Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad easdem. . ecclesias et per archidiaconum loci in eisdem instituentur, qui et onera portabunt ipsarum ecclesiarum, salvis eciam iuribus nostris et ipsorum") locorum archidiaconorum temporibus debitis persolvendis. In cuius rei memoriam perpetuam sigillum nostrum hiis litteris duximus apponendum. Datum anno Domini MCCCo quinto, feria sexta ante dominicam qua cantatur Letare.

278.

1306, 13 novembre.

Arnold, seigneur de Reuland, approuve la vente du Carranzgut de Dudelange, et renonce en faveur du couvent de Marienthal qui l'a acquis de Jean de Lollange, à tout droit qui pourrait lui appartenir.

Cartul. 8, 53 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XVII, 123, no 448 (B). Universis presentes litteras inspecturis ego Arnoldus armiger dominus de Rulant. Notum esse cupio quod, cum Iohannes de Lollingen armiger quedam bona sita in parrochia et banno de Duidelingen que proprie appellantur Carranzgut cum minuta decima et censibus ac terra vendiderit religiosis dominabus .. priorisse et conventui monasterii Vallis sancte Marie pro certa pecunie summa perpetuo possidenda, et quia dicta bona in districtu et dominio meo de Dudelingen sita sunt, ego dictam vendicionem ratam et gratam habeo per presentes, et si quid iuris, homagii, dominationis et feodi in dictis bonis habui vel habeo seu habere possum, in dictas dominas liberaliter transfero per presentes, promittens nichilominus quod dictas dominas in percepcione dictorum bonorum seu fructuum eorumdem per me vel per alium directe vel indirecte non molestabo nec impediam in futurum. In cuius rei testimonium presentes litteras inde confectas dictis dominabus sigillo meo tradidi sigillatas. Actum et datum anno Domini millesimo CCC° sexto, in die beati Brictii.

279.

Metz, 1307, 2 mars.

Gérard de Grevenmacher, écolâtre de S. Albain à Namur, et Thielmann, son frère, chanoine de S. Siméon à Trères, donnent à leurs trois sœurs, religieuses à Marienthal, une rente de blé assignée sur Weckring; après la mort de leurs sœurs, la rente écherra au couvent de Marienthal.

Arch. de Luxembourg. Original en parchemin, avec deux sceaux, en cire brune, assez bien conservés, pendant à double queue de parchemin; le

") ipsius, A A'.

premier, ogival, 28-19 mm.. représente la Vierge Marie foulant aux pieds un dragon: S G·CAN ET SCOLASTICI S ALBAI NAM... Le second, ogival, représente la Vierge avec l'enfant assise sous un dais: ...THEODERICI CA............REVERE... Cartul. 8, 206 (B). Reg.: Wurth-Paquet, XVII, 121, 436 (B). Universis presentes litteras inspecturis. Nos Gerardus de Makres treverensis dyocesis, scolasticus ecclesie sancti Albani namurcensis leodiensis dyocesis, et Thielemannus canonicus sancti Symeonis treverensis, fratres, liberi et heredes Willelmi iusticiarii quondam dicti loci de Makre, volumus esse notum quod nos concorditer ad sustentationem honestiorem religiosarum dominarum Sophie ex parte patris nostri, Yolandis et Katerine ex parte dicti patris et matris nostre sororibus nostris et monialibus monasterii de Valle sancte Marie dicte treverensis dyocesis, pro quibusdam suis necessariis, quicquid habemus, habere possumus et debemus in grossa decima ville de Wekeringe dicte treverensis dyocesis, videlicet quatuor maldra talis bladi quale provenit ex dicta decima ad nos iure successionis paterne seu hereditario iure communiter absque quavis partizatione nostrorum coheredum quorumcunque pertinentia, quam quidem decimam Gobelinus scultetus de Menenstorf dicte treverensis dyocesis tenet et possidet, predictis nostris sororibus quamdiu vixerint ipse tres vel due aut una ipsarum superstes, damus et donamus donatione irrevocabiii inter vivos ipsasque tenore presentium investimus de quatuor maldris predictis, ac de eis ipsas exnunc tenentes facimus et saisitas ac etiam possessores sub modo pretacto. Volentes ac cordialiter desiderantes predicto monasterio pro nostris viribus assistere et favere, predicta quatuor maldra bladi, predictis nostris sororibus sublatis a medio, tam pro nostris quam parentum ac benefactorum nostrorum animabus prefato monasterio donamus atque damus perpetuo percipienda, levanda, habenda et possidenda per se et eius mandatum et in usus sororum et monialium dicti monasterii convertenda; promittentes per fides nostras quod contra donationem huiusmodi per nos, alium vel alios non veniemus aliqualiter in futurum. In quorum omnium premissorum et veritatis testimonium hoc publicum instrumentum per infrascriptum publicum notarium conscribi iussimus ac in publicam formam redigi mandavimus et nostrorum fecimus sigillorum munimine roborari. Datum Metis in hospicio discreti viri domini Philippi de Lucemburch canonici metensis, anno Domini MCCC° sexto, secunda die mensis marcii intrantis, circa horam terciam eiusdem diei, indictione quinta, presentibus

ibidem discretis viris domino Iohanne presbytero de Eukainges, Petro de Aix et Thielemanno de Lucembourch clericis testibus ad premissa specialiter vocatis et rogatis. Et ego Iohannes de Brugis clericus publicus imperiali auctoritate et curie metensis notarius premissis omnibus et singulis anno, die, mense, hora, loco et indictione predictis una cum dictis testibus presens interfui, ea manu propria de mandato dictorum fratrum michi notario supradicto promittentium premissa firmiter observare sollempni stipulatione conscripsi et in hanc publicam formam redegi, meoque signo consueto et nomine signavi rogatus.

1307, 26 avril.

280. L'official de Trèves ordonne au doyen de Luxembourg d'introduire dans leurs églises respectives Jean, curé de Reckange, et Godefroid, curé de Frilange, qui viennent d'échanger leurs

cures.

Arch. de Luxembourg. Original sur parchemin (A); le sceau manque. Officialis curie treverensis vices gerens reverendi in Christo patris ac domini fratris Dytherici, Dei gratia sancte treverensis ecclesie archiepiscopi, sibi ab eodem domino archiepiscopo specialiter ad infrascripta commissas, discreto viro decano christianitatis capituli luccelburgensis vel eius vices gerenti salutem in Domino sempiternam. Cum nos auctoritate predicta nobis in hac parte commissa ex certis, veris, utilibus et necessariis causis per nos inventis, permutationem ecclesiarum de Vrilingin et Rockingin duxerimus faciendam, Iohannem rectorem ecclesie de Vrilingen ad ecclesiam de Rockingin et eius capellas, et Godefridum dictum ecclesie de Rockingin et eius capellarum rectorem ad ipsam ecclesiam de Vrilingen legittime duxerimus transferendos ac ipsos investiverimus de eisdem, cetera etiam que in talibus requiruntur, eisdem impendendo, prout in litteris super hoc confectis continetur, vobis in virtute sancte obedientie et sub pena excommunicationis late iure firmiter precipiendo mandamus, quatinus prefatum Iohannem in corporalem possessionem ipsius ecclesie de Rockingin et eius capellarum inducatis et defendatis inductum, adhibitis circa hoc sollempnitatibus debitis et consuetis, precipientes omnibus et singulis perrochianis et subditis ipsius ecclesie de Rockingin quibus et nos precipimus in his scriptis, ut dicto Iohanni in omnibus et per omnia tamquam eorum vero rectori obediant et intendant, sibique et nulli alii de fructibus iuribus, redditibus et obventionibus

universis respondeant et satisfaciant cum effectu; contrarium non facientes quos propter hoc in hiis scriptis excommunicamus, denunciantes publice excommunicatos et ab omnibus armis enicandos, alio mandato nostro super hoc minime expectato. Reddite litteras et quid in premissis feceritis, per vestras litteras hiis annectendas nobis sub sigillo vestro fideliter rescribatis. Datum et actum anno Domini M°CCC° septimo, in crastino beati Marci ewangeliste.

281.

Poitiers, 1308, 11 janvier.

Le pape Clément V confirme Godefroid, dit de Gonsben, dans le rectorat de l'église de Frilange.

Arch. de Luxembourg. Original en parchemin (A) sans la bulle qui était appendue à un cordon de soie rouge et jaune. En haut, à droite, N (traversé de deux traits obliques); sous le repli, à gauche: Anten (la première lettre n est surmontée d'un petit trait horizontal, la seconde de deux traits et d'un point); sur le repli, à droite: G. Ar. Au dos: Nicolaus de Campobasso. Cartul. 8, 75' (B, sans les notes de la chancellerie papale). Reg.: Wurth-Paquet, XVII, 124, n° 453 (B, ad a. 1307, 11 janvier).

[ocr errors]

Clemens episcopus servus servorum Dei dilecto filio Godefrido dicto de Gonsben rectori ecclesie de Vrilingin treverensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis iustis postulationibus grato concurrentes assensu, ecclesiam de Vrilingin cum pertinenciis suis quam te canonice proponis adeptum, sicut eam iuste possides et quiete, tibi auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Pictavis III idus ianuarii, pontificatus nostri anno tertio. 282. 1308, 12 janvier. Jean, avoué de Hargarten, et Marguerite, sa femme, rendent au couvent de Marienthal leurs biens d'Oeutrange.

Arch. de Luxembourg. Original en parchemin (A); le sceau est conservé Reg.: Wurth-Paquet, XVII, 124, 17

en partie.
n° 454.

Cartul. 8, 8' (B).

Nos officialis curie metensis. Universis volumus esse notum quod in presencia dilecti nostri Nicolay dicti Centmars clerici curie nostre notarii iurati cui in hiis et maioribus fidem adhibemus et adhiberi volumus pleniorem, propter hoc personaliter constituti Iohannes de Hargarde advocatus et Margareta eius uxor recognoverunt sponte et libere, se vendidisse religiosis dominabus. . priorisse et conventui in monasterio beate Marie in Vallibus treverensis dyocesis omnem hereditatem quam habent et habere possunt in banno, villa et finagio de Ottranges metensis dyocesis in cunctis usibus existentem, videlicet in hominibus, silvis, censibus, droituris, et quicquid iuris eisdem coniugibus conpetit seu competere potest, pro decem libris metensium denariorum quam pecunie summam iidem coniuges recognoverunt se recepisse ab eisdem dominabus seu earum1) mandato, renunciantes dicti coniuges per fidem eorum corporaliter prestitam in in manu dicti notarii exceptioni doli mali, in factum, condictioni") indebiti, ob turpem vel iniustam causam exceptioni deceptionis ultra dimidium iusti precii, excepcicni pecunie non habite, non recepte et sibi non deliberate, omnibus aliis et singulis exceptionibus tam iuris quam facti, canonici et civilis que sibi possent prodesse et dictis dominabus obesse, et specialiter iuri dicenti generalem renunciationem non valere. Promiserunt dicti coniuges per fidem eorum prestitam et sub pena excommunicationis quod contra premissa vel aliqua de premissis per se vel alium seu alios non venient in futurum, et quod huiusmodi venditionem predictam eisdem dominabus garantizabunt per annum et diem. In cuius rei testimonium sigillum curie metensis ad relationem dicti notarii, cui in hiis et maioribus fidem adhibemus pleniorem, presentibus est appensum. Datum anno Domini millesimo CCCo septimo, sabbato post festum epiphanie eisdem, mense ianuario. (Signé) Cmars, Cmars.

283.

Poitiers, 1308, 15 mars.

Clément V ordonne au doyen de l'église de Metz de faire restituer au couvent de Marienthal les biens aliénés d'une manière illicite.

Arch. de Weimar. Original (A) sur parchemin; la bulle pend à une corde de chanvre. Sur le repli, à droite: B. de Lupico; en haut, à droite: N; au dos: Nicolaus de Bom seis. Cartul. 8, II, 10' (B). (tronqué): Publ. soc. hist. Luxbg., XIX, 222 (A). Paquet, XVII, 125, no 456 (B, ad a. 1307).

[ocr errors]

Texte

Reg.: Wurth

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »