Imágenes de páginas
PDF
EPUB

admittendam, donec, emissis nunciis a nobis, et ab apostolica sede revertentibus, plene cognosceremus, quid inde tenendum nobis diffiniret vestræ sanctitatis examen. Igitur contra nos turbatus est princeps et omnis exercitus ejus cum illo : asserens favorem apostolicum in tali negotio non esse consulendum, cum habeant coeteri reges libertatem, ubi et quando, et a quo voluerint, inunctionis accipere sacramentum : Iterum cum per ecclesiam, cui præfuimus die denominata, haberemus accessum, in unam personam et vita et scientia idoneam, qui eis præesset in episcopali officio, pari voto unoque consensu et clerus convenit et populus. Huic autem electioni quia prædictus princeps non interfuerat et primam in electione vocem non emiserat, eam cassandam duxit : cum hanc consuetudinem a prædecessoribus suis Norvegiensium regibus præstitis sacramentis abrenunciatam: et ecclesiæ nostræ instrumentis, nominum suorum caracteribus consignalis, indultam noverimus, felicis memoriæ Adriani papæ et vestræ sanctitatis privilegiis roboratis. Quia vero clamabat regiæ majestati nos super hoc intulisse læsionem, nobis inconsultis, nobis reclamantibus, in personam aliam, quæ bigamam in ipsa, si dici debeat, electione ducebat uxorem, clerum et populum coegit consentire, et nobis obtulit consecrandum. Quia vero prædictus sanctæ recordationis Adrianus papa bigamam in clero in nostra regione apostolica auctoritate damnaverat, non præsumpsimus in factum procedere, ne videremur in irritum ducere, quod sauctus prædictus observandum in clero præceperat. Lege fori modo communi clerum vult in causis agendis contra sanctorum patrum decreta et omnem consuetudinem ecclesiæ dei in suam curiam trahi et a suis satellitibus judicari. Ecclesias baptismales sive parrochiales suis villulis adjacentes, capellas vocat regales, et cui et quando voluerit dare sine nostra licentia in sua vult obtinere potestate. Quod quantum sit ab ecclesiastica consuetudine dissonum sanctitati vestræ relinquimus providendum. Super his omnibus, quid nobis sit agendum, rogamus humiliter sanctitatis vestræ literis prosequendum. Nec nobis est, pater amantissime, silentio contegendum, quod in his omnibus, quia ejus non obedimus mandatis, ira et indignatione succensus bona nostra et omnes redditus nostros usque ad quadrantem novissimum confiscari præcepit, et omnibus nobis sublatis ad vestram nos præsentiam evocavit, videns et recogitans, quia deficientibus expensis, deficeremus et nos iter aggressi, et sic videremur incurrere contemptum apostolicæ sedis. Verum nesciebat, quod in astutia sua malitiam prudentia vestra comprehendere novit, et defectibus oppressorum paterna clementia exhibere compassionis affectum. Nos vero ne impossibilitas forte videretur occasionem ministrare contemptus, si appellationis termino ad vos minime veniremus, a latere nostro responsales emisimus viros boni testimonii, quos a sanctitate vestra benigne suscipi supplicamus et veritati testimonium perhibentes paternitatis vestræ gremio confoveri : ut et concepta malitia a nostris finibus exstirpetur, et ecclesiæ nostræ libertas apostolicæ sedis privilegiis firmata illæsa servetur. Nos interim regnum nostrum expensis deficientibus egressi, in Dacia a confratre nostro domino Lundensi archiepiscopo sanctæ Romanæ ecclesiæ speciali et devotissimo filio sumus cum omni reverentia et honore suscepti et humanissime sustentati.

(1) Clementi eller Coelestino.

Brudstykke af et Brev fra Abbed Vilhelm i Ebelholt til Paven, hvori han

minder om Bansættelsen af de Norske Biskopper, der kronede (Sverre),
og beder ham ei at lade sig besnære af deres Opdigtelser mod Erkebi-
skop (Erik), men at han vil lade dem bøde for sine Forseelser.

Efter Langebek, Script. rer. Danic. VI, 34. lib. 2 ep. 2.

[ocr errors][ocr errors]

4.

C. 1195.

[Ebelholt?] .. tatis aculeis sentiant se percelli, qui simul conspiraverunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus. Sentiant, inquam, mi domine, quantæ sit temeritatis apostolicis obviare mandatis. Novit sanctitas vestra, quod episcopos, qui tyranno prædicto coronam regiæ dignitatis contra vestrum mandatum imponere non timuerunt, ut melius nostis, anno præterito in ecclesia principis apostolorum coram infinita multitudine hominum in octavis sancti Martini excommunicationis vinculis innodastis. Hi autem viri mendaces et iniqui ad fraudem toti conversi, cavillationes et iniqua consilia contra justum prædictum, videlicet archiepiscopum, fabricaverunt in incude mendacii, ut vos capiant in sermone, quod longe sit a vobis. A seculo autem non est auditum, quod in Christiana religione sacerdos excommunicatus fuerit in regem inunctus. Rogamus igitur et supplicamus, rogat et nobiscum multitudo sanctorum, ut in præsenti negotio zelus vestræ sanctitatis emineat, et prævalente justitia falsitas in sua assertione succumbat, et iniqui comprehendantur in superbia sua, ut sit pax hominibus bonæ voluntatis, malivolis autem et his, qui oderunt pacem, petra scandali et lapis offensionis. Vivat et valeat sanctitas vestra in æternum et ultra.

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Innocentius III sender med Abbed Erlend to Formaningsskrivelser til Island,

den ene stilet til Geistligheden, den anden til Hövdingerne og Folket, i hvilke han strengt dadler de paa Öen i Svang gaaende®Laster og blandt

andet advarer mod alt Samkvem med den bansatte Rong Sverre. Efter Orig.-Regest. i det pavelige Arkiv. Reg. Innoc. III, Tom. I. fol. 84. an. I. ep. 305. 306. (Dette og de folgende af Innocents III.8 Breve ere trykte i Baluzes

og de senere Udgaver af hans Breve). 5.

30 Juli 1198. Reate (Rieti). a. Innocentius episcopus s. s. dei venerabilibus fratribus P[aulo] Skalaholtdensi et B[rando] Holensi episcopis et dilectis filiis aliis ecclesiarum prelatis et clericis uniuersis per Hislandiam constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Quamuis insula uestra longo terrarum tractu ab vrbis partibus sit remota. uos tamen quod apostolice prouisionis non sitis extorres. extimare debetis. cum ex iniuncto nobis apostolatus officio facti simus secundum apostolum sapientibus et insipientibus debitores. et ita pastoralem sollicitudinem gerimus de propinquis. quod eam extendimus etiam ad remotos. quos absentes corpore spiritu uero presentes caritatis brachiis amplexamur. Sane dilectum filium Erlendum abbatem latorem presentium. quem ad nos transmittere curauistis. boni testimonii uirum paterna benignitate recepimus. et sicut eo didicimus referente. licet nullas ex parte uestra portauerat nobis litteras

sigillatas. quas tamen asseruit se ammisisse in maris periculis consti• tutum. non nulla in partibus uestris uelut in usum et consuetudinem

sunt redacta. que ab agro dominico sunt studiosius extirpanda. ne per spinas et tribulos semen euangelicum suffocetur. Jnter que sequentia duximus ad cautelam exempli gratia exprimenda. ut per ea studeatis cetera uitia capitalia euitare. per que ira dei uenit in filios diffidentie. qui stercora pro croceis amplectuntur et luci tenebras anteponunt. et ut incipiamus a primo inobedientie uitio per quod peccatum intrauit in mundum. cum in ecclesia dei diuersi gradus ad instar celestis curie sint distincti. ut secundum dispositionem superiorum obtemperantibus inferioribus cuncta rite procedant. unde et Romana ecclesia tamquam magistra non huinana sed diuina dispositione, uniuersis et singulis per orbem ecclesiis est prelata. ut ad eam uelut capud alie sicut spiritualia menbra respondeant. cuius pastor ita suas aliis uices distribuit. ut ceteris uocatis in partem sollicitudinis. solus retineat plenitudinem potestatis. ut de ipso post deum alii dicere possint. et nos de plenitudine ipsius accepimus. sicut idem E[rlendus] abbas nobis diligenter exposuit. qui sunt inter uos subditi. dum prelatis suis in hiis que agunt perperam nolunt humiliter obedire. ac secundum ipsorum monita salubria declinare a malo et facere bonum. contra torrentem dispositionis diuine

[ocr errors][ocr errors]

brachia nituntur extendere. et quasi contra stimulum calcitrare. que sic disposuit gradus et ordines differentes. ut reuerentiam minores maioribus exhiberent. profecto qui talia agunt regnum dei non possidebunt. erroris magnitudinem non pensantes. cum secundum prophetam peccatum ariolandi sit repugnare. et scelus idolatrie nolle acquiescere. Hii nempe uel sunt potentes. et peccata sua propria temeritate defendunt. non attendentes quod legitur. potentes potenter tormenta patientur. et deposuit potentes de sede. uel minores. et ut licentius proruant in peccatum. maiorum tuitione defendere se nituntur. declinantes corda sua in uerba malitie. ad excusandas excusationes in peccatis. tamquam in extremo examine quando unusquisque onus suum portabit. illi possint eos a ventura ira defendere. qui pro suis sceleribus eternis incendiis reseruantur. Quid de homicidiis. incendiis. et fornicationibus referemus. et quod excommunicatis communicare presumitis. et presertim Suero. excommunicato et apostate. deo et sanctis eius pro suis actibus inimico. si uellemus ad unguem singula prosequi que inter uos dicuntur peccatis exigentibus frequentari. pagina cresceret in inmensum. et ledium legentibus et audientibus generaret. Dolemus ergo plurimum et tristannur, hec inter uos libere perpetrari. sed ueremur ammodum et mouemur. ne forte quod absit propter dissolutam negligentiam uestram ista proueniant. que dum negligitis perturbare. quid aliud facitis quam fouere? facti canes muti non ualentes latrare, quibus dicitur per pr.)phetam. Clama ne cesses quasi luba exalta uocem tuam. annuntia populo meo scelera eorum et domui Jacob peccata eorum. Vnde apostolus inquid Ephesiis. Munde sunt manus mee a sanguine omnium uestrum. non enim subterfugi quominus annuntiarem uobis omne consilium dei. Mundus ergo a sanguine ipsorum non esset. si eis annuntiare dei iudicium noluisset. quia cum increpare delinquentes noluerit. eos procul dubio tacendo pastor occidit. Cum itaque in tremendi die iuditii de uestris et subditorum uestrorum aclibus debeatis reddere rationem. quin etiam et de omni uerbo otioso quodcunque locuti fueritis. Hortamur uniuersitatem uestram. monemus in domino et per apostolica scripta mandamus quatenus contra delinquentes quasi contra bestias Ephesi uiriliter exurgentes. ne post cursum uite labentis in manus dei uiuentis. quod horrendum est incidatis. murum uos pro domo domini non dubitetis opponere. et contra faciem Damasci turrim uos inexpugnabilem opponentes euellere ac destruere. edificare pariter. et plantare. unanimiter procuretis. que in ecclesia dei euellenda et destruenda. edificanda fuerint et plantanda. Ceterum quoniam adhuc habemus multa uobis dicere que non possunt commode per presentem epistolam de

clarari. premissis breuiter prelibatis. caritati uestre duximus predicendum. quod aclore Patre luminum a quo est omne datum *obtimum. et oinne donum perfectum. in proximo inuento uiro secundum cor nostrum. eum ad uos mittere disposuimus. per quem de singulis que omittere. uel facere debeatis. et omnibus que fuerunt nobis ex parte uestra proposita. cum ad uos uenerit efficiemini certiores. Datum Reate .iij. kal. * Agusti pontificatus nostri anno primo.

b. [In eundem fere modum scriptum est] Principibus et populis per Hislandiam constitutis. Quamuis insula uestra [ut supra et cetera usque libere perpetrari.] quos saluos fieri cupimus. et ad agnitionem ueritatis Denire ad quod uiam uobis salubriter preparabit si habueritis in hiis que dei sunt obedientiam ad prelatos. et eos immo deum in ipsis curaueritis honorare. in quibus contemptis deus spernitur. et in receptis recipitur. et etiam honoratur. et operam impenderitis in operibus pietatis. et presertim elemosinis conferendis quarum efficatiam scriptura commendatis. inquid. sicut aqua extinguit ignem ita elemosina peccatum extinguit. Ceterum quoniam adhuc habemus [etc. ut supra.) Datum (ut supra.]

.

Innocentius III roser Erkebiskop Erik af Nidaros for hans Fasthed i at

forsvare Kirkens Frihed mod Kong Sverre, skjönt han ikke deri tilstrækkeligt understöttes af sine Suffraganer, af hvilke især den Bergenske Biskop begunstiger den bansatte Ronge, hvorfor han skal suspenderes,

indtil ban indfinder sig hos Paven, og hvis han ikke adlyder, bansættes. Efter Orig. Reg. i d. pavelige Ark., Reg. Innoc. III. T. I. an. I. f. 107. ep. 370. 6.

6 Oktbr. 1198. Civita Castellana. Innocentius episcopus s. s. dei venerabili fratri . Nidrosiensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Examinatam tue fidei puritatem et feruoris constantiam quam nec persecutio nec gladius nec fames nec exilium diuturnum a caritate Christi et dei separarc potuit uel deicere a statu libertatis ecclesiastice conseruando. quem etiam nec terror coegit. nec mine mouerunt. nec demulxerunt blanditie nec preces nec promissiones potuerunt inducere ut Suero sacrilego et apostate qui regnum Norwagie per effusionem sanguinis et uiolentiam occupauit. in matris infamiam se asserens de regali progenie descendisse. uel latenter annueres uel expresse faueres dignis in domino laudibus commendamus et tanto amplius ex hoc fraternitatis tue fortitudini congaudemus. quanto in te potius persecutor exarsit. sed constantia lua eius tirannidem superauit. Vnde cum tibi contra

« AnteriorContinuar »