Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mismas reglas las convenciones que entre unos y otros se celebren.»

Réstanos trasladar los preceptos forales en que se funda cuanto se ha dicho de la prescripción y la jurisprudencia respectiva del Tribunal Supremo. OBSERVANCIAS.-De præscriptionibus.

>1. De consuetudine Regni illud quod dicitur in Foro: idest, sciente petitore. Debet intelligi, quod sciat titulum: idest, instrumentum illius venditionis, donationis, vel cambii, vel ultimæ voluntatis: quæ scientia habet probari per instrumentum, & non per testes.

>2. Nota, si aliquis habet ius in aliqua re: & illa res exponatur venalis, & publicè preconizetur, non proptereà currit præscriptio anni & diei: nisi probetur, quod pars alia sciat titulum.

>3. Item, in deposito non habet locum præscrip、 tio XX, annorum sicut in alio debito.

4. Item, nullus potest habere vassallos in Loco alterius, sine titulo, nisi à tanto tempore citrà, de quo non sit memoria hominum in contrarium: quia tale tempus habetur loco tituli. Et si habet vassallos in Loco alterius, & illi teneant aliquas hæreditates, pro illis peitabunt domino Loci: & facient servitia realia & personalia.

>5. Item, licèt debitum non possit peti ultra viginti annos de Foro: tamen si petitum fuerit infrą viginti annos in iudicio, sive extra à debitore, debitum potest peti post viginti annos.

>6. Item, si aliquis possidet per annum & diem cum titulo insufficienti, currit præscriptio, ac si titulum sufficientem haberet.

>7. Præscriptio in servitutibus in prædiis alienis: ut in riguo, vel carreria habet locum inter præsen.

tes per decem annos, si possederint pacificè videndente & sciente petitore, inter absentes per viginti

annos.

>>8. Item nota, quod contra instrumentum depositi, vel contra rem iudicatam: vel contra instrumentum assignationis factum in coniugio: non currit præscriptio XX. annorum.

9. Item ius lignandi, pascendi, & adaquandi, potest præscribi sine titulo, à tanto tempore citrà quod memoria hominum in contrarium non existat.

>3. De pascuis, gregibus, et cabannis.

>Item, ius depascendi, lignandi, & adaquandi, potest præscribi sine titulo, à tanto tempore, citra quod memoria in contrarium non existat.

>4. De consortibus eiusdem rei.

>Item, licèt Forus dicat, quod divisio inter fratres debet fieri cum publico instrumento, & fidantia salvitatis: tamen de consuetudine est inductum, quod si fratres diviserint hæreditates inter se, & quilibet receperit, & tenuerit partem suam divisam per decem annos sine instrumento & fidantia salvitatis: valet divisio, si probari potest, quod erant omnes præsentes, & quilibet possidebat in facie alterius, in tantùm, quod si unus fratrum mortuus fuerit, potest ordinare de sua medietate, vel aliàs in vita, vel in morte, nec accrescet pars sua alteri fratri, ac si esset facta divisio, secundùm Forum.

>FUEROS.-De præscriptionibus.

> Iacobus Primus.-Oscæ.-1247.

>>Item amodo in hæreditatibus datis, emptis, cambiatis, vel ultima voluntate relictis, habeat locum præscriptio, anni, & diei, si ille qui eam allegat in

pace, & sine mala voce tenuerit, cum instrumento publico de venditione, donatione, vel cambio: vidente, & sciente petitore, quia ignoranti, vel minori, vel absenti non currit hæc præscriptio: nec potest nocere alicui domino in iure, vel dominio, quod debet habere in hæreditate quam alius dedit, vendidit, vel cambiavit: scilicet ille qui tenebat illam hæreditatem pro alio, sive tenebit eam tanquam exaricus: sive tanquam depositarius, vel creditɔr: vel Baiulus: vel aliquo alio modo: nec inter virum, & uxorem habeat locum præscriptio anni & diei: nec inter germanos in rebus germanitatis, vel avolorii: tamen si testator præcipit in suo testamento, quod spondalarii, vel manumissores vendant, dent, vel cambient, seu impignorent de bonis suis propiis: tunc hæres minor non reputetur esse minor, imò currit præscriptio anni, & diei contra eum.

> Idem.

>> Nobilis quidam misit in pignus suam hæreditatem alteri homini pro centum morabetinis cum fidantia, & testibus, & cum carta sufficienti: postea transactis aliquantis temporibus, Nobilis iam dictus voluntate propia ductus, nondum tamen morabetinis solutis, hæreditatem quam impignoravit occupavit violenter: ille autem qui tenebat eam in pignore infra unum annum, & unum diem ex quo efectus fuit de hæreditate iam dicta: dum debuit, & potuit, non pignoravit fidantiam, quam acceperat de salvitate de iam dicta hæreditate, & de pecunia sibi reddenda die, & termino inter eos constituto: quamvis ipsam fidantiam sæpè inveniret. Super tale factum dicit Forus, quod ipsa fidantia quam de salvitate de prædicta hæreditate, & de sui morabetinis, ut faceret sibi reddi, aceperat, pos unum annum, & unum diem transactos ex quo ipsa violentia fuit

facta, de cætero ipsa fidantia nullo modo tenetur facere ipsam hæreditatem salvam: nec quod faciat ei reddere morabetinos antedictos: ille idem Forus est de hæreditatum emptionibus qualescumque sint.

> Idem.

>> Si aliquis invenerit molinare destructum: & opeореratus fuerit illud usque ad consumationem, in tantum quod mola superior moveat se in girum impetu aquæ subtus eam decurrentis: & cibariam molendo faciat ex ea farinam: si forte aliquis postea voluerit movere pleytum super ipso molendino: & dixerit, quod in sua hæreditate est constructum: unde vult ipsam habere: si ille qui possidet iam dictum molen. dinum poterit probare, quod ille homo qui ipsum molendinum demandat intravit: & exivit per aliquas vices in illa Ville in curat termino illad molendinum est constructum, ex quo inceptum fuit operari, & istud fuerit probatum per testes idoneos, de cæte ille qui indendinum memoratum demandat, non debet illud per torum habere: & demanda sua non debet valere: quià tacuit cum clamare debuit: tamen non noceat minori quatordenim annorum.

> Idem.

>>Si aliquis homo aperuerit campum, et postea plantaverit eum vineam: et tandiu excoluerit eam donec sic de tribus foliis, quod evenit in laboratione trium annorum, et postea alius homo miserit malam vocem, et clamum in prædicta vinea: dicens, quod vinea illa est plantata in sua hæreditate propter quod petit sibi eam reddi. Si ille qui eam plantaverit potueri probare per testes sufficientes, quod ille qui eam demandat dum laborator fodiebat, et plantabat eam, ingrediebatur et grediebatur per vices aliquantas in Villam illam in cuius termino est

plantata: et infra terminum antedictum dum debuit, et potuit non velavit cum testibus ne laborator iam dictan vineam laboraret, de cætero demandator per Forum non potest, nec debet habere vocem, nec eius sucessores, ut demandet vineam supradictam. Tamem non noceat pupillis, nec minoribus quatordecim annorum.

> Idem.

»Si aliquis homo in aliquo catali veteri aparnerit fundamenta, super quibus tantum postea construxerit in girum donec opus illud sit de tisbus tapialibus in altym, & miserit ipsum caxal in acredo & fecerit ibi postal, supra quo firmaverit postal: & hoc facto postea alius homo miserit in ipsum caxal malam vocem, dicendo carta ipsum qui ipsum edificavit, quod in sua hæreditate est constructum: unde vult, & petit sibi cum reddi: si ille qui facit eum construere potuerit probare per legitimos testes, quod ille homo qui eum petit ingrediebatur, & epediebatur in ipsa villa in qua constructum est caxale illud: de cætero ille homo non potest secumdum Forum habere locum, ant vocem quod debeat demandare ipsum caxale: postquam manifestum est ex opere illo quod postales firmati sunt ni ipso caxali cum aliis suprascriptis. Non tamen noceat pupilli & minoribus.

> Idem.

>> Quicumque Infantio, vel alius tenuerit aliquam hæreditatem pacificè per triginta annos, et unun diem: et post transactum istum terminum alius homo quicumque sit, miserit in illam malam vocem demandando illam hæreditatem, si ille qui possidet poterit probare sufficienter, quod ille qui eam demandat ingrediebatur, et egrediebatur in Ville

« AnteriorContinuar »