Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Streitigkeiten über dessen vom Stadtrath versuchte Besteuerung zu entgehen, und dass für den Erlös Grundbesitz bei Büdesheim erworben sei. 1315 April 4.

Ad

Nos Philippus decanus totumque.. capitulum ecclesie Frankenfordensis. univer//sorum presencium et futurorum noticiam cupimus pervenire, quod, cum vicaria al//taris beati Johannis ewangeliste in nostra ecclesia predicta in domo dicta zů me Ranen apud sanctum Georgium sita haberet unam marcam denariorum legalium census annualis et singulis annis, cum precarie colligebantura a civibus, exigerentur precarie ab eadem, et multe insultationes per inpignorationes nobis et nostre ecclesie orirentur, dominus Nicolaus sacerdos, vicarius prefati altaris, de scitu et benivolo nostro consensu ad evitandum annuales infestaciones dictam marcam denariorum annui census Heilmanno de Wetflaria et Elyzabeth, filie quondam Dosonis, uxori eius legitime, eorumque.. heredibus iusto venditionis titulo vendiderit in perpetuum possidendam, tollendam et percipiendam pro decem et octo marcis denariorum usualium, legalium et bonorum, quam quidem pecuniam prefatus Nicolaus ab eodem Heilmanno et eius coniuge receperit numeratam, et cum eadem pecunia, addita alia pecunia, unum dimidium mansum terre arabilis situm in terminis ville Bůdensheym, deserviendum altari prelibato in perpetuum, comparavit: nos una cum prefato Nicolao vicario renunciando omni iuri, quod ecclesie nostre et vicarie predicte in antedicta marca census annui competebat, resignamus eandem marcam prenominatis coniugibus libere et precise litteras per presentes. Promittimus etiam eisdem de prenotata marca census facere warandiam iustam, debitam et consuetam. Dantes supradictis . . coniugibus has litteras sigilli nostri capituli munimine roboratas in testimonium omnium premissorum. Actum anno domini millesimo trecentesimo quintodecimo, in die beati Ambrosii.

Or. Pgmt. Das Stiftssiegel hängt an. St. A. Fr. Glauburgsche Urkunden.
Gedr.: Fichard, Archiv, III, 187

[ocr errors]

B., 414.

20. Die Johanniterkomthure Hezelo zu Frankfurt und Guntram zu Rüdigheim geben genannte Besitzungen an Philipp von Falkenstein-Münzenberg den Jüngeren. 1315 April 20. (XII. kal. maii.)

Gedr.: Reimer, II, 142 nach Abschrift im Falkensteiner Kopiar. Würzburg, Kreisarchiv.

21. Das Bartholomaeusstift zu Frankfurt verkauft den Treuhändern des Frankfurter Bürgers Giselbert von Friedberg und der Lya, Dienerin Giselberts, 12 Achtel Roggen ewiger Korngülte von den Stiftsgütern bei Vilbel, mit der Bestimmung, dass diese Gülte zunächst der Lya als Leibrente zustehen, nach deren Tode jedoch zu verschiedenen, näher bezeichneten Zwecken verwandt werden soll. 1315 Mai 4.

Nos Philippus decanus totumque capitulum ecclesie Frankenvordensis, recognoscimus et presentium inspectoribus notum // facimus universis, quod nos iusto vendicionis titulo vendidimus domino Bertoldo viceplebano, necnon Gerlaco et Henrico // dicto Ros, vicariis predicte ecclesie Frankenvordensis, manufidelibus quondam Gyselberti dicti de Frideberg, civis Fran//kenvordensis, et Lye, famule eiusdem Gyselberti, duodecim octalia siliginis annue pensionis perpetue permanentis pro quadraginta marcis denariorum levium pecunie numerate de duobus mansis sitis in terminis ville de Velwile presentandis seu percipiendis, quos quondam pro Wentcelone de Grůnouwe armigero nostra pecunia speciali, corpus prebendarum nostrarum non contingente vel minuente, conparavimus in ecclesia nostra perpetue permanendos, quam videlicet pen

a) Or. „collegebantur". b) Or. „exegerentur“. c) Or. „Bertodo“. d) Or. „continginte".

sionem Lye supradicte singulis annis infra duo festa beate Marie virginis, scilicet assumpcionis et nativitatis, infra terminos Frankenvord vel Sassenhusen, ubi domicilium habuerit, et hoc, quamdiu vixerit, presentabimus nostris laboribus et expensis. Postquam vero supradicta Lya, domino disponente, viam ingressa fuerit carnis universe, quatuor octalia siliginis de predicta pensione in ipsius anniversario sunt pro presentiis parcienda, cantatis magnis vigiliis in ipsius memoriam cum missis pro defunctis secundum consuetudinem ecclesie nostre fideliter et devote, reliqua vero octo octalia siliginis in hunc modum, ut sequitur, presertim disponantur, videlicet quod sex octalia siliginis in anniversario Gyselberti supradicti et coniugis sue Cůnegundis pro presenciis dividantur et . . vicarius altaris sancti Johannis baptiste beatique Jodoci a predicto Gyselberto in ecclesia nostra fundati et dotati, quicumque processu tunc temporis fuerit, superstita duo octalia percipiet vendensque in sepedicti Gyselberti anniversario et Cůnegundis, coniugis sue, duos cereos de quatuor libris cere procurabit in vigiliis in memoriam ipsis dicendis in vesperis et de mane in missa in choro dicenda conburendos, superstitem vero partem cereorum predictorum. . vicarii ab ipso Gyselberto predicto vel eius nomine in nostra ecclesia instituti equaliter divident pro luminibus in suis altaribus conburendis. Cetera vero pecunia de duobus octalibus siliginis, de quibus iam dictum est, percepta, super quatuor libris cere superstes existens, ab ipso vicario altaris sancti Johannis baptiste beatique Jodocia pro aliqua elemosina pia et utili de scitu . . vicariorum aliorum altarium, ab ipso Gyselberto supradicto vel eius nomine fundatorum, pauperibus fideliter erogetur. Preterea notum facimus presentium inspectoribus universis, quod de consensu et concesso prenotatorum. . manufidelium Gyselberti et Lye supradicte quandocumque vel ubicumque nobis expedire videbitur et utilitati et honestati nostre congruere dinoscitur, predictam pensionem, videlicet duodecim octalia siliginis, in adeo bonis agris et certis, sicuti in ipsa villa Velewile, de quibus iam dicta pensio datur, poterimus conparare, nichilominus tamen, quod ipsi .. manufideles supradicti et Lya prefata in nullo defraudentur, necnon tota ordinacio in presentibus prescripta inviolabilis et rata permaneat, obstaculo nullo prevalente. Preterea subicimus in hiis scriptis et ita volumus inviolabiliter observari, si Henricus sacerdos de Frideberg dictus de Geylenhusen, cognatus quondam Gyselberti supradicti, mansum in Melpach, duobus altaribus, scilicet sancti Johannis baptiste et beati Jodoci,a necnon trium magorum, communiter attinentem, sibi per quemcumque modum, quod tamen inpossibile videtur, cum sibi nichil in eo iuris competat, attraxerit, pensio supradicta, videlicet duodecim octalium siliginis de bonis nostris in Velewile predictis, . . manufidelibus Gyselberti et Lye prefate a nobis iusto venditionis titulo vendita, non obstantibus ordinacionibus vel constitucionibus prescriptis quibuslibet, ad iamdicta duo altaria, scilicet sancti Johannis baptiste et trium magorum, per sepedictum quondam Gyselbertum instituta, ne totaliter in sua pensione graventur, de nostro consensu et libera voluntate precise devolventur. In omnium predictorum testimonium et robur evidens presentes conscribi fecimus litteras, necnon capituli nostri sigilli munimine roborari. Datum anno domini m. cċc. XV., IIII. nonas maii.

Or. Pgmt. Das Stiftssiegel hängt beschädigt an. St. A. Fr. Barth. St. No. 3138.

22. Der Schultheiss, die Burgmannen und die Schöffen von Giessen beurkunden, dass Isengard, die Wittwe des Ritters Werner von Linden, im Verein mit ihren genannten Miterben (darunter „Volradus miles de Franckenvord, Hadewigis sua legitima") ihr Anrecht an einer Hufe in Niedermörlen an Franko, Sohn des genannten Werner,

a) Or. „Judoci".

übertragen und dieser die Hufe an das Deutschordenshaus zu Sachsenhausen für 67 Mark verkauft habe. 1315 Mai 5 (III. non. maii).

Gedr.: Baur, Hess. Urk., I, 334 nach dem Or. Pgmt. im St. A. Darmstadt.

An demselben Tage stellen Ritter Volrad, Sohn des Schultheissen Volrad, und Hedwig noch eine besondere Verzichtsurkunde aus. Or. Pgmt. mit Siegel des Schultheissen Volrad.

St. A. Darmstadt.

Regest: Baur, l. c., Anm.

23. Philipp, Dechant des Frankfurter Bartholomaeusstifts, namens Philipps von Falkenstein des Älteren, und die Deutschordensbrüder zu Sachsenhausen stellen die Zehntenzugehörigkeit genannter Äcker in Preungesheim und Eckenheim fest. 1315 Mai 13. Nos Ph. decanus ecclesie Frankenvordensis ac . . commendator et fratres domus Theutunice in Sassenhusen recognoscimus in hiis scriptis, quod, cum questio // fuerit inter nobilem virum dominum Ph. de Valkenstein seniorem ex una et nos . . commendatorem et fratres predictos ex parte altera super // decimacione quorundam agrorum in terminis villarum Bruningisheim videlicet et Eckenheim sitorum, quorum situs hii sunt: in terminis ville Bru//ningisheim in campo versus Bergen duo iugera bi Berger wege .. dicti Frauwenroderes; item duo iugera bi Sheckebecher wege Johannis Goltstein; item unum iuger cum dimidio ibidem fratrum Theutunicorum predictorum; item tria iugera ibidem an dem Bohelechin Theutunicorum; item unum iuger an daz Haselee; item duo iugera et dimidium an dem Burnheimer wege; item unum iuger et dimidium apud crucem an der Frankenvorter straze; item quinque iugera ex superiori parte crucis an der flůrscheide; item unum iuger ibidem fratrum Theutunicorum; item octo virge ibidem.. dicti des Rebestockes; item duo iugera an dem Berger wege; item unum iuger apud villam an dem Frankenvorter wege fratrum Theutunicorum; item in campo medio dicto an dem Viewege duo iugera bi dem Viewege an dem wazzerfalle fratrum Theutunicorum; item in campo ville Berkirsheim duo iugera an der Varrengruben.. dicte der Volzen; item tria iugera an dem Velewilre wege Johannis dicti Goltstein; item in campo tertio dicto versus Morenberg quatuor iugera et dimidium ubir den Bonemeser weg fratrum de Arnisbůrg; item unum iuger under dem Morenberger wege fratrum eorundem; item tria iugera ibidem fratrum Theutunicorum ; item duo iugera cum dimidio ibidem of dem Morenberge fratrum Theutunicorum. Item in campis ville Eckenheim duo iugera of den Diebisweg Gerlaci; item duo iugera ibidem. . dicti Durchtenbus; item quinque iugera ibidem. . dicti Goltstein; item quinque iugera ibidem. . dicti Schelris; item unum iuger ibidem prope. . dicti Goltstein; item unum iuger ubir den Oberwege.. heredum domini Heinrici sculteti; item tria iugera et dimidium quondam Volkenandi, nunc sanctimonialium in Padinshusen ; item duo iugera ibidem. . dicti Durchtenbus; item quinque virge an dem Gemersberge . dicte di Linwederen; item tria iugera in dem Budeme fratrum Theutunicorum, quorum dupla pars decime spectat ad ecclesiam parochialem in Bruningisheim, tercia vero pars ad decimam ville Eckenheim; item quatuor virge in dem Budeme Johannis dicti Goltstein; item tria iugera et dimidium eiusdem ibidem; item quinque virge ibidem Hermanni; item quinque iugera ibidem Arnoldi; item unum iuger apud crucem.. heredum domini H. sculteti; item septem virge et dimidia ibidem Conradi dicti Durchtenbus; item due virge ibidem fratrum Theutunicorum; item tria iugera bi dem Frankenvorter pade heredum H. sculteti; item unum iuger retro curiam fratrum Theutunicorum in Bruningisheim fratrum de Arnisbůrg; item quatuor iugera retro curiam eandem of der anewande; item quatuor iugera durch den Büden versus iam dicta quatuor iugera nos

igitur. . decanus antedictus nomine et mandato dicti domini de Valkenstein necnon frater Wigandus sacerdos ordinis domus nostre predicte, nostro. . commendatoris et fratrum predictorum nomine, ad dictam villam Bruningisheim venientes, presente honorabili viro magistro Reynhardo cantore dicte ecclesie, senioribus villarum prescriptarum, videlicet Culmanno sculteto, Gilberto de Eckenheim et Dimaro de Eckenheim, quibus res patuit, ad hoc congregatis ac sub iuramento requisitis, inventum fuit, quod huiusmodi agri secundum suos situs prescriptos, videlicet illi, qui in terminis ville Bruningisheim sunt siti, ad decimationem ville Eckenheim tamquam infra fines eiusdem ville Eckenheim essent siti, et econtra illi agri, qui in terminis ville Eckenheim situantur, ad decimationem ville Bruningisheim, tamquam si infra eiusdem ville fines siti essent, ab antiquo spectare consueverunt, secundum quod nominatim superius exprimuntur. In cuius rei testimonium nos. . decanus et . . commendator antedicti sigilla nostra presentibus duximus appendenda. Actum anno domini m. cċc. XV., feria tercia festi penthecostes.

Or. Pgmt. Das Siegel des Dechanten Philipp hängt zerbrochen an, das zweite fehlt. St. A.
Stuttgart. Von Nathusius.

Gedr.: Reimer, II, 143 nach dem Or..

24. Philipp von Falkenstein-Münzenberg der Ältere schenkt dem Deutschordenshause zu Sachsenhausen ein bei dessen Hofe in Wöllstadt gelegenes Stück Land. 1315 Mai 20 (XIII. kal. iunii).

Regest: Baur, Hess. Urk., I, 336 Anm. nach dem Or. Pgmt. im St. A. Darmstadt.

25. Adelheid, die Wittwe des Ritters Johann Schelm von Bergen, vermacht dem Kloster Arnsburg genannte Güter in Bergen und bekennt von einem ihr auf Lebenszeit vermietheten Hause bei den Dominikanern in Frankfurt dem Kloster 2 Mark Hauszins schuldig zu sein: „Preterea recognosco, quod ego Adelheydis teneor solvere et dare duas marcas denariorum Coloniensium annis singulis in festo beati Martini nomine annui census monasterio supradicto de domo apud fratres. . Predicatores Frankenford michi locata ad tempora vite mee, ita quod ad altiorem censum non debeo coartari, et si eandem domum vel aream in aliquibus edificiis emendavero, illam melioracionem lego in remedium anime mee monasterio prelibato perpetuo remanendam contradictione qualibet non obstante." Es siegeln Schultheiss und Schöffen (Volradus miles scultetus et . . scabini) mit dem Frankfurter Stadtsiegel. 1315 Mai 31 (pridie kal. iunii).

Gedr.: Reimer, II, 145 nach dem Or. Pgmt. in Lich. Auszug: Arnsb. Urkb., 301.

26. Der Kantor des Frankfurter Bartholomaeusstifts1 beurkundet, dass der Streit zwischen dem Deutschordenshause zu Sachsenhausen und dem Pfarrer zu Weilbach wegen des Zehntens von den Grundstücken, mit welchen die dortige Kapelle von der Gemeinde dotirt ist, beigelegt sei. 1315 Juni 12.

1 Der Kantor Reinhard war in diesem Jahre noch zweimal Schiedsrichter: 1) in einem Streite des Klosters Arnsburg mit demjenigen zu St. Alban in Mainz und der Propstei zu Höchst. (1315 October 1, kal. oct., vgl. Guden, Cod. Dipl., III, 124; Arnsb. Urkb., I, 302. Regest: Sauer I3, 96.) 2) als Subdelegat des Abts von St. Peter in Erfurt in einem

Streite des Schultheissen zu Rödelheim Johannes von Steden u. a. mit dem Kloster Arnsburg (1315 Oct. 22, in die b. Severi ep., vgl. Arnsb. Urkb., 293; Sauer, 13, 92; Scriba, IV2, No. 3831, alle zu Januar 29, es könnte allenfalls Februar 1 in Frage kommen.)

[ocr errors]

Cantor ecclesie Frankvordensis, arbiter electus in causa, quam religiosi viri.. commendator et fratres domus Theutunice // in Sassenhusen movent discreto viro plebano in Wilebach super decimatione quorundam iugerum tam agrorum quam // pratorum in terminis dicte ville Wilebach sitorum, per modum arbitrii pronunciando dicimus, quod licet huiusmodi agri // sive prata ab universitate iam dicte ville ad capellam ibidem fuerint collati ac ante ipsam collacionem fuerint pascua ad communem usum dicte universitatis pertinentia, hoc non obstante debere solvere decimam sicut et alii agri eiusdem ville solvere consueverunt, et hoc manifestum est de illa parte pascuorum, que ante huiusmodi collationem in agros fructiferos redacta fuit, quia sicut ante sic et post decimam dare debet, de illa vero parte, que post vel in agros vel in prata redacta fuit, idem dicimus, videlicet quod solvere tenetur decimam, illi, cui maior decima eiusdem ville cedere de iure consueverit. De curia autem, quam idem. . plebanus inhabitat, dicimus, quod nec ipse nec aliquis suorum successorum, quamdiu ipsam inhabitaverint, de suis animalibus propriis decimam solvere tenebuntur, sed si eam alteri locari contigerit, possessor ipsius curie a solucione decime nullatenus erit exemptus, sed sicut ceteri sui convillani ad suorum animalium decimam dandam erit similiter obligatus. In testimonium premissorum nos cantor antedictus sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Actum et datum anno domini m. ccc. XV., pridie idus iunii.

Or. Pgmt. mit guterhalten anhängendem Siegel. St. A. Wiesbaden.
Regest: Sauer, 13, 94.

27. Schultheiss und Schöffen von Frankfurt genehmigen den Verkauf eines Grundzinses von einem Hause in der Schnurgasse seitens des Thilmann Rendeler an den Arzt Johann, mit dem Zusatz, dass Thilmann nicht befugt sein soll, weitere Veräusserungen zum Nachtheil seines minderjährigen Sohnes vorzunehmen. 1315 Juli 21.

Nos. . scultetus et. . scabini Frankenvordenses tenore presentium publice recognoscimus et ad universorum no//ticiam cupimus pervenire, quod Thilemannus dictus Rendelere in iudicio constitutus coram nobis recognovit, se iusto ven//dicionis titulo vendidisse discreto viro magistro Johanni medico et suis heredibus dimidiam marcam denariorum Coloniensium, tribus // hallensibus pro quolibet denario computatis, annui census, singulis annis persolvenda perpetuo futuris temporibus in festo beati Martini episcopi hyemalis, de domo sita in der Snargassen1 prope domum dicti Sleht-Beckere pistoris pro octo marcis et uno fertone predictorum denariorum, quas ipse predictus Rendelere recognovit, se ab eodem magistro Johanne recepisse ac sibi datas, traditas et numeratas. Quem vendicionis contractum de consensu propinquorum pueri dicti Rendelere sic admisimus, ut prefatus Rendelere deinceps nichil de bonis vel rebus predicti pueri sui vendat, distrahat aut casu aliquo alienet, quodque ad taxillos non ludat, vel alia faciat, per que predictus minor in bonis et rebus predictis detrimentum incidat vel iacturam. Quodsi secus per dictum Rendeleren actum fuerit, extunc cadat ab omni usufructu et commodo, quem et quod habere dinoscitur in bonis premissis, et contractum si quem fecerit, non valeat ipso facto. In cuius rei testimonium et evidentiam pleniorem sigillum maius nostri opidi Frankenvordensis presentibus duximus appendendum. Datum anno domini m. ccc. XV., in vigilia beate Marie Magdalene. Or. Pgmt. Das Stadtsiegel (2) hängt an. St. A. Fr. Barth. St. No 2355.

Gedr.: B., 415 nach dem Or..

Auszug: Thomas, Oberhof, 447.

1 Gegenüber dem „Muntzhoff" nach Dorsual

notiz des 15. Jahrhunderts.

Frankfurter Urkundenbuch II.

3

« AnteriorContinuar »