Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Durandi de Monticulis et Alberti fratris eius, et terram Alberti de Willerens, decimas preterea quas venerabilis frater Amedeus Lausannensis episcopus et Guido predecessor ipsius uobis et ecclesie uestre dederunt, auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum Monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibus libet uexationibus fatigare. Sed illibata omnia et integra conseruentur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostram constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertioue commonita nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.

Figure à double cercle représentant une bulle, portant dans l'intérieur les noms des deux apôtres gardiens et patrons de Rome chrétienne: Stus PETRUS Stus PAULUS. au dessous : ADRIANUS

P. P. IIII.

et pour légende : ad dominum oculi

mei semper.

Monogramme dont les caractères forment le mot BENEVALETE.

Ego Adrianus cathol. ecclesie episcop. S(ignavi).

+ Ego Guido presbyter cardin. titul. Sti Grisogoni S. + Ego Arbaldus presbyter cardin. titul. Ste Praxedis S. + Ego Manfredus presbyter cardin. titul. Ste Lucie (?) S. + Ego Aribertus presbyter cardin. tit. Ste Anastasie S. + Ego1

+ Ego1

+ Ego Imarius Tuscul. episcopus S.

+ Ego Odo diaconus cardinalis Sti Gregorii ad velum aureum S.

+ Ego Leucius Portuensis et s. Rufine episcopus S. + Ego Gregorius Faranesis episcopus S.

+ Ego Guido diaconus cardin. Ste Marie in porticu S. + Ego Gerardus diaconus cardin. Ste Marie in via lata S.

Datum Rome apud Stum Petrum per manum Rolandi sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis cancellarii, Xi kal. Maii. Indictione ш. Incarnationis dominice anno M°C°L°V°. Pontificatus vero domini Adriani P.P. n.

anno I.

(Cette charte est un monument remarquable de paléographie.)

2.

« Donation faite en faveur du couvent de Hautcrêt par RODOLPHE > comte de GRUYÈRE, de la vigne de Flon votera, mouvante de son fief › de Glana, laquelle vigne avait été donnée en aumône au dit couvent par » les mayors (villici) de Chêbres, qui la tenoient du dit comte. >

Hautcrêt, 1221.

A. C. Laus. Invent. anal. vert. Paquet Hautcrét, no 463, parch.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Ego Rodulfus comes de Grueria dedi et concessi 1 Le reste est effacé.

bona fide in perpetuum, pro remedio anime mee et antecessorum meorum, fratribus de Altocrest vniuersisque ibidem Deo seruientibus vineam de Flun wotera que mouet de feodo Glane quod michi contingit iure ereditario. Quam vineam uillici de Chabres qui tenebant eam de me dederunt in elemosinam supradictis fratribus de Altocrest: scilicet Petrus villicus qui iacet in Aucrest, Remondus filius Petri, Burcardus filius Remondi, Anselmus filius Burcardi. Hec donatio mea fuit facta in Aucrest. Vius rei testes sunt dominus Radulfus de Horuns, dominus Albertus de Rocha, et dominus Radulfus conatus eius, Jordanus minister de Blenaj, Jocerandus de Broc, Cono de Villar, milites. de monachis de Altocrest Guirardus prior, Stephanus subprior, totusque conuentus eiusdem. Hoc factum fuit ab incarnatione Domini anno millesimo ccmoxxmo primo.

3.

(Grand sceau pendant.)

R. seigneur de MONS, du consentement de sa femme ALICE et de ses enfants, donne à l'abbaye de Hautcrêt quatre coupes de froment et la moitié du territoire où le chapitre du Grand-Saint-Bernard a commencé la construction d'une chapelle.

1221, août 13.

A. C. L. Invent. anal. vert. Paq. lett. CC. parch.

Presentibus et futuris notificamus quod R. dominus de Mons Deo et beate Marie de Alcrest fratribusque ibidem seruientibus dedit in elemosinam, pro remedio

'Huius. 2 cognatus.

anime sue et antecessorum suorum, Illor cupas frumenti censuales supra tercia parte tenementi Petri Cœdum de Bossonens reddendas prefatis fratribus in vigilia assumptionis beate Marie. Preterea dedit prefate domui de Alcrest medietatem illius territorii in quo capitulum Montis Jovis cepit edificare capellam. Huius rei testes sunt Jonas prior, Anselmus supprior, et P. sacrista, monachi, Melior capellanus de Uiueis, A(medeus) de Promasens, Torencus de Chastilens, T. de Palasuel, sacerdotes, Willelmus) de Palasuel, G. de Gillarens, P. de Brent, milites, et multi alii. Quod ut magis ratum et firmum habeatur presens scriptum prefatus R. sigilli sui munimine fecit insigniri. Actum anno gracie м°CC°xX1°. Idvs Augusti. Hoc autem donum fecit prenominatus R. specialiter pro remedio anime fratris sui Petri in die obitus eiusdem, laudante Aliz uxore eius cum liberis suis.

(Grand sceau pendant.)

4.

ALBERT de RICASPERG, bourgeois de Fribourg, du consentement de ses fils, donne à l'abbaye de Hautcrêt huit coupes de froment pour le salut de son âme et de celles de ses ancêtres, et, de plus, la somme de 120 L. affectée à divers usages.

Fribourg et Hautcrêt, 1230 (1231) *.

A. C. F. Tit. de Hautcrêt, no 7. parch. bis.
Recueil diplomatique, vol. I. p. 83.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod Albertus de Ris

* Cet acte, qui fut passé à Fribourg, reconnu et ratifié à Hautcrêt

chaper, burgensis de Friburc, dedit laude et assensu filiorum suorum domui de Alcrest in elemosina, pro remedio anime sue et uxoris et filiorum et parentum suorum, vur° cuppas frumenti super terram suam quam habebat supra uiam iuxta pontem de Azje, ex quibus annis singulis parari debet conuentui de Alcrest, in purificatione beate Marie, in memoriam ipsorum, panis. Quas videlicet cuppas annuatim soluere tenetur quicunque supradictam terram tenuerit. Dedit etiam idem A(lbertus) x libras dicte domui de Alcrest, ut ex eis in eadem sollempnitate uinum tribuatur ex nomine ipsius memorato conuentui de Alcrest. Dedit etiam alias decem libras dicte domui ut pro eis ex nomine ipsius lanpas et due candele ardeant in maioribus Domini sollempnitatibus, uidelicet Natiuitatis, Pasche, et Pentecostes, et in mor beate Marie festiuitatibus, ante maius altare in utriusque vesperis et in uigiliis et in missa. Dedit preterea per manus filiorum suorum idem A(lbertus) domui sepefate in elemosina pro se et pro Petro filio suo, monacho de Alcrest, centum libras, pro quibus annis singulis in mense maio uel eciam1 quum eis oportunius uisum fuerit, fratres dicte domui debent in sale conparando ad usum conuentus sex libras ponere

sui

le jour de l'annonciation, est réellement de l'an 1231, ou, vant l'ancien comput qui, dans l'évêché de Lausanne, commençait l'année au 25 mars, de l'an 1230, ainsi que l'indique le Recueil diplomatique du canton de Fribourg, vol. I, p. 83 et 84, avec la note 5, et non pas de l'an 1250, comme il est dit dans l'errata du même Recueil, p. 179.

1 circa, dans le Rec. diplomatique. La leçon du texte n'est pas bien distincte.

« AnteriorContinuar »