Imágenes de páginas
PDF
EPUB

obitum ipsius Thome, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacare noscatur ad presens, nullusque preter nos de ipso archidiaconatu hac vice disponere possit pro eo, quod nos diu ante vacacionem huiusmodi omnes dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica, per obitum capellanorum dicte sedis ubicunque decedencium tunc vacancia et inantea vacatura, collacioni et disposicioni nostre ac sedis eiusdem reservantes decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari: nos volentes tibi ob tuorum exigenciam meritorum, et ut per hoc expensarum onera, que te oportet continue de necessitate subire,") facilius valeas supportare, graciam facere specialem, archidiaconatum predictum cum omnibus iuribus et pertinenciis suis vacantem motu proprio, non ad tuam vel alterius pro te nobis oblate peticionis) instanciam, sed de mera liberalitate nostra apostolica tibi auctoritate conferimus et de illo eciam providemus, ....; non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus. . . . solitum iuramentum, ad quod prestandum, dummodo per procuratorem idoneum illud prestes, te volumus non teneri. Nos enim tecum, ut archidiaconatum predictum libere recipere ac illum una cum ecclesia tua sancte Cecilie de Urbe, que titulus tui cardinalatus existit, et aliis prioratibus, archidiaconatibus, dignitatibus, personatibus, officiis, ecclesiis ac beneficiis ecclesiasticis cum cura vel sine cura, que obtines vel expectas, seu in quibus vel ad que tibi ius competit, ut prefertur, licite valeas retinere, generalis concilii ) et quibuslibet aliis constitucionibus apostolicis in contrarium editis nequaquam obstantibus, auctoritate predicta de ulterioris dono gracie dispensamus, proviso, quod ipse archidiaconatus ac ecclesia sancte Cecilie predicti necnon alia prioratus, archidiaconatus, dignitates, personatus, officia, ecclesie et beneficia ecclesiastica huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis et animarum cura in eis, quibus illa imminet, nullatenus negligatur. D. Auinione V kal. Augusti a. quarto.

In e. m. dd. ff. . . Montis Sion et . . Brenouiensis extra muros Pragenses monasteriorum abbatibus ac Bartholomeo de Boschario, canonico Morinensi, s. etc. . . . D. ut s.

Clementis VI A. IV/1 (82) f. 182, de beneficiis vacantibus qu. 3 = V. 170 f. 108 n. 105. a) suppl. in marg. A. b) corr. ex peticionibus A. c),consilii' A.

509. Johannes de Pistorio supplicat, quatenus Svatoslao de Netolicz de canonicatu et praebenda in ecclesia de Sadska vacantibus provideatur.

Avinione, 1345 Augusti 4.

Supplicat S. V. humilima creatura vestra Johannes de Pistorio, familiaris vester, quatenus sibi in personam dilecti sui familiaris Swatoslai de Notoliz, subdiaconi Pragensis diocesis, graciam facientes specialem, eidem Swatoslao de canonicatu et prebenda ecclesie Satzensis, diocesis Pragensis predicte, vacantibus

ad presens per mortem magistri Thome Blasei, quondam sedis apostolice capellani, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, dignemini providere, non obstante, quod idem Swatoslaus super media prebenda in ecclesia Pragensi et eius occasione in Romana curia noscitur litigare, cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis ac executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione II non. Augusti a. quarto.
Clementis VI S. IV/2 (9) f. 118'.

510. Svatoslao de Netolicz1) providetur de canonicatu et praebenda in ecclesia de Sadská vacantibus, prout in num. praecedenti supplicatum extitit1). ‚D. Auinione II non. Augusti a. quarto. In e. m. decano Pragensis et Johanni de Pistorio, canonico Cameracensis ecclesiarum ac officiali Pragensi. Forma ut in n. 4.

[ocr errors][merged small][merged small]

Clementis VI A. IV/1 (82) f. 228', de beneficiis vacantibus qu. 4 = V. 170 f. 139 n. 162. a),Swatoslao de Notolicz' A. 1) cuius vero supplicationis in hac littera nulla fit mentio.

511. Nicolaus de Lucemburgo supplicat, quatenus Alberto de Falkenau de canonicatu et praebenda in ecclesia Boleslaviensi vacantibus provideatur.

Avinione, 1345 Augusti 4.

Supplicat S. V. devota creatura vestra Nicolaus de Lucemburgo, eiusdem S. V. capellanus, quatenus sibi in personam dilecti sui Alberti de Falkenowe, clerici, specialem graciam facientes, eidem Alberto de canonicatu et prebenda Boclislauiensi, Pragensis diocesis, vacantibus ad presens in curia ) per mortem magistri Thome Blasei, quondam sedis apostolice capellani, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, dignemini providere, cum omnibus non obstantibus et clausulis et executoribus oportunis.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione II non. Augusti a. quarto.
Clementis VI S. IV/2 (9) f. 118'.

[ocr errors]

"),per in curia' S.

512. Alberto de Falkenau) providetur de canonicatu et praebenda in ecclesia Boleslaviensi b) vacantibus, prout in num. 511 supplicatum extitit.1) D. Auinione II non. Augusti a. quarto. — In e. m. abbati monasterii Brevnoviensis, c) Pragensis diocesis, et praeposito Omnium Sanctorum in castro Pragensi ac sacristae Avinionensis ecclesiarum. Forma ut in n. 4.

[ocr errors]

X X.

Avinione, 1345 Augusti 4.

[ocr errors]

Clementis VI A. IV/1 (82) f. 303', de beneficiis vacantibus qu. 7 V. 170 f. 193 n. 260. = a) Falkenowe A. b),Bolislauiensis' A. c),Brewnouiensis A. 1) de supplicatione illa in hac littera nulla fit mentio.

513. Engelbertus, episcopus Leodiensis, supplicat, quatenus pronuntiatio, facta a Philippo, rege Franciae, in causa, quae olim inter ipsum Engelbertum et regem Bohemiae et archiepiscopum Coloniensem ex una et Johannem, ducem Brabantiae, parte ex altera versabatur, in quantum tangit episcopum, ecclesiam Leodiensem et ducem supradictos, confirmetur et sibi conservatores super hoc concedantur. Videatur in cancellaria pronunciacio et confirmentur articuli, super quibus est debite pronunciatum, et qui continent certitudinem, et dentur conservatores R. D. Auinione II non. Augusti a. quarto.'

[ocr errors]

Clementis VI S. IV/2 (9) f. 125'.

Avinione, 1345 Augusti 4.

514. Priori domorum Franciae, et simili modo Gallo de Lemberg, priori domorum Bohemiae hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani, mandatur, quatenus concilio ordinis sui apud Arelatum personaliter interesse non postponant.

Avinione, 1345 Augusti 21.

D. f. Guillelmo de Malleo, priori domorum Francie hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani. Pro parte dd. ff. Odonis de Monteacuto, Aruernie locumtenentis d. f. Helionis de Villanoua, magistri hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani, et Petri Planterii, conventus Rodi, ac Isnardi de Albarno, Capue, priorum domorum hospitalis predicti, ab eisdem magistro et conventu visitatorum generalium deputatorum in partibus cismarinis, nuper expositum extitit coram nobis, quod ipsi arduis negociis, hiis temporibus hospitali predicto et fratribus eiusdem tam pro defensione ac dilacione fidei catholice quam multis aliis incumbentibus, diligenter attentis et prehabita cum multis prioribus et proceribus aliisque amicis et devotis hospitalis eiusdem deliberacione provida et matura tandemque premissis nobis per ipsos expositis pro meliori et utiliori unanimiter et concorditer

ordinarunt, quod omnes priores et magis provecti proceres hospitalis eiusdem, in eisdem cismarinis partibus consistentes, vocarentur, ut prima die instantis mensis Aprilis 1) apud Arelatum cum eis personaliter interessent tractaturi, audituri, facturi et completuri, quod pro honore ac utilitate dicti hospitalis et negociorum huiusmodi expediens videretur. Cum autem ipsi de nostris consciencia et beneplacito tibi dirigant sicut intelleximus super hoc scripta sua, discrecioni tue per apostolica scripta virtute obediencie districcius iniungendo mandamus, quatenus ad diem et locum predictos iuxta tenorem litterarum, per prefatos locumtenentem et visitatores tibi super hoc directarum, interesse personaliter non postponas, sic super hiis humiliter et efficaciter pariturus, quod de prompta et devota obediencia pocius commendari merito valeas, quam de inobediencia, que presertim in religiosis valde censetur execrabilis, redargui vel puniri. D. ut s. [Auinione XII kal. Septembris a. quarto]2).

Item in e. m. d. f. Gallo de Lembert, priori domorum Boemie hospitalis sancti Johannis Jerosolimitani.

Clementis VI V. 139 (secr. a. IV) n. 302 et 311. num. 299.

--

1) 1346 Aprilis 1.) ut in V. 139

515. Nicolaus, cancellarius Ludovici, regis Ungariae, supplicat, quatenus Johann Bertholdi de Wilkow, Nicolao Arnoldi de Strzelce et Friderico Friderici de Vienna de certis gratiis provideatur.

Avinione, 1345 Septembris 11.

Supplicat S. V. devotus orator vester Nicolaus, comes capelle et secretarius cancellarius devotissimi f. v. domini Lodouici, regis Ungarie illustris, olim electus ecclesie Colocensis.

Item supplicat idem Nicolaus, quatenus sibi similem graciam faciatis *) in personam dilecti sui nepotis Johannis Bertholdi de Wylkow, Wratislauiensis diocesis, de canonicatu et prebenda ac dignitate, personatu seu officio cum cura vel sine cura, vacantibus vel vacaturis in ecclesia Transiluaniensi, cum acceptacione etc. ut supra, non obstante, quod idem Johannes in Waciensi et Posoniensi, Strigoniensis diocesis, ecclesiis canonicatus et prebendas noscitur obtinere, et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus ut supra. Fiat R.

Item supplicat idem Nicolaus, quatenus dilecto suo Nicolao Arnoldi de Strelicz, Wratislauiensis diocesis memorate, quem S. V. tempore cardinalatus in clericum receperat commensalem, similem per omnia graciam facere dignemini ut supra de dignitate vel personatu seu officio cum cura vel sine cura, vacante vel vacaturo in ecclesia Agriensi, cum acceptacione etc., non obstante, quod dicta V. S. prefato Nicolao de canonicatu sub expectacione prebende vacature

in dicta Agriensi ecclesia providit, seu quod idem Nicolaus in ecclesia Vesprimiensi per episcopum et capitulum eiusdem ecclesie auctoritate ordinaria in canonicum est receptus, seu quod in ecclesia Dymisiensi, Vesprimiensis diocesis, idem Nicolaus] canonicatum et prebendam noscitur obtinere, et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus ut supra per omnia.

Fiat R.

Item supplicat, quatenus Fridrico Fridrici de Wyenna, clerico Patauiensis diocesis, similem graciam facere dignemini ut supra de canonicatu et prebenda vacantibus vel vacaturis in ecclesia Olomucensi, cum acceptacione etc. ut supra et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat R.

D. Auinione III id. Septembris a. quarto.

Clementis VI S. IV/2 (9) f. 179'.

"),facientes' S., corr. ab editore.

516. Friderico Friderici) de Vienna) providetur de canonicatu ecclesie Olomucensis sub expectatione praebendae.1),D. Auinione III id. Septembris a. quarto. - In e. m. Scotorum in Vienna) et Zabrdovicensis) prope Brunnam, Pataviensis et Olomucensis diocesis, monasteriorum abbatibus, ac sacristae ecclesiae Avinionensis. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1345 Septembris 11.

.X X.

Clementis VI A. IV/3 (84) f. 184, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 5 = V. 171 f. 102' n. 175. Ed. CDM. VII n. 621, RBM. IV n. 1603. a),Fridrici' A. b),Wyenna A. c),Wyenna' A. d),Zauardowicensis' A. 1) de supplicatione Nicolai, cancellarii regis Ungariae, in hac littera nulla fit mentio.

517. Marcus, episcopus Famagustanus, supplicat, quatenus certis devotis suis, inter quos etiam fratri Henrico Boemo, ordinis Praedicatorum, licentia sepulcrum Domini et alia loca sancta cum duabus personis visitandi concedatur. ‚D. apud Villamnouam, A. d., IIII kal. Octobris a. quarto.

Apud Villamnovam, 1345 Septembris 28.

Clementis VI S. IV/1 (8) f. 59.

« AnteriorContinuar »