Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mansionarios voluit") nuncupari, quique tenerentur et deberent cotidie in ipsa manere ecclesia et eciam residere ac personaliter et non per alium horis canonicis continue interesse, de novo creavit, statuit ac ) eciam ordinavit et voluit, quod dicti mansionarii habitum decentem intra et extra ecclesiam suo proposito congruentem et tonsuram clericis dicte ecclesie Pragensis conformem gestarent ac sustenstacionem pro vestimentis et aliis necessariis de suis porcionibus [haberent], ) quas pro singulis horis, in quibus usque ad finem earum interessent, per precentorem predictum, qui esset pro tempore, et unum ex dictis mansionariis, quem omnes vel maior pars eorundem mansionariorum duxerint eligendum, qui coadiutor seu cooperator appellari deberet ") et eius officium per unum annum tantummodo perdurare, ') ac eisdem in pecunia numerata dari et distribui [voluit]') in hunc modum: videlicet ut singulis diebus, quibus ipsi matutinali interessent officio vel misse, quatuor, singulis aliis vero horis duos parvos denarios currentis et usualis monete habere deberent, "") minores autem clericos mansionarios, qui matutinis aut misse interessent, duos, singulis aliis vero horis unum denarios dicte monete recipere voluit esse contentos, eorum negligencia eo modo per precentorem mulctanda, prout supra cuilibet officio seu horis divinis interessenti fuit pro sua porcione expressum, et quod, quicquid ob negligenciam aliquorum remaneret, tres partes porcionis remanentis inter mansionarios officio interessentes, quarta vero clericis pauperibus, qui cum ipsis mansionariis officio huiusmodi interessent, per precentorem et coadiutorem seu cooperatorem eius dividerentur. Idemque Karolus ad huiusmodi horarum et porcionum distribucionem hoc modo faciendam et perpetuo duraturam assignavit et irrevocabili donacione cum omnibus iuribus, libertatibus, obvencionibus et pertinenciis suis, ius tamen patronatus sibi specialiter reservans, donavit bona sua, que iusto empcionis titulo comparaverat seu acquisiverat ab Hyncone de Nachod,") videlicet Tzyrnyerolo et Jassenni,") in quibus sunt de certis redditibus centum et viginti sexagene grossorum denariorum Pragensium, sexaginta grossos pro sexagena qualibet computando, et in Zlonitz, quam emerat ab Octone pannicida, cive Pragensi, in qua sunt eciam sexaginta quinque sexagene grossorum, ac Lhotam, in qua sunt tresdecim sexagene grossorum de certis redditibus, villas Pragensis diocesis, quas comparaverat et emerat a Remundo de Kostomlat,") volens, ut de censu dictarum villarum per precentorem colleccio et distribucio cotidiana pro singulis horis nocturnis et diurnis et missa eo modo, quo supradictum est, fieret et fieri deberet cum effectu per eundem precentorem seu coadiutorem vel cooperatorem ipsius, quodque quilibet ex ipsis mansionariis, qui omnes horas vel aliquam earum negligeret, totaliter a commodo seu emolumento pro horis seu hora deputata eadem die penitus foret exclusus, nisi ex racionabili causa de licencia.. decani ecclesie Pragensis, qui foret pro tempore, vel precentoris, si hoc sibi decanus duceret committendum, se aliquis absentaret, qua pena precentorem astringi noluit propter crebras circa bona predicta occupaciones, ordinans idem Karolus, quod omnes mansionarii predicti in habitu, processione et officiis sive horis in eadem ecclesia tempore estatis decentibus superpelliciis et birretis, tempore quoque hiemali ) capis et mitris de vario infra divinum officium ad modum installatorum ecclesie Pragensis uterentur; stallum vero, cum eosdem mansionarios cum prelatis canonicis installatis ad cantandum missam vel vesperas') diebus solemnibus ut infra dicetur concurrere contingeret,

solus dumtaxat precentor obtineret post installatos predictos, alias vero, cum eos cum prefatis prelatis et clericis minime concurrere in divinis contingeret, mansionarii predicti, scilicet chori dextri duodecim, precentore incluso, sex presbyteri, tres diaconi et tres subdiaconi,) chori quoque sinistri duodecim, sex presbyteri, tres diaconi et tres subdiaconi, singuli utpote presbyteri duodecim loca iuxta prioratus seu senioratus) ordinem sive statum obtinerent; in processionibus autem supradictos ") installatos iidem mansionarii tamquam minores precederent ') et ad offertorium subsequerentur, de sua propria pecunia offertorium deferentes; minores autem mansionarii locum cum aliis vicariis et altaristis infra eosdem obtinerent, se ipsis in habitu conformantes. Voluit eciam dictus Karolus,) quod predicti mansionarii interessent singulis diebus dominicis et festivis, prepulsaciones habentibus, summe misse diei, processionibus et vesperis utrisque eorundem festorum, cantantes cum aliis prelatis et clericis ecclesie sepedicte,) processionibus quoque in diebus letaniarum sive rogacionum aliisque temporibus, quas pro aliqua pia et honesta seu necessaria causa, ut pro recepcione prelati vel principis aut impetranda salute fecit) et facere dicta Pragensis ecclesia consuevit, ac in decantandis et celebrandis divinis officiis eiusdem Virginis gloriose hec tempora, locum modum et ordinem ipsos mansionarios voluit observare: videlicet matutinale de sero circa occasum solis, nisi eadem hora Pragensem ecclesiam idem officium contingeret decantare, quo casu post completum officium "") supradictum eodem sero vel in mane possent complere, prout eis expediens videretur, prime et tercie ante missam eiusdem Virginis, que per ipsos mansionarios et presbyteros per Lupum sacristam deputatos [decantatur],"") duobus videlicet mansionariis ministraturis") misse eidem vestibus sacris indutis more solito ecclesiarum omnium cathedralium et collegiatarum, diaconi videlicet et subdiaconi, quos ad huiusmodi misse celebracionem idem precentor per singulas ebdomadas duceret deputandos, aliis vero mansionariis assistentibus in choro et cantantibus ac respondentibus ordinatim, qua completa sexta et nona post missam immediate perficerentur, vespertina et completoria) officia post vesperas et completorium diei decani, canonicorum et ministrorum ecclesie memorate perpetuis temporibus diebus singulis idem Karolus per ipsos mansionarios voluit decantari, cum nota excepto die Parasceues, e) in qua voce summissa legi per ipsos horas easdem et a missa abstinere predicta ob reverenciam dominice passionis et eius matris doloris, cuius tunc animam filii mortis gladius pertransivit, qua decet Christi fideles et servientes matris eiusdem plus plangere quam cantare, excepta eciam die Nativitatis domini nostri Jhesu Christi, in qua propter prolixum canonicorum dicte ecclesie ipsius diei officium ipsi mansionarii officium suum prime, tercie, misse, sexte et none adimplere non possent, et quod dicti mansionarii uti omnibus ceremoniis et sacris vestibus in matutinis, missis, vesperis et aliis horis, et in omnibus aliis et singulis pertinentibus ad cultum divinum tenerentur se dicte Pragensi ecclesie conformare, quorum effectualis adimplecio pertineret ad ipsum decanum. Idemque Karolus cupiens dictos mansionarios in matutinali officio, missa et ceteris horis cantandis per anni circulum, videlicet in festivitatibus Concepcionis, Nativitatis, Annunciacionis, Purificacionis et Assumpcionis eiusdem Virginis gloriose et in octavis ipsius in psalmis, antiphonis,") responsoriis, leccionibus, omeliis, capitulis, hymnis,) collectis et aliis modum et ordinem iuxta consuetudinem dicte Pra

gensis ecclesie et rubricam in breviario annotatam per omnia observare, sabatis vero et novem leccionum diebus, quibus dicta Pragensis ecclesia festum novem leccionum perageret, dicti mansionarii novem psalmos et novem lecciones similiter decantare studerent, "") ferialibus autem diebus, videlicet trium leccionum, memorati mansionarii novem psalmos et tres lecciones beate Virginis cantare tenerentur, a festo vero Pasce usque ad diem sancte Trinitatis in matutinis, psalmis, leccionibus, responsoriis tribus, collectis autem consuetis et propriis eiusdem Virginis dicerentur, deficientibus vero legendis uterentur sermonibus tempore festorum beate Marie congruentibus, ante omnia lecciones de vita eiusdem gloriose Virginis legerentur, quibus perlectis leccionibus sermones, ") quos sancti doctores in laudem Virginis ediderunt, dicerentur. Locum vero ad cantandum horas easdem et missas optavit ipse Karolus esse chorum et altare ipsius Virginis in ecclesia memorata. Et quia bone memorie Lupus, sacrista Pragensis, de quo ") supra narratum existit, ad cantandum missam predictam tantum duos sacerdotes et quatuor clericos instituerat in ecclesia memorata, accedentibus ac hoc assensu et confirmacione bone memorie Johannis, episcopi Pragensis, et capituli ecclesie sepedicte,) voluit dictus Karolus, ut ipsis clericis in suo statu manentibus et duobus presbyteris deputatis per eundem sacristam singulis diebus missam Virginis gloriose decantantibus prefati mansionarii iuvarent cantare ut predicitur missam predictam. Preterea dictus Karolus, ut precentori et utriusque gradus mansionariis supradictis in divinis officiis serviendi assidue voluntas et perpetua tribueretur occasio, voluit, quod cum eisdem precentoria et mansionaria nullas dignitates, personatus seu parrochiales ecclesias aut alia quevis beneficia seu officia ecclesiastica, curam animarum habencia vel certa onera sibi annexa, aut que personalem requirerent residenciam, eciam dispensative valerent obtinere et, si que tunc habebant, ea cum effectu deberent dimittere infra mensem; ac rectoris clericorum istorum, quem nomen precentoris optavit sortiri, voluit hoc debitum esse officii, ut excessus predictorum mansionariorum prefato decano Pragensi denunciare teneretur, ad cuius denunciacionem decanus predictus cognita causa eosdem mansionarios pro huiusmodi excessibus iuxta modum culpe corrigere et castigare deberet; duos quoque ebdomadarios, "") diaconos videlicet et subdiaconos, ordinare ad cantandum missam predictam ad precentorem predictum pertineret, ad cuius eciam vel alterius eius nomine imperium horis debitis signum daretur campane per campanarios dicte ecclesie, quibus pro eorum laboribus satisfacere tenerentur. Voluit eciam, quod ad precentoris spectaret curam providere de luminaribus necessariis pro missa et horis predictis, conservare vestes sacras, ornamenta altaris, calices, corporalia, libros et mapas. Insuper pro capis, brunis superpelliciis, mitris quoque et birretis") cuilibet maiorum mansionariorum semel tantum in anno in festo beati Galli unam sexagenam de redditibus predictis ministrari voluit per dictum precentorem et curari vigilanter, ne aliqua negligencia in horis committeretur eisdem, et quod ad eum pertineret terras, hereditates, possessiones, bona, redditus, proventus seu obvenciones quascunque bonorum predictorum tenere, possidere et gubernare ac colligere redditus et distribuere per se ipsum et coadiutorem seu cooperatorem ipsius dictis mansionariis horis interessentibus ad singulas horas diebus singulis expressis superius, et quod porcionibus nichilominus distributis per eum et cooperatorem eius, coram.. decano Pragensi et mansionariis pre

dictis in communi bis in anno singulis annis de utroque censu, videlicet sancti Georgii et sancti Galli, de summa eos pro cotidianis distribucionibus, mitris, capis et superpelliciis contingente racionem redditurus, residuum census ipsum precentorem pro se et oneribus incumbentibus, quavis ipsorum mansionariorum. reclamacione et contradiccione cessantibus, retinere volendo, et quod dictus Karolus advertens, quod, qui ad onus eligitur, repelli non debet PP) a mercede, voluit, ut proventus, honorancie, culpe et quecunque obvenciones ultra redditus bonorum predictorum, que ipsis mansionariis et precentori donaverat, possent modo obvenire quocunque, dicto precentori tantum, quavis contradiccione seu excepcione cessantibus, dirivari deberent et eciam tenerentur, quodque, ut omnis ) dissidii, controversie et litigii materia inter ipsos mansionarios et precentorem eorundem in totum et per omnia amputaretur, voluit ipse Karolus, quod ipse precentor, qui esset pro tempore, una cum suo coadiutore de summa ipsos mansionarios pro singulis horis contingente secundum modum superius expressum racionem redderet competentem, et quod hoc ipsum faceret ") de summa pro capis, superpelliciis, mitris et birretis semel tantum infra annum eisdem maioribus mansionariis assignanda, et quod de superexcrescentibus et obvenientibus ultra predicta racionem reddere minime teneretur, sed ea in usus suos deberet et posset convertere, prout sibi expediens videretur, et quod nonnisi in casu necessitatis liceret predicto precentori exaccionem aliquam super homines predictorum bonorum imponere citra consilium et consensum mansionariorum predictorum, eciam, si dictus precentor negligens esset in premissis exequendis vel aliquo premissorum, per decanum Pragensem, qui esset pro tempore, corrigeretur, precentor vero, cum necessitas ingrueret in hiis, que ad suum spectarent officium, a decano predicto absentandi sese requireret licenciam, quam sibi decanus sine difficultate impendere teneretur. Presentacionem quoque precentoris et undecim mansionariorum maiorum. ad ipsum Karolum et successores, reges *) Boemie, minorum vero diaconalium et subdiaconalium ad maiores mansionarios et precentorem, institucionem vero eorundem precentoris, mansionariorum omnium et singulorum, maiorum videlicet et minorum, ") ad decanum predictum voluit pertinere, quodque memorati mansionarii ad omnes ordines superiores, minores vero tantum ad diaconatus et subdiaconatus "") ordines dumtaxat infra annum promoveri ad requisicionem decani predicti tenerentur, et quod ipsi alienare nec obligare bona sua predicta possent, nisi ad hoc consensus episcopi et capituli Pragensis accederet et") suo maiori sigillo contractus alienacionis et obligacionis duceret sigillandos. Quibus omnibus sic per dictum Karolum peractis et completis ac realiter de premissis redditibus assignacione facta, venerabilis frater noster Arnestus, episcopus Pragensis, et dilecti filii Heinricus **) prepositus, Thobias decanus, Thomas archidiaconus, Theodericus scolasticus et singuli canonici et capitulum ecclesie Pragensis predicte, plenarie informati de prefatis redditibus et proventibus bonorum ipsorum, quod prefati mansionarii poterant tunc et imposterum de illis decenter et congrue sustentari, ac prospicientes premissa in magnum divini cultus augmentum et decorem ipsius ecclesie redundare, deliberacione et tractatu super hiis per eos prehabita diligenter, ad ipsius Karoli instanciam dictum vigintiquatuor clericorum numerum dicto precentore computato in eo in eadem Pragensi ecclesia auctoritate ordinaria crearunt, statuerunt et eciam ordinarunt omniaque et singula per pre

fatum Karolum marchionem superius disposita et expressa roborarunt, ratificarunt ) et eciam approbarunt, prout in patentibus litteris inde confectis, episcopi, prepositi, decani, archidiaconi, scolastici et singulorum canonicorum et capituli sigillis eorum subscripcionibus roboratis,) tenorem litterarum dicti Karoli super premissis confectarum ) continentibus, continetur. Quare prefatus Karolus nobis humiliter supplicavit, ut premissis robur apostolice firmitatis adicere dignaremur. Nos igitur huiusmodi laudabilia opera dicti marchionis dignis in domino laudibus commendantes illaque, ut perpetuo illibata consistant, volentes presidiis apostolicis confovere, huiusmodi supplicacionibus inclinati premissa omnia et singula, per ipsos marchionem, episcopum, prepositum, decanum, archidiaconum, scolasticum, canonicos et capitulum facta, rata et grata habentes, illa auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo") omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere ') vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. D. Auinione II kal. Maii p. n. B) a. secundo.

[ocr errors]

In archivio capituli metropolitani Pragensis duo,originalia' eiusdem tenoris reperiuntur sub signatura communi VII. 9. 10, ita ut discerni non possit, qualis numerus uni cuique,originali proprius existat. Utrumque in pergameno cum bulla plumbea Clementis papae VI in filo serico, a diversis tamen manibus scriptum est. Sed de uno solo, quod in dorso annotationem,R[egistrata] et in plica nomen,Mar. de Testis habet, e diversis circumstantiis demonstrari potest, quod originale verum existat et ut tale etiam registratum fuerit. Illi igitur signaturam VII. 9 apponimus,, varias autem lectiones ipsius per litteram O. distinguemus. Alteri vero documento signum R in dorso deest, in plica autem nomen,A. de Luca' a dextera et annotatio: Ascultata est cum regestro P. de Meunaco' a sinistra leguntur. Qua ex re putare licet, istud nihil aliud esse quam duplicatum, quod in cancellaria pontificia - Clemente papa VI vivente e regestro ipsius depromptum et ad instar originalis confectum esse videtur. Cui itaque signaturam VII. 10 apponendam et varias lectiones ipsius per litteram D. distinguendas duximus. Registratum ex 0. in Clementis VI A. II4 (74) f. 415 n. 652, diversarum formarum qu. 17 = V. 162 f. 235′ n. 652. Ed. Dobner MIB. III p. 323 n. 3, excerptum in CDM. VII n. 543, RBM. IV n. 1401. "),Clemens dei deest in A. b) suppl. in marg. A. c),augumentum' D. 4),sua' A. D. e) ‚volunt' O). ),et' A. D. g) deest in O. A. D., suppletum .ab editore.") .debeat O. 1),perdurante' D. 1) deest in O. A. D., suppletum ab editore. ),habere deberent' suppl. in margine A. "),Nathod A. D. "),Jassemii' A. D. P),Kostoiulat' 0. ¶)‚iemali' D. r), vesperos' O. 8) sequitur,et A. D. '),senioritatus' O. ") supradictis' 0. ),procederent' O. A. D. x),dictus Karolus suppl. in marg. A. ),supradicte' A. D. 2) sequitur,consuevit', sed cancellatum A. a) sequitur,eodem', sed cancellatum A. bb) deest in O. A. D., suppletum ab editore. ce) .ministratis' O. A. D., emendatum ab editore. ),completorii' A. D. e«),paraseues A. D. #),antiphanis O. gg),hynnis' O., deest in D. hh),studeant A. D. ),sermonum' O). A. D. ),qua O. m) corr. ex,supradicte' A. nn),ebdomodarios“ D. oo),biretis D. Pr),non debet repelli D. 99),onus A. D. ) sequitur liceret predicto precentori', sed cancellatum A.; hoc loco scilicet registrator saltavit unam lineam in originali O, quae incipit de summa et finit cum voce necessitatis", sed postea errorem suum correxit. 8),regum O. A. D. tt),maiorum minorum omissum in A. D. u),diaconatum et subdiaconatum D. v),ac“ D. xx),Henricus D. :),roboraverunt, ratificaverunt D. 22) sequitur ,etc. in A., loco: ,omnino paginam'. A) sequitur,etc. in A, loco:,vel ei incursurum'. B),pontificatus nostri deest in A. 1) Petitio ista in registris supplicationum non reperitur

2) confirmationem Arnesti, episcopi Pragensis, etc. vide in RBM. IV n. 1369. 3) litteras Caroli, marchionis Moraviae, vide in RBM. IV n. 1322.

« AnteriorContinuar »