Imágenes de páginas
PDF
EPUB

....

percipere valeas, cotidianis distribucionibus dumtaxat exceptis, cum qua illos perciperes, si in ecclesiis ipsis personaliter resideres, et ad residendum interim in eisdem vel earum aliqua minime tenearis neque ad id a quoquam invitus valeas coartari; non obstantibus quibuscunque statutis . . . . et ipsis litteris non utendo, eciam a te vel alio seu aliis impetratis aut alio quovis modo concessis, per te vel procuratorem tuum prestitisti hactenus vel forsan imposterum te prestare contigerit iuramentum, .. personas ecclesiarum suarum civitatum et diocesium, in dignitatibus vel personatibus aut officiis constitutos, per subtraccionem proventuum suorum ecclesiasticorum . . . . personis earundem ecclesiarum eciam in dignitatibus vel personatibus seu officiis constitutis non residentibus in eisdem fructus, redditus et proventus ecclesiarum ac prebendarum et dignitatum vel personatuum seu officiorum aut beneficiorum suorum ecclesiasticorum ministrare minime teneantur . . . . deserviatur inibi laudabiliter in divinis. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. D. Auinione III non. Decembris a. tercio.

....

In e. m. dd. ff... preposito Omnium Sanctorum Pragensis et.. scolastico. sancti Stephani Maguntinensis ac Guillelmo de Mirica, canonico Patauiensis ecclesiarum s. etc. Nobilitas generis etc. usque laudabiliter in divinis. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eidem Reinhardo vel procuratori suo eius nomine faciatis auctoritate nostra predictos fructus, redditus et proventus iuxta huiusmodi nostre concessionis tenorem per idem biennium integre ministrari; non obstantibus omnibus supradictis, . . . . contradictores auctoritate nostra etc. D. ut. s.

Clementis VI A. III/1 (77) f. 163′ n. 47, de fructibus percipiendis qu. 2 V. 166 f. 81. n. 47. Ed. CDM. VII n. 564. RBM. IV n. 1477. ") suppletum supra A. b) deest in A., suppletum ab editore.

-

455. Johanni, electo Litomyšlensi, conceditur, ut a quocunque antistite catholico munus consecrationis recipere possit.

= .X.

IMM.

Avinione, 1344 Decembris 10.

D. f. Johanni, electo Luthomuslensi, s. etc. Cum nos pridem *) ex certis racionabilibus causis statuerimus) et eciam decreverimus, ) ut monasterium Luthomuslense, Premonstratensis ordinis, tune) Pragensis diocesis et monasterio Strahouiensi, ordinis et diocesis predictorum, tunc immediate subiectum, extunc haberetur et existeret ecclesia cathedralis, ac deinde de persona tua, nobis et fratribus nostris ob tuorum exigenciam meritorum accepta, de ipsorum fratrum consilio eidem ecclesie providerimus, preficientes te prefate ecclesie in episcopum et pastorem tibique curam et administracionem ipsius in spiritualibus et temporalibus) committendo, prout in nostris inde confectis litteris plenius continetur: nos ad ea, que ad tue commoditatis augmentum cedere valeant, favorabiliter intendentes, tuis supplicacionibus inclinati tibi, ut a quocunque malueris catholico

antistite, graciam et communionem apostolice sedis habente, ascitis et in hoc sibi assistentibus duobus vel tribus catholicis episcopis, similem graciam et communionem habentibus, munus consecracionis recipere valeas, ac eidem antistiti, ut munus predictum auctoritate nostra impendere libere tibi possit, plenam et liberam concedimus tenore presencium facultatem. Volumus autem, quod idem antistes, qui tibi prefatum munus) impendet, postquam illud tibi impenderit, a te nostro et ecclesie Romane nomine fidelitatis debite solitum recipiat iuramentum iuxta formam, quam sub bulla nostra mittimus interclusam, ac formam iuramenti, quod te prestare contigerit, nobis de verbo ad verbum per tuas patentes litteras tuo sigillo signatas per proprium nuncium quantocius destinare procures, quodque per hoc v. f. n. archiepiscopo Pragensi, cui prefata ecclesia metropolitico iure subesse dinoscitur, nullum imposterum preiudicium generetur. D. Auinione IIII id. Decembris a. tercio.

n. 880.

Clementis VI A. III/6 (V. 216) f. 449', litterarum communium qu. 1 V 165 f. 292 a),priden' A. b) corr. ex,statueremus A. c) corr. ex,decreveremus' A. d) suppl. in marg. A. — e) sequitur,plenarie', sed cancellatum A. f) corr. ex,munus prefatum' A.

456. Petrus, abbas monasterii Montis Sion, supplicat, quatenus Jaroslao Vojslai gratia de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae renovetur et fratri Egidio de parrochiali ecclesia in Albaecclesia vacante provideatur.

Avinione, 1344 Decembris 14.

Supplicat S. V. assiduus orator vester Petrus, abbas monasterii Montis Syon, ordinis Premonstratensis, diocesis Pragensis, quod, cum de primo anno creacionis Vestre Sanctitatis, XIIII die mensis Octobris, ") predictus abbas eidem S. V. humiliter supplicavit pro fratre suo germano Jaroslao Weylay, presbytero, super canonicatu et prebenda vacante vel vacatura in ecclesia Pragensi, et de mandato S. V. speciali huiusmodi supplicacio per dominum Guillelmum, episcopum Carnotensem, fuit recepta et in studio S. V. reposita, licet de ipsa) peticione adhuc aliqua nova predictus abbas minime reportavit: quare supplicat eidem S. V., quatenus huiusmodi graciam fiendam supradicto Jaroslao dignemini clementissime renovare cum clausulis oportunis et executoribus, non obstante, quod idem Jaroslaus ecclesiam parrochialem in Cyessnowicz, Olomucensis diocesis, modici valoris, noscitur obtinere. Vel in ecclesia Olomucensi.

Fiat R.

Item supplicat eidem S. V., quatenus sibi specialem graciam facientes in personam fratris Egidii, canonici monasterii Montis Syon prope Pragam, ecclesiam parrochialem in Alba ecclesia, diocesis Olomucensis, solitam per canonicos ordinis Premonstratensis gubernari, vacantem per promocionem ipsius . . abbatis in curia S. V., dignemini conferre predicto fratri Egidio, non obstante, quod frater Vlricus,

canonicus monasterii Gradicensis, ipsam ecclesiam de facto detinet occupatam, cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus, ut in forma, non obstante eciam, quod dictus frater Egidius non sit canonicus monasterii Gradicensis, tamen eiusdem ordinis existit.

Fiat cum translacione R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione XIX kal. Januarii a. tercio.

Clementis VI S. III/2 (7) f. 101'.

Octobris 14.

a) sequitur,pacifice', sed cancellatum S. 1) 1342

457. Jaroslao Vojslai providetur de canonicatu ecclesiae Olomucensis sub expectatione praebendae, non obstante ut in n. 456. D. Auinione XVIIII kal. Januarii a. tercio. In e. m. episcopo Carnotensi et dd. ff. Brevnoviensis ac Lucensis monasteriorum abbatibus, Pragensis et Olomucensis diocesis. Forma ut in n. 6.

T=

.X X.

Avinione, 1344 Decembris 14.

Clementis VI A. III/4 (80) f. 373', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 1 V. 164 f. 32' n. 56. Ed. CDM. VII n. 570, RBM. IV n. 1486.

458. Egidio Rudgeri providetur de parrochiali ecclesia in Albaecclesia vacante. Forma ut in n. 85.

= V .X X.

Avinione, 1344 Decembris 14.

D. f. Egidio Rudgeri, rectori parrochialis ecclesie in Albaecclesia, Olomucensis diocesis, solite per canonicos monasterii Gradicensis, Premonstratensis ordinis, iuxta Olomuczch gubernari, s. etc. Religionis zelus. . .

Cum itaque parrochialis ecclesia in Albaecclesia, Olomucensis diocesis, solita per canonicos monasterii Gradicensis, Premonstratensis ordinis, iuxta Olomucz gubernari, quam d. f. Petrus, abbas monasterii Montissyon, dicti ordinis, Pragensis diocesis, promocionis sue tempore per nos facte de ipso Petro, tunc apud sedem apostolicam constituto, ad prefatum monasterium Montissyon, tunc abbate carens, obtinebat, per huiusmodi promocionem suam apud sedem ipsam vacaverit et vacare noscatur ad presens, nullusque de ipsa parrochiali ecclesia preter nos hac vice disponere possit pro eo, quod nos diu ante vacacionem huiusmodi omnes parrochiales ecclesias ceteraque beneficia ecclesiastica, tunc apud dictam sedem vacancia et inantea vacatura, collacioni et disposicioni nostre specialiter reservantes decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate

scienter vel ignoranter contingeret attemptari: nos volentes tibi premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem, predictam parrochialem ecclesiam sic vacantem cum omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illa eciam providemus, decernentes te, postquam vigore presentis gracie dicte parrochialis ecclesie fueris possessionem pacificam assecutus, de prefato monasterio Montissyon, cuius existis canonicus, ad predictum monasterium Gradicense auctoritate eadem transferendum et in eo recipiendum in canonicum et in fratrem et sincera in domino caritate tractandum. . . .; non obstantibus . . . . seu quod d. f. Vlricus Petri dicti Bradewicie, canonicus prefati monasterii Gradicensis, predictam ecclesiam de facto detinere dicitur occupatam. D. Auinione XVIIII kal. Januarii a. tercio.

In e. m. v. f. . . episcopo Carnotensi et dd. ff. . . Lucensis ac . . Brewoniensis, Olomucensis et Pragensis diocesium, monasteriorum abbatibus s. etc. . . . . D. ut s.

Clementis VI A. III/6 (V. 216) f. 325', de beneficiis vacantibus qu. 8 V. 167 f. 261 n. 443. Ed. CDM. VII n. 569, RBM. IV n. 1485.

459. Theodericus, abbas monasterii Portae Apostolorum, supplicat, quatenus monasterium sanctimonialium in Teplicz ad pristinum statum reducatur, sibi et monasterio suo conservatores concedantur et cum sorore Margareta dispensetur, ut in ordine sancti Benedicti et regimine dicti monasterii Teplicensis permanere possit; supplicat etiam, quatenus sibi, patri suo Alberto de Kryr et fratri Henrico absolutio plena in mortis articulo concedatur.

Avinione, 1344 Decembris 15.

Supplicat S. V. devotus vester orator frater Theodricus, humilis abbas monasterii Porte Apostolorum, ordinis sancti Benedicti, Pragensis diocesis, quod, cum prepositura in Tepplicz, sanctimonialium ordinis et diocesis predictorum, sit et fuerit monasterii predicti Porte Apostolorum et semper a tempore, cuius contrarii memoria hominum non existit, per abbatem et fratres eiusdem ordinis et monasterii solita fuerit gubernari, nunc autem dilectus filius vester . . rex Boemie de novo contulit et de facto eandem preposituram cuidam militi mere laico, non in modicum preiudicium et gravamen eiusdem monasterii et in scandalum ordinis, et per hoc inhonestas et indisciplina invaluit nec aliqua clausura, que ante fuerat, observatur nec aliqua persona religiosa ibidem inhabitat, dignemini mandare et ex certa sciencia alicui probo viro, ut dictam preposituram ad statum pristinum et debitum habeat reducere, cum non obstantibus et clausulis oportunis, ut in forma.

Fiat R.

Item supplicat eidem S. V., quatenus eidem specialem graciam facientes, concedere dignemini contra iniuriatores, invasores et depredantes) personas et bona dicti monasterii conservatores usque ad decem annos iuxta formam concilii Viennensis, maxime cum dictum monasterium sit situm in medio nacionis perverse et de suis malefactoribus non possit habere iusticie complementum propter eorum potenciam, quam merito perhorrescit, et placeat eidem S. V., quod de hiis, que iudicialem indaginem requirunt, possint se intromittere, non obstantibus constitucionibus contrariis et aliis non obstantibus et clausulis oportunis, ut in forma.

Habeat conservatores in forma concilii) Viennensis ad quinquennium R. Supplicat S. V. devota soror Margareta, abbatissa monialium monasterii in Tepplicz, ordinis sancti Benedicti, Pragensis diocesis, quod olim, antequam recepta esset ad prefatum ordinem in monasterio predicto, intraverat quoddam aliud monasterium sororum, dictum Cralup, ordinis sancti Augustini, secundum instituta et sub cura ordinis fratrum Predicatorum vivencium, predicte diocesis, et professionem fecerat in eodem, quod quidem monasterium dictum Cralup per potenciam et tyrannidem laicalem postmodum destructum extitit penitus et est hodie desolatum, ita quod lapis super lapidem non remansit et sorores, que tunc in ipso degebant monasterio, eiecte fuerunt et disperse, in qua quidem dispersione et eieccione dicta Margareta in dicto monasterio Tepplicensi, arcioris ) regule, non habens alias, ubi reclinaret capud suum, recepta extitit in monacham et sororem ibidemque professionis vinculo se astrinxit, d) processu vero temporis dicta Margareta vacante dicti monasterii abbacia electa extitit in abbatissam et est consecrata. Supplicat eadem, °) quatenus cum ipsa, quod possit, quibuscunque constitucionibus in contrarium editis et specialiter illa, que incipit „Ut professores", et quibuslibet statutis et consuetudinibus dictorum ordinum non obstantibus, in dicto ordine sancti Benedicti et regimine abbacie dicti monasterii Tepplicensis permanere et ipsius administracionem in spiritualibus et temporalibus sicut prius exercere, dignemini auctoritate apostolica ex plenitudine potestatis misericorditer dispensare, ratificantes et approbantes illa, que per ipsam tamquam abbatissam sunt habita atque facta, et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis, ut in forma. Fiat per diocesanum auctoritate apostolica, si sit ita, approbando, que alias rite egit R.

Item supplicat eidem S. V. predictus abbas, quatenus sibi et patri suo dicto Alberto de Krirr et Henrico, fratri suo germano, et eorum cuilibet in solidum plenam remissionem omnium peccatorum suorum in mortis articulo concedere dignemini, ut in forma.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione XVIII kal. Januarii a. tercio.

Clementis VI S. III/2 (7) f. 112.

"),depredatores' S., corr. ab editore. b),consilii' S.

c),arciori S. d),astrinxerit' S. e) suppletum in margine S.

« AnteriorContinuar »