Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rentem contra omnes se esse promisit; que terra terminatur | siue protenditur a fine aggeris qui est subtus campum | Salomon(is) recta linea uersus meridiem usque ad nemus | castelli quod dicitur Deuens, et inde uersus occi-dentem per la charere que diuidit inter ipsam terram quam dedit Guido et predictum nemus usque ad finem eiusdem nemoris, et inde, scilicet a fine nemo-Iris quod dicitur Deuens, iterum uersus meridiem usque ad crest Roset. Et habuit ipse Guido a domo Alionis propter hoc quingentos solidos gebennensis monete. Posuit etiam dictus Guido bannum, | quod si quis suorum causa pascendi animalia cuiuscunque generis infra terminos domus Alionis mit-tere presumeret, omni remota occasione, a uiolatore | sumeret bannum trium solidorum, quia nec ipse Guido | nec alius causa pascendi animalia cuiuscunque | generis infra terminos domus Alionis mittere debet. Si etiam contingeret quod Guido dictus | latronem infra terminos domus Alionis caperet, super hoc uoluntati domus Alionis staret. Concessit | preterea dictus Guido pascua domui Alionis in terra | sua. Jurauit autem ipse Guido in manu nostra quod | predicta omnia in perpetuum fideliter obseruaret, et quod super predictis domui Alionis defensor existe-fret et contra uenientibus sese opponeret bona fide. | Fideiussores etiam dedit et ostagios dictus Guido domui Alionis Petrum de Brusinenauz | militem, Johannem Fabrum et Anselmum et Tiodum et Arduinum, fratres cius, Petrum Morandum, Petrum Uibertum et Arduinum fratrem eius, Stephanum de Uerromeis, Bornonem et | Costerier filium cius, Stephanum Bordonem, | Wilelmum filium

[ocr errors]

Arenburgis, Wilelmum Campum auene, Wilelmum de Subtus uiam et Amaldricum | filium eius, Gillabertum et Tiodum fratrem eius, | Gaucherum filium Geneueis, et Petrum, fratrem eius, | Bosonem Buterum et Vldricum, fratrem eius, Wilelmum | Breton, Manerium et Aimonem, fratrem eius, VI-|dricum Balbum, Aimonem dol Bugnin, Vmbertum | filium Petri Wilelmi, Gaucherum filium Wilelmi | et Petrum filium eius, Martinum Mascheret, Step-hanum filium Constantini, Johannem filium Bo-sonis, qui omnes tenentur facere ostagium | ubicunque nos uoluerimus, uel successor noster | episcopus gebennensis, dum modo ibi securi esse possint, | si Guido uel heres eius aliquam iniuriam do-mui Alionis faceret, donec esset domui A-lionis plenarie satisfactum. Et hoc ipse Guido | et fideiussores iurauerunt. Ita tamen quod si quis | fideiussor dum esset in ostagio moreretur, non posset illi christiana sepultura negari, set heres illius loco eius fideiussor esset et ostagium facere | tenerctur. Similiter si quis fedeiussor uellet ire | in peregrinationem uel intrare in religionem, siue | esset in ostagio siue non, a domo Alionis | non posset aliquatenus impediri. In cuius] rei testimonium presentem cartam sigilli nostri munimine curauimus roborare. Ego etiam | Lodouicus abbas Laci iuris, Premonstratensis | ordinis, et ego Albertus decanus, et nos priores Cartusiensis ordinis, Wilelmus Repausa-torii, Hugo Pomerii, Petrus Ualonis, Gau-cherus Alionis, Petrus Sancti Johannis gebennensis, et nos Amedeus Gebennensis, dominus de laiz, | Iohannes dominus de Cosonai, milites, de mandato | Guidonis de Monz et rogati testes sigilla | nostra

apposuimus in testimonium predictorum. | Actum apud Nionem, anno ab incarnatione | Domini M°cc°x°. mense iulio, vo idus eiusdem | mensis.

10.

Donations de HUMBERT de MONT, en faveur de la chartreuse d'Oujon. 1210.

(Voyez la charte No 4.)

11.

CONON, Seigneur de GENOLLIER, donzel, cède, en présence d'AIMON, évêque de Genève, un moulin à farine, un moulin à fouler et un battoir à la chartreuse d'Oujon, dont il reçoit en échange 10 L. genevoises et un cheval estimé 4 L.

1235, novembre 9.

Aymo, Dei permissione gebennensis episcopus, omnibus presentes litteras | inspecturis rei geste memoriam cum salute. Uniuersitati uestre notum facimus quod Cueno dominus de Jo-nolliey, domicellus, in nostra constitutus presentia, dedit | et concessit prout melius intelligi potest Deo et domui de Oujon, cartusiensis ordinis, et fratribus ibidem | Deo servientibus, in perpetuam elemosinam, in reme-[dio anime sue et parentum et heredum suorum, siquid | iuris uel calumpnie habebat uel habere poterat in molendino, folla, batiour, constructa in aqua que | una aqua uulgariter appellatur, ut ad eadem possint recipere | dicti fratres

Cono, Cueno, Coenetus et Cuenetus sont des formes différentes d'un seul et même nom.

quosque uoluerint, seculares et regulares, | ita quod libere et quiete possint in ipsis molere, folare | et batre, et ad uoluntatem suam tanquam propriis in regula-]ribus et secularibus ipsis uti, et si forte contingeret dicta | instrumenta destrui uetustate, incendio uel rui-na uel qualicunque alio modo, ipsi | fratres possent ea reficere et sine contradictione aliqua restaurare. Et de bonis dicte domus confessus est Cueno supra dictus coram nobis, se de-lcem libras gebennenses et unum rocinum, quem boni uiri | et ipsi fratres quatuor libras estimabant, ab ipsis fratribus | pro dicta elemosina recepisse. Et hanc elemosinam | et omnes elemosinas ab antecessoribus suis dicte | domui usque ad presentem diem factas laudauit dictus | C(ueno) et iurauit supra sancta Dei euuangelia se manutenere | et deffendere pro posse suo ab omnibus et nullo tempore | contraire. Et hanc eandem elemosinam laudauerunt et con-|cesserunt Juliana relicta Guidonis, quondam patris | ipsius C(uenonis), et Nichola et Ysabeuz, sorores eiusdem C(uenonis), ab-renunciantes omni auxilio si quid eis competeret tam iuris canonici quam ciuilis. Nos autem ad maiorem ro-boris firmitatem, ad instantiam utriusque partis, sigillum nostrum presentibus apposuimus, et dictus Cueno, et | Ebalus dominus de Monz, et dominus Jacobus de Albona, coram quibus acta fuerunt supradicta, sigilla sua apposu-|erunt in testimonium et munimen. Datum anno Domini M°cc°xxxvo. v° idus Nouenbris.

12.

CONON, Seigneur de GENOLLIER, reconnaît ses torts envers la chartreuse d'Oujon il fait le serment de respecter à l'avenir et de protéger les droits et les propriétés de ce monastère.

:

1237. avril 12.

(Cp. les chartes Nos 18, 19 et 20.)

Ego Cuenetus, dominus Genulliaci, notum fieri uolo uniuersis presentem paginam inspecturis quod cum ego ma-lo ductus consilio multociens mala et dampna intulissem domui Algionis, cartusiensis ordinis, (quam predecessores | mei fundaverant, sed nullum ius temporale nullumque do)-|1 minium, aut sibi aut successoribus suis retinuerant | siue fundationis siue aduocationis causa, uel alio quo-[cumque modo, tandem penitentia ductus et ab amicis meis | correptus super tali malicia quam iniuste exercueram | aduersus domum predictam, tam in personis quam in rebus diuersis domus eiusdem, promisi et super passionem domini nostri Jesu Christi, et super sanctum altare superioris ecclesie domus ipsius iu-\raui, quod a modo et usque in perpetuum grangias et termi-nos domus quos sepe uiolentaueram et uiolari feceram | immunes et saluos et liberos et quietos ab omni uiolentia, | exactione et rapina, et per me et per heredem meum custodirem, | et personas et animalia et mercennarios et res domus.

Les mots en parenthèse, raturés en cet endroit du Cartulaire, sont tirés des chartes Nos 18 et 20, p. 30 et 35. Cp. la ch. No 114.

« AnteriorContinuar »