Imágenes de páginas
PDF
EPUB

titulis insignitas sincera diligentes in domino caritate peticionibus vestris libenter annuimus, illis presertim, quas ex affectu devocionis procedere vestrarumque animarum salutem respicere intuemur. Hinc est, quod nos, c. f. n. Philippi, regis Francie illustris, nobis super hoc humiliter supplicantis, et vestris supplicacionibus inclinati, ut confessor, quem vestrum quilibet duxerit eligendum, omnium peccatorum vestrorum, de quibus ore confessi et corde contriti fueritis, semel tantum in mortis articulo plenam remissionem vobis in sinceritate fidei et unitate sancte Romane ecclesie ac obediencia et devocione nostra vel successorum nostrorum Romanorum pontificum canonice intrancium persistentibus auctoritate apostolica concedere valeat, devocioni vestre tenore presencium indulgemus, sic tamen, quod idem confessor de hiis, de quibus fuerit alteri satisfaccio impendenda, eam vobis per vos, si supervixeritis, vel per heredes vestros, si tunc forte transieritis, faciendam iniungat, quam vos vel illi facere teneamini ut prefertur. Et ne quod absit propter huiusmodi graciam reddamini procliviores ad illicita imposterum committenda, volumus, quod, si ex confidencia remissionis huiusmodi aliqua forte committeretis,b) quoad illa predicta remissio vobis nullatenus suffragetur. Nulli ergo etc. nostre concessionis et voluntatis infringere etc. D. Auinione non. Junii p. n. a. primo.

(lementis VI A 1,7 (62) f. 100, de absolutione qu. 1 V. 151 f. 61 n. 258. a),nostri Philippi suppletum in margine A. b),committeritis A, corr. ab editore.

16. Abbati monasterii Břevnoviensis mandatur, quatenus ea, quae de bonis ecclesiae Vyssegradensis alienata invenerit illicite vel distracta, ad ius et proprietatem dictae ecclesiae revocare procuret.

Avinione, 1342 Junii 13.

Clemens episcopus, s. s. d., d. f. abbati monasterii Brewnouiensis, Pragensis diocesis, s. et a. b. Dd. ff. capituli ecclesie Wissegradensis prope Pragam precibus inclinati presencium tibi auctoritate mandamus, quatenus ea, que de bonis ipsius ecclesie alineata inveneris illicite vel distracta, ad ius et proprietatem eiusdem ecclesie legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, testes autem, qui fuerint nominati, si se gracia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellacione cessante compellas veritati testimonium perhibere. D. Auinione id. Junii p. n. a. primo.

Originale in archivio monasterii Břevnoviensis, cum bulla plumbea Clementis papae VI in filo canabis. Ed. Dobner MHB. VI p. 72, Emler RBM. IV n. 1140. In registris Clementis papae VI tum Avenionensibus tum Vaticanis non est repertum. Taxatio deest.

17. Nuntii universitatis Parisiensis supplicant inter caetera, quatenus magistro Ulrico Leupoldi de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae provideatur.

Avinione, 1342 Junii 17.

Supplicant S. V. devoti ff. vv. nuncii filie vestre devote universitatis Parisiensis ad V. S. destinati, quatenus eisdem graciam specialem facientes de beneficiis ecclesiasticis contentis in eorum supplicacionibus infrascriptis vel de aliis, prout V. placuerit S., si vacant vel quamprimum vacaverint, dignemini misericorditer providere, cum acceptacione, inhibicione, reservacione, decreto et clausula anteferri et cum omnibus non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus:

Ulrico Leupoldi Augustensi, magistro in artibus, quondam rectori universitatis Parisiensis, alias eciam nuncio ut ad presens ad V. precelsam S. destinato scolarique in theologia, de canonicatu et prebenda ecclesie Wratislauiensis, non obstante, quod nuper ad canonicatum et prebendam ecclesie sancti Petri in Wissegrado, Pragensis diocesis, spectantes ") ad presentacionem regis Boemie, fuit presentatus, quorum possessionem pro eo, quod alius [ipsos tenet occupatos], ) ius se habere pretendens in eisdem eidemque controversiam faciens, non est assecutus.

Fiat R. Item quod predicte gracie t. s. a. 1. Fiat R. Et placeat S. V. eisdem providere de data tradicionis peticionum universitatis, que fuit XVII die Junii. Fiat R. D. Auinione XV kal. Julii a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 134'.

a),spectante' S. b) deest in S., suppletum ab editore.

18. Magistro Ulrico Leupoldi providetur de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

X X.

Avinione, 1342 Junii 17.

D. f. Ulrico Leupoldi, canonico Wratislauiensi, magistro in artibus, s. etc. Litterarum sciencia. . . Hinc est, quod nos, volentes tibi, qui eciam scolaris es ut asseris in theologia quique rector dudum universitatis scolarium Parisius ") studencium extitisti, p. i. 1) g. f. s., canonicatum ecclesie Wratislauiensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit. . . . conferendam tibi . . . donacioni apostolice reservamus . . . . . . . .; non obstantibus . . . . sive quod nuper ) ad canonicatum et prebendam ecclesie sancti Petri in Wissegrado, Pragensis diocesis, tunc vacantes, per patronum laicum eorundem te asseris presentatum fuisse, quorum possessionem pro eo, quod alius se in eis ius habere pretendens super eis controversiam tibi movit, nondum assecutus fuisti . . . . D. Auinione XV kal. Julii a. primo.

...

In e. m. dd. ff... abbati monasterii Aule Regie, Pragensis diocesis, ac.. Auinionensis ac Pragensis ecclesiarum prepositis s. etc. . . . . . D. ut s.

[ocr errors]

-

Clementis VI A I/14 (69) f. 176′ n. 543, de praebendis vacaturis qu. 28 V. 153 f. 280′ n. 543. Ed. Theiner MP. I n. 588. Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295. a) correctum ex,scolarum Parisiensium' S. b) suppletum supra S. - 1) necnon ad supplicationem nuntiorum universitatis Parisiensis, quam vide in num. 17.

19. Henrico de Brunna, plebano in Nalb, conceditur littera conservatoria contra ordines mendicantes.

[ocr errors]

.X.

[ocr errors]
[ocr errors]

Avinione, 1342 Junii 18.

Vv. ff... archiepiscopo Salzeburgensi et).. episcopo Patauiensi ac d. f. preposito ecclesie sancti Petri in Brunna, Olomucensis diocesis, s. etc. Frequentes hactenus immo innumerose quodammodo de diversis mundi partibus vv. ff. nn. episcoporum aliorumque superiorum prelatorum necnon dd. ff. rectorum, curatorum et parrochialium sacerdotum querele contra dd. ff. fratres Predicatorum et Minorum ordinum apostolice sedis excitarunt nostrumque clamosis insinuacionibus excitare et fatigare non cessant auditum, quod iidem fratres decretalem dudum editam a f. r. Bonifacio papa VIII, predecessore nostro, que incipit „Super cathedram“, ac deinde per p. m. Clementem papam V, predecessorem nostrum, in Viennensi concilio innovatam") temere observare non curant, sed ipsam transgredi non verentur in eiusdem sedis contemptum, animarum suarum periculum et eorundem conquerencium et ecclesiarum parrochialium preiudicium et gravamen. Intelleximus quoque, quod plerumque prefatis dictorum Predicatorum et Minorum necnon Heremitarum sancti Augustini et Carmelitarum ordinum fratribus, in cuius ordinis dictorum Heremitarum personis idem predecessor Bonifacius constitucionem predictam, in qua tantum de ipsis Predicatorum et Minorum cavetur ordinibus, per omnia voluit postmodum integraliter et inconcusse servari, et ad quem dictorum Carmelitarum fratrum ordinem f. r. Johannes papa XXII, predecessor noster, subsequenter constitucionem eandem quoad omnia in ea contenta extendit, a prefatis episcopis, prelatis, rectoribus, curatis, sacerdotibus contra tenorem constitucionis predicte graves iniurie atque molestie in diversis partibus inferuntur. Nuper eciam pro parte d. f. Henrici de Brunna, plebani ecclesie in Neliep, Patauiensis diocesis, nobis extitit intimatum, quod dicti eorundem Predicatorum, Minorum, Heremitarum et Carmelitarum ordinum fratres contra tenorem decretalis eiusdem multa eidem gravamina et iniurias inferunt et iacturas. Quia igitur parum esset iura condere, nisi, qui eadem tueatur, existat, nos volentes p. m. Benedicti pape XII, inmediati predecessoris nostri, qui de fratrum suorum consilio decretalem predictam Super cathedram" voluit integraliter observari, vestigiis inherere, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium sea alios, eciam si sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices, tam eidem plebano adversus fratres predictos quam e converso

eisdem fratribus adversus plebanum predictum efficacis defensionis presidio assistentes. ac facientes decretalem predictam quoad omnia eius capitula prout iacet firmiter observari, non permittatis contra tenorem ipsius per memoratos fratres dictorum ordinum eidem plebano nec eciam per dictum plebanum eisdem fratribus gravamina aut iniurias irrogari, facturi ipsis hincinde de quibuscunque iniuriis, molestacionibus, gravaminibus et dampnis illatis hactenus et eciam imposterum inferendis eisdem contra tenorem constitucionis eiusdem in illis videlicet, que iudicialem requirunt indaginem, summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iusticie complementum, molestatores et iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles, quandocunque et quocienscunque expedierit, per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo; non obstantibus quibuscunque exempcionibus specialibus vel generalibus tam fratribus et ordinibus ) predictis vel alicui seu aliquibus fratrum et ordinum eorundem quam prefato plebano sub quacunque forma vel expressione verborum ab cadem sede concessis ac eiusdem Bonifacii, qua cavetur, ne aliquis extra suam civitatem vel diocesim nisi in certis exceptis casibus et in illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad iudicium evocetur, seu ne iudices et conservatores a sede deputati predicta extra civitatem et diocesim, in quibus deputati fuerint, contra quoscunque procedere sive alii vel aliis vices suas committere aut aliquos ultra unam dietam a fine diocesis eorundem trahere presumant, dummodo ultra duas dietas aliquis auctoritate presencium non trahatur, seu quod de aliis quam de manifestis iniuriis et molestiis et aliis, que iudicialem indaginem exigunt, penis in eos, si secus egerint, et in id procurantes adiectis conservatores se nullatenus intromittant, quam aliis quibuscunque constitucionibus a predecessoribus nostris Romanis. pontificibus tam de iudicibus delegatis et conservatoribus quam personis ultra certum numerum per litteras apostolicas ad iudicium non vocandis aut aliis editis, que vestre possent in hac parte iurisdiccioni aut potestati eiusque libero exercicio quomodolibet obviare, seu si tam eisdem fratribus vel eorum ordinibus aut alicui seu aliquibus fratrum et ordinum predictorum quam plebano prefato seu quibusvis aliis communiter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici seu extra vel ultra certa loca vel alio quocunque modo ad iudicium evocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi et eorum personis, locis, ordinibus ac nominibus propriis mencionem, et quibuslibet aliis indulgenciis et privilegiis dicte sedis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta vestre iurisdiccionis explicacio in hac parte valeat quomodolibet impediri, et de quibus quorumque totis tenoribus de verbo ad verbum specialem oporteat in nostris litteris fieri mencionem. Ceterum iudicibus seu conservatoribus quibuscunque per litteras apostolicas sub quacunque alia quam presenti verborum forma vel expressione confectas dictorum Predicatorum, Minorum, Heremitarum et Carmelitarum ordinum fratribus seu ipsis ordinibus communiter vel divisim super dampnis et iniuriis et aliis quibuscunque rebus seu negociis alias deputatis et subdelegatis, presentibus et futuris, auctoritate presencium districcius inhibemus, ne aliquem seu aliquos auctoritate litterarum ipsarum pretextu seu occasione quorumcunque dampnorum vel iniuriarum sive gravaminum contra tenorem predicte constitucionis Super cathedram“ ipsis fratribus seu eorum ordinibus antedictis communiter vel divisim a quibuscunque personis illatorum hactenus et eciam inferendorum imposterum coram

[ocr errors]

se alicubi deinceps ad iudicium vel alias quoquomodo vocare) seu in causam aliquatenus trahere presumant, inhibicionem huiusmodi non solum ad futura, sed eciam ad quovis modo adhuc pendencia et iam cepta negocia volentes extendi ac decernentes prefatas litteras et processus earum auctoritate quomodocunque habitos et habendos ad dampna, gravamina et iniurias huiusmodi contra tenorem dicte constitucionis illata et inferenda ut dictum est deinceps aliquatenus non extendi ac eciam irritum et inane, si secus super premissis per quoscunque scienter vel ignoranter contigerit attemptari, vobis nichilominus iniungentes, ut inhibicionem nostram huiusmodi ad dictorum iudicum seu conservatorum et subdelegatorum noticiam, de quibus vobis expedire videbitur, deducere procuretis. Insuper volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat articulum eciam per alium inchoatum, quamvis idem inchoans nullo fuerit impedimento canonico prepeditus, quodque a data presencium sit vobis et unicuique vestrum in premissis omnibus et eorum singulis, ceptis et non ceptis, presentibus et futuris, perpetuata potestas et iurisdiccio attributa, ut eo vigore eaque firmitate possitis in premissis omnibus, ceptis et non ceptis, presentibus et futuris, et pro predictis procedere, ac si predicta omnia et singula coram vobis cepta fuissent et iurisdiccio vestra et cuiuslibet vestrum in predictis omnibus et singulis per citacionem vel modum alium perpetuata legitimum extitisset, constitucione predicta super conservatoribus et alia qualibet in contrarium edita non obstante. D. Auinione XIIII kal. Julii a. primo.

Clementis VI A. 1,6 (61) f. 107, de conservatoriis qu. 2 V. 151 f. 178 n. 795. a) corr. ex,ac' A. b) corr. in margine ex,invocatam A. c) corr. ex,ordinis A. d) corr. ex ,vacare' A.

20. Johanni Bandini providetur de canonicatu ecclesiae Olomucensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

T= X X.

Avinione, 1342 Junii 19.

D. f. Johanni Bandini Pragensi, canonico Olomucensi, magistro in artibus, s. etc. Litterarum sciencia . . . . Hinc est, quod nos, volentes tibi p. m. o. g. f. s., canonicatum ecclesie Olomucensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit, . . . . conferendam tibi.... donacioni apostolice reservamus . . . .; non obstantibus . . . . . aut quod in Melnik, Pragensis diocesis, et Omnium Sanctorum in castro Pragensi ecclesiarum canonicatus et prebendas, quorum fructus et proventus annui ultra septuaginta ") florenos de Florencia se non extendunt, ut asseris, nosceris obtinere. . . . . D. Auinione XIII kal. Julii a. primo.

In e. m. dd. ff... abbati monasterii Gradicensis et..) preposito Sacensis, Olomucensis et Pragensis diocesis, ac sacriste Auinionensis ecclesiarum s. etc..... D. ut s.

Clementis VI A. I/15 (70) f. 296′ n. 1285, de praebendis vacaturis qu. 58 = V. 156 f. 303 n. 1285. Ed. CDM. VII n. 418, RBM. IV n. 1142. a) correctum in margine ex,sexaginta' A. b),.. et' A.

« AnteriorContinuar »