Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se iudicio diuino existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant AMEN, AMEN, AMEN.

[blocks in formation]

† Ego Hugo presbyter cardinalis titularis sancti Clementis S.

† Ego Matheus presbyter cardinalis titularis sancti Marcelli S.

Ego Theodorus Portuensis et sancte Rufine sedis episcopus S.

Ego Henricus Albanensis episcopus S.

+ Ego Berneredus Prenestinensis episcopus S.

Ego Ardicio diaconus cardinalis santi Theodori S. † Ego Gratianus diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani S.

+ Ego Matheus sancte Marie Noue diaconus cardinalis S. Datum Anagnie per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis cancellarii 1 non. Nouembr.

Indictione xa (sic). Incarnationis dominice anno M°C°LXXVIIII°. Pontificatus uero domini Alexandri P.P. шj.

anno XXI.

Cette charte, monument remarquable de paléographie, est bien conservée, mais le sceau en plomb qui l'accompagnait, a disparu.

26.

ROGER, évêque de Lausanne, confirme l'établissement de Hautcrêt et les diverses donations faites en faveur de cette abbaye.

1180.

A. C. Tit. d'Oron, no 12 bis, parch.

Rogerius, Dei gratia Lausannensis ecclesie episcopus et apostolice sedis legatus, Magnoni abbati de Alcrest, eiusque successoribus regulariter sustituendis, imperpetuum. Rationi consentaneum esse dinoscitur, et ex officio nobis iniunto tenemur sacrosanctam plantare pro posse nostro religionem, plantatam fouere, manutenere, ac modis omnibus, Deo auxiliante, ampliare. Ei autem loco precipue sumus astricti, cuius nostram fundatricem esse constat ecclesiam. Hinc est quod domum vestram, videlicet Alcrest, quam in territorio nostro fundatam esse nulli dubium est, uberiori dilectione amplectentes, tuitione nostra gaudere volumus. Confirmamus igitur ei uniuersa que a predecessoribus nostris lausannensibus episcopis, siue ab hominibus nostris, siue ab aliis Jhesu Christi fidelibus sibi concessa, inpresentiarum possidere videtur. In quibus hec specialiter necessarium duximus exprimenda vocabulis: Ipsum situm abbatie et terram ei

contiguam, sicut extenditur semita de Palaysol per pratum de Laysi usque ad pontem ordeorum, et ex altera parte a ponte ordeorum, sicut riuus eiusdem pontis dilabitur in Corbirun et ab inde sicut Corbirun extenditur, et aisentias et usamenta per totam terram episcopatus Ecclesie nostre, et quicquid Bonus filius de Chebre, laudante uxore sua cum liberis suis, habebat in Villari Gramonis et in Caluata. Confirmamus etiam quicquid dederunt Amedeus de Blonai et Galcherus filius eius, inter duas aquas Biorde et Corbirun, sub via que ab Escotals per campos Grangiarum tendit Lausannam, usamenta per totam terram suam, et quicquid de feodo eorum dedit vel daturus est aliquis, et vineas in Riuori. Confirmamus etiam ecclesias de Oruns et de Chastelens, quas Hugo clericus de Billens virpiuit in manu bone memorie Amedei lausannensis episcopi, qui eas predicte domui donauit. Ecclesiam vero de Compengie, quam predecessor noster Landricus episcopus lausannensis, concessione capituli lausannensis, precibus venerabilis Aimerraudi decani, prefate domui dedit cum suis omnibus appendiciis confirmamus. Sancimus etiam grangiam de Exertis cum omnibus appendiciis suis, totam terram de Chastelens, et partem illam nemoris quam Vgo prior Sancti Mauricii assensu capituli sui dedit, terram quoque quam Garnerus de Palesol et auunculus eius Baldradus cum usamento de Jorat dederunt, grangiam de Pinei cum appendiciis suis, grangiam de Sales cum appendiciis suis, grangiam de Alcrest cum omnibus appendiciis suis, grangiam de Boloch cum omnibus appendiciis suis, grangiam de Axi cum omnibus appendiciis suis. Insuper hec omnia con

firmamus terram illam de Dasalay, quam predecessores nostri ad vineas plantandas liberaliter vobis contulerunt, ex qua etiam tres modii vini censuales tempore vindemiarum nobis cum vase sunt reddendi. Vt autem hec rata et inconcussa perseuerent, assensu capituli nostri et aliorum familiariorum nostrorum, statuimus hoc presens scriptum impressione tam nostri sigilli quam capituli corroborari, insuper etiam sigillo abbatis Johannis Boni montis et abbatis Balerne, videlicet Quinte vallis; quibus presentibus et per quos hec tractata et ad finem usque perducta sunt. Statuimus etiam ut nulla ecclesiastica secularisue persona de laboribus vestris, de nutrimento vel agricultura, decimam a vobis presumat exigere, sed omnia vobis illibata permaneant pau'perum usibus profutura. Ne autem aliquis ausu temerario presentis pagine tenorem perturbare, minuere seu infringere conetur, anathematis sententiam interponimus, et nisi ad emendationem redierit, a participatione corporis et sanguinis Domini sequestramus. Testes sunt duo predicti abbates; de canonicis vero lausannensibus Petrus prior sancti Marii, Wibertus, Henricus, presbyteri; de diaconis Willelmus de Blonay, Octo, Nantelmus, decani, Hugo de Bilens; de subdiaconis Petrus de Roueno, Willelmus de Orsenens, Hynguitius, insuper etiam Bandinus; de laïcis Dalmatius, Hemmadricus, dapiferi, Hymguitius Beuer. Acta sunt hec anno incarnationis dominice millesimo centesimo octogesimo, epacta vicesima secunda, concurrente secundo, anno indictionis tercio decimo, pontificatus donni Rogerii anno tercio.

Des cinq sceaux qui pendaient à cette charte, il n'en reste qu'un, celui de l'église de Ste-Marie de Lausanne, bien conservé.

27.

Les fils de JORET de LUTRY confirment à l'abbaye de Hautcrêt, en retour de certains avantages, la donation que feu leur père a faite à ce couvent de la terre de la DAUSAZ, de la terre de CHESAL-RUCET et de celle de PENEY.

1186.

A. C. Tit. d'Oron, no 13, parch.

Notum sit presentibus et futuris quod talis compositio facta est inter domum de Alcrest et filios Joret de Lustrie, scilicet Jocerannum, Amedeum, Walcherum, Willelmum, et Vldricum. Prenominati siquidem viri laudauerunt et concesserunt domui de Alcrest omnia dona que pater eorum Joret longe ante eidem domui per censum et pactiones subscriptas donauerat: Terram videlicet de la Dousa, laudante Vualnerio de Palaysol, et patruo eius Badrado, de quorum feodo erat, sub annuo censu vnius modii frumenti, quale eadem terra gignit. Item terram de Chesal Rucet cum decima, sub annuo censu vi cupparum frumenti. Item quidquid juris habebat in Sartis, sicuti Asdras et Tibodus frater eius viauerunt eo presente, et insuper quidquit habebat in Adra et in fr(atr)e eius in alodio et in feodo sine ulla retentione, sub annuo censu vnius modii frumenti et vnius auene. Item apud grangiam de Pyneto medietatem terre que feodum nuncupatur, cum decima, sub annuo censu duarum cupparum siliginis. Hec omnia laudauerunt et concesserunt domui de Alcrest iam sepe

« AnteriorContinuar »