Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obstante, quod canonicatum et prebendam ecclesie Nouiomensis noscitur obtinere, cum clausulis oportunis et executoribus. Fiat de dignitate etc. eciam cum cura in ecclesia Nouiomensi R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R.) D. Auinione III id. Julii a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 63'. 1) litteras vide in num. 52, ubi insuper canonicatum ecclesiae Tornacensis obtinere dicitur, de quo hic nulla fit mentio (vide num. 47).

52. Magistro Francisco de Tacommanda fit gratia de dignitate vacatura in ecclesia Noviomensi.

.X X.

Arinione, 1342 Julii 13.

D. f.) Francisco de Tacomandi de Ciuitate Castelli, canonico Nouiomensi, in artibus et medicina magistro, s. Litterarum sciencia, vite ac morum honestas et alia tue probitatis merita, super quibus apud nos fidedignorum testimonio commendaris, exposcunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque premissorum meritorum intuitu necnon consideracione c. in Ch. f. n. Johannis, regis Boemie illustris, pro te, medico suo, nobis super hoc humiliter supplicantis, personam tuam in ecclesia Nouiomensi, cuius existis canonicus, amplius honorare tibique graciam facere specialem, dignitatem vel personatum seu officium cum cura vel sine cura, si qua, vel si quis, aut si quod in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit, [clausula ,acceptationis ut in n. 6.] conferendam vel conferendum tibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni apostolice reservamus, [clausulae,inhibitionis et,decreti ut in n. 62)]; [,non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus firmitate alia roboratis, seu si aliqui super provisionibus sibi faciendis de dignitatibus, personatibus vel officiis in dicta ecclesia- quibus omnibus preterquam auctoritate nostra in ecclesia ipsa huiusmodi dignitates, personatus vel officia expectantibus de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie racione huiusmodi dignitatis seu personatus vel officii solitum iuramentum prestes' ut in n. 6.], aut quod in predicta ecclesia canonicatum et prebendam nosceris obtinere, et quod nuper canonicatum ecclesie Tornacensis tibi contulimus et prebendam, si tunc in eadem ecclesia vacabat, vel cum vacaret, quam duceres acceptandam, conferendam tibi per nostras certi tenoris litteras duximus reservandam. 3) Nulli ergo etc. nostre reservacionis, inhibicionis et constitucionis infringere etc. D. Auinione III id. Julii a. primo.

In e. m. dd. ff... sancte Genouefe Parisiensis et.. sancti Eligii Nouiomensis monasteriorum abbatibus ac.. archidiacono de Bautesio in ecclesia Constantiensi s. Litterarum sciencia etc. usque duximus reservandam. Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios huiusmodi dignitatem seu personatum vel officium per nos ut premittitur reservatam seu eciam reservatum, si tempore huiusmodi nostre reservacionis in dicta ecclesia Nouiomensi vacabat vel extune vacavit, aut quamprimum illam vel illum seu illud vacare contigerit, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Francisco post acceptacionem huiusmodi auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem

suum eius nomine in corporalem possessionem huiusmodi dignitatis vel personatus seu officii et defendentes inductum ac facientes eum vel procuratorem predictum pro eo ad huiusmodi dignitatem seu personatum vel officium, prout est moris, admitti [,sibique responderi ut in n. 6.], non obstantibus omnibus supradictis, [,seu si eisdem episcopo mencionem ut in n. 6.], contradictores auctoritate nostra etc. D. ut s.

Clementis VI A I/11 (66) f. 355′ n. 278, de dignitatibus vacaturis qu. 15 = V. 152 f. 403 n. 278. 1) in margine annotatum: Januarius A. 2) sic tamen, quod hic et in sequentibus formulis ubique ponendum est,dignitas aut personatus vel officium' loco,prebenda aut ,canonicatus et prebenda. 3) provisionem de canonicatu ecclesiae Tornacensis sub expectatione praebendae dd. 1342 Julii 1 vide sub num. 47.

53. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Henrico de Lipa de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae provideatur.

Avinione, 1342 Julii 13.

Supplicat S. V. devotissimus f. v. Johannes, rex Boemie, quatenus sibi in personam Henrici, nobilis et potentis baronis sui, clerici Olomucensis diocesis, nati quondam Henslini, militis de Lipa, graciam facientes specialem, eidem de canonicatu ecclesie Pragensis dignemini providere, prebendam vero inibi vacantem vel proxime vacaturam conferendam eidem donacioni sedis apostolice reservantes, cum acceptacione, inhibicione, decreto et clausula anteferri et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione III id. Julii a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 67.

54. Henrico de Lipa providetur de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

X X.

Avinione, 1342 Julii 13.

D. f. Henrico, nato quondam Henslini de Lipa, militis, canonico Pragensi, s. etc. Nobilitas generis... Horum igitur consideracione necnon c. in Ch. f. n. Johannis,") regis Bohemie illustris, pro te nobis in hac parte humiliter) supplicantis, volentes te favore prosequi gracioso, canonicatum ecclesie Pragensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit... conferendam tibi... d. a. reservamus ..... D. Auinione III id. Julii a. primo.

In e. m. v. f... episcopo Forosinfroniensi et dd. ff... preposito Boleslawiensis ac Johanni dicto Paduano, canonico Olomucensis ecclesiarum s. etc. . . . . D. ut s.

Clementis VI A 1/3 (58) f. 224, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 7 = V. 148 f. 267 n. 450. Registrata etiam in A 17 (62) f. 102, sed non terminata, sine taxatione et cancellata. a) suppletum in margine A. b) suppletum in margine A.

55. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Johanni, nato Johannis de Lubek, de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae provideatur. Avinione, 1342 Julii 13.

Supplicat S. V. f. v. Johannes, rex Boemie, quatenus Johanni, nato Johannis de Lubec, clerico Wratislauiensi, studenti in iure canonico in Montepesulano, de canonicatu ecclesie Wratislauiensis dignemini providere et prebendam sibi conferendam reservare, cum acceptacione et clausula anteferri, non obstante, quod in ecclesia sancte Elizabet Wratislauiensis unum altare sine cura noscitur obtinere. Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione III id. Julii a. primo. Clementis VI S I/1 (1) 62.

56. Johanni, nato Johannis de Lubek, providetur de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

X X.

.....

Avinione, 1342 Julii 13.

D. f. Johanni, nato d. f. Johannis de Lubek, canonico Wratislauiensi, s. Laudabile testimonium . . . . . Volentes itaque tibi, in Montepessulano in iure canonico studenti, p. t. m. o. necnon consideracione c. in Ch. f. n. Johannis, regis Boemie illustris, pro te nobis super hoc humiliter supplicantis, g. f. s., canonicatum ecclesie Wratislauiensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit. . . . conferendam tibi.... d. a. reservamus. obstantibus.... seu quod in ecclesia sancte Elisabeth Wratislauiensis quoddam altare sine cura nosceris obtinere..... D. Auinione III id. Julii a. primo.

non

In e. m. v. f... archiepiscopo Guzenensi ") et dd. ff... abbati monasterii in Heynrichowe ac.. decano ecclesie sancti Pauli de Fenolhedesio, Wratislauiensis et Electensis diocesis, s. etc..... D. ut s.

n. 281.

A.

Clementis VI A I13 (68) f. 430 n. 281, de praebendis vacaturis qu. 14 = V. 153 f. 265
Ed. Theiner MP. I n. 588. Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 291.
Gneznensi.

*) sic

57. Petrus Woyslai confirmatur in abbatem monasterii Strahoviensis.

X X X .X X X.

Avinione, 1342 Julii 19.

D. f. Petro Woyslai, abbati monasterii Montissyon, alias Strahouiensis prope Pragam, ordinis Premonstratensis, s. etc. Dum iuxta pastoralis officii debitum attenta meditacione pensamus, quam sit onusta dispendiis, quot eciam et quanta pericula secum trahat ecclesiarum et monasteriorum vacacio diuturna, opem et operam, quantum nobis ex alto permittitur, adhibemus, ut huiusmodi ecclesiis et monasteriis, que vacacionis incommodis exponuntur, de celeris et salubris provisionis remedio succurratur, ne illorum provisione protracta sustineant in spiritualibus et temporalibus detrimentum. Olim siquidem monasterio Montissyon alias Strahouiensi prope Pragam, Premonstratensis ordinis, per obitum quondam Gherardi, ipsius monasterii abbatis, qui in partibus illis diem clausit extremum, abbatis regimine destituto, f. r. Johannes papa XXII, predecessor noster, vacacione huiusmodi fidedignis relatibus intellecta, cupiens eidem monasterio personam idoneam per apostolice sedis providenciam presidere, provisionem ipsius monasterii ea vice, videlicet VIIII kalendas Maii, pontificatus sui anno quartodecimo,') disposicioni sue ac sedis apostolice specialiter reservavit decernens extunc irritum et inane, si secus super hiis per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Postmodum vero, cum Theodericus de Reno, canonicus dicti monasterii, de facto in ") ipso monasterio per conventum ipsius electus fuisset b) ac illud per plures annos occupatum tenuisset de facto ac eciam detineret, dd. ff... abbas monasterii Premonstratensis, Laudunensis diocesis, ac generale capitulum dicti ordinis eundem Theodericum ab ipso monasterio Montissyon amoverunt, prout eis ex institutis dicti ordinis per sedem eandem confirmatis ex certa sciencia competebat, ac ignari ut fertur reservacionis et decreti predictorum pretendentes ad ipsos ea vice provisionem ipsius monasterii Montissyon pertinere, de te, tunc canonico monasterii Gradicensis, dicti ordinis, Olomucensis diocesis, ordinem ipsum expresse professo et in sacerdocio constituto, eidem vacanti monasterio Montissyon providerunt de facto, et subsequenter nonnulli canonici dicti monasterii Montissyon, reservacionem et decretum predicta sicut asseritur ignorantes, d. f. Hilgerum de Reno, canonicum dicti monasterii Montissyon, in abbatem monasterii de facto elegerunt eiusdem, ipseque Hilgerus huiusmodi eleccioni de se taliter facte consenciens et eligentes eundem contra te ac provisionem predictam tibi factam ad sedem apostolicam appellarunt. Postmodum vero prefato Johanne sublato de medio et p. m. Benedicto papa XII, predecessore nostro, ad apicem summi apostolatus assumpto huiusmodi provisionis, eleccionis et appellacionis negocio tam coram dicto Benedicto primo quam deinde ipso Benedicto, sicut domino placuit, ab hac luce subtracto coram nobis postea divina favente gracia ad apicem summi apostolatus assumptis in consistorio proposito, nos provisionem et eleccionem predictas, utpote post et contra reservacionem et decretum predicta attemptatas, reputantes prout erant irritas et inanes ac ad provisionem ipsius monasterii Montissyon, de qua nullus preter nos se hac vice intromittere potest, reservacione et decreto huiusmodi obsistentibus, ne monasterium ipsum, de quo per ipsum Benedictum ordinatum non fuit, prolixioris vacacionis exponeretur incommodis, paternis et sollicitis

studiis intendentes, post deliberacionem, quam de preficiendo eidem monasterio Montissyon personam utilem et eciam fructuosam, cuius industria et virtute illud in suis valeret adaugeri iuribus ac eciam defensari, cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, cui apud nos de religionis zelo, litterarum sciencia, honestate morum et vite ac aliis virtutum meritis fidedigna testimonia suffragantur, direximus aciem nostre mentis. Quibus omnibus debita meditacione pensatis de persona tua nobis et eisdem fratribus consideracione premissorum accepta eidem monasterio Montissyon de ipsorum fratrum consilio ) auctoritate apostolica providemus teque ipsi monasterio preficimus in abbatem, curam et administracionem ipsius tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo, in illo, qui dat gracias et largitur premia, confidentes, quod idem monasterium per tue circumspeccionis et diligencie studium dextera domini tibi assistente propicia spiritualiter et temporaliter regetur utiliter et prospere dirigetur. Quocirca discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus impositum tibi onus a domino devote suscipiens ) curam et administracionem predictas sic geras fideliter et sollicite prosequaris, quod prefatum monasterium gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissum, tuque proinde eterne retribucionis mercedem acquiras ac nostram et sedis eiusdem benediccionem et graciam consequi uberius merearis. D. Auinione XIIII kal. Augusti a. primo.

In e. m. dd. ff. conventui monasterii Montissyon alias Strahouiensis prope Pragam, Premonstratensis ordinis, s. Cum iuxta pastoralis officii debitum etc. usque et prospere dirigetur. Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta. mandamus, quatenus eundem Petrum abbatem tanquam patrem et pastorem animarum vestrarum devote recipientes et honeste tractantes ac exhibentes ei obedienciam et reverenciam debitam et devotam eius salubria monita et mandata suscipiatis ilariter et efficaciter adimplere curetis, alioquin sentenciam ipsam, quam idem abbas rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore domino usque ad satisfaccionem condignam inviolabiliter observari. D. ut. s. )

In e. m. d. f. n. v. Karolo, marchioni Morauie, s. Divine retribucionis premium et preconium humane laudis acquiritur, si per seculares principes ecclesiarum prelatis monasteriorum regimini presidentibus honor debitus impendatur. Olim siquidem monasterio Montis Syon etc. usque et prospere dirigetur. Cum itaque sit virtutis opus dei ministros benigno f) favore prosequi et eos verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari, nobilitatem tuam rogamus et hortamur attente, quatenus eundem abbatem et prefatum monasterium Montissyon, sue cure commissum, habens pro nostra et apostolice sedis reverencia propensius commendatos, ipsos benigni favoris auxilio prosequaris, ita quod idem abbas tuo fultus auxilio in commisso sibi monasterii predicti regimine possit deo propicio prosperari, ac tibi exinde a deo perempnis vite premium et a nobis condigna proveniat accio graciarum. D. ut s.)

n. 37.

Clementis VI A I/7 (62) f. 249 n. 37, de provisionibus praelatorum qu. 2 = V. 152 f. 140 - a) suppletum in margine A. b),per fuisset correctum in margine ex ,per isset' (sic) A. ),concilio' A. d),suspiciens' A., corr. ab editore. e) haec littera tota in margine inferiori suppleta est. f),benignos A. ) corr. ex,Auinione XIIII kalendas Augusti anno primo' A. 1) 1330 Aprilis 23.

« AnteriorContinuar »