, lion rampant à gauche, queue fourchue et passée en sautoir. Cartul. 8, 176 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XV, 160, no 605 (B). Il serait difficile d'admettre que la fête de S. Benoit dont il s'agit ici, soit celle de l'abbé du Mont-Cassin, tombant le 21 mars; d'abord la 3o férie après cette fête tomberait le 25 mars 1271 ou le 24 mars 1272 N. st., ainsi le premier et le dernier jour de l'an 1271, d'après le style de Trèves. Ce ne serait pas là un motif suffisant pour rejeter l'attribution de la S. Benoît au 21 mars; mais, en l'attribuant ainsi, la troisième férie après la S. Benoît tombe dans le premier cas sur l'Annonciation N. D., dans le second cas sur la veille de cette fête. Aussi ai-je interprété la date de cette charte par la troisième férie après le 12 février, fête de S. Benoît, abbé d'Aniane, de Marmunster et de Cornelimunster.

L'annonce du sceau est presque identique à celle du n° 162, dd. du 29 août 1281.

Nos Theodericus miles dictus Buista de Nurcingin et Odilia eius uxor. Notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos pari consensu et sociata manu de consensu filiorum mostrorum Arnoldi et Theoderici vendidimus et vendimus religiosis dominabus . . priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie ordinis sancti Augustini treverensis dyocesis triginta maldra partim frumenti sive tritici et partim siliginis legalis bladi mensure luccenburgensis, singulis annis in perpetuuma) prestanda eisdem in festo sancti Martini hyemalis, de omnibus bonis nostris allodialibus in Nurcingin, videlicet de

*) L'original a imperpetuum.

domo et curia nostra quam inhabitamus, cum hominibus, terris, pratis, nemoribus, censibus, iuribus, ac omnibus redditibus et proventibus que habemus in banno seu parrochia de Nurcingin, excepto uno prato quod fuit domini Anselmi militis de Senci, quod tenemus in feodum a domino de Rodemacra, et exceptis quibusdam bonis allodialibus sitis inter fluvium qui dicitur Alsence et villam que dicitur Ludelingin, pro centum et quadraginta libris treverensium denariorum bonorum et legalium; quam pecuniam profitemur nobis numeratam, traditam et integraliter persolutam et in evidentem utilitatem nostram fore conversam, renunciantes exceptioni non numerate pecunie, in factum et doli mali. Predictumque bladum promittimus bona fide pro nobis et heredibus nostris hoc anno et singulis annis solvere et prestare dictis dominabus seu certo nuncio earum in perpetuum") in dicta curia nostra seu domo de Nurcingin infra festum sancti Martini predictum") vel in ipso festo sancti Martini, prout superius est expressum, de bonis et possessionibus nostris antedictis, obligantes dictis dominabus titulo pignoris seu ypothece supradicta bona et possessiones cum omnibus suis pertinenciis pro pensione seu censu bladi supradicti. Insuper predicta bona et possessiones a dictis dominabus recepimus in feodum hoc acto, quod si nos vel heredes nostri cessaverimus vel cessaverint in solutione bladi predicti termino supradicto, extunc predicte domine propria auctoritate intromittant se de bonis et possessionibus antedictis, teneant et possideant eadem et fructus et proventus inde percipiant tam diu donec sibi de predicto blado cum dampnis, constangiis et expensis plenarie fuerit satisfactum. Et cum dicte domine ex defectu solutionis supradicti bladi dicta bona et possessiones tenuerint per annum, extunc ipso facto nos et heredes nostri cademus ab omni iure quod habemus in bonis et possessionibus supradictis, et dominium predictorum bonorum extunc remanebit penes dominas supradictas et fruentur iam dictis bonis pleno iure, nec spem seu possibilitatem habebimus recuperandi eadem; hoc eciam addito quod predicta bona et possessiones post mortem nostram non poterunt dividi inter heredes nostros in perpetuum), sed unicus heres noster et heres heredis unicus perpetuo dicta bona tenebit et possidebit sub annuo censu bladi sepedicti, et recipiet dictus heres qui pro tempore fuerit, dicta bona et possessiones et tenebit a dictis dominabus in feodum, sicut ea recepimus, sub

a) L'original a imperpetuum. b) L'original a predicto.) imperpetuum, A.

« AnteriorContinuar »