Imágenes de páginas
PDF
EPUB

70. Episcopo Pragensi mandatur, quatenus cum Duchcone Jacobi de Zdětín super defectu natalium dispenset. Forma ut in n. 21.

[ocr errors][merged small][merged small]

V. f... episcopo Pragensi s. etc. Constitutus in presencia nostra d. f. Duchco Jacobi de Sdetin, clericus tue diocesis,) cum quo alias sicut asserit super defectu natalium, quem patitur de presbytero genitus et soluta, quod ipso defectu tacito se fecit ad omnes minores ordines, alias tamen rite, promoveri et in ipsis susceptis ministravit,") per v. f. n. Gaucelinum, episcopum Albanensem, auctoritate apostolica, quod premissis non obstantibus in eisdem ordinibus ministrare et beneficium ecclesiasticum sine cura posset obtinere, extitit dispensatum, nobis humiliter supplicavit, [ut cum eo], ) quod defectu huiusmodi non obstante possit ad sacros ordines promoveri et beneficium ecclesiasticum obtinere, eciam si curam habeat animarum, dispensare misericorditer dignaremur.... [D. Auinione VI kal. Augusti p. n. a. primo].")

-

Clementis VI A I6 (61) f. 151, super defectu natalium qu. 1 = V. 151 f. 202 n. 924. a) in A. sequitur: ut cum eo', om. ab editore. b) in A. sequitur: ,super quibus secum', om. ab editore. c) suppletum ab editore, vide notam "). d) datum deest in A. et suppletum ex 11 littera praecedenti in A 16 f. 150, quae dirigitur,archidiacono Bisuntinensi'.

71. Episcopo Olomucensi mandatur, quatenus cum Venceslao Conradi super defectu natalium dispenset. Forma ut in n. 21.

Gratis.

Avinione, 1342 Julii 27.

V. f... episcopo Olomucensi s. etc. Constitutus in presencia nostra d. f. Venceslaus Conradi, scolaris tue diocesis, nobis humiliter supplicavit, ut cum eo, qui sicut asserit ascribi desiderat milicie clericali, super defectu natalium, quem patitur de presbytero genitus et soluta, quod huiusmodi non obstante defectu possit ad omnes ordines promoveri et ecclesiasticum beneficium obtinere, eciam si curam habeat animarum, dispensare misericorditer dignaremur... [D. Auinione VI kal. Augusti p. n. a. primo].")

Clementis VI A 16 (61) f. 154, super defectu natalium qu. 1 V. 151 f. 204 n. 950. a) datum deest in A. et suppletum ex 11 littera praecedenti in A 1,6 f. 150, quae dirigitur ,archidiacono Bisuntinensi'.

72. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Nicolao de Lucemburgo de praepositura in Sadska vacante provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Supplicat S. V. devotissimus f. v. Johannes, rex Boemie, quatenus sibi in personam devoti sui Nicolai de Luzemburch, notarii sui secretarii, graciam facientes specialem, eidem de prepositura in Saczka, Pragensis diocesis, vacante apud sedem apostolicam per reservacionem f. r. domini Johannis pape XXII, quam Albertus, quondam plebanus de Falknaw, virtute gracie per ipsum dominum Johannem papam de dignitate et personatu sibi facte occupavit et modo de facto detinet occupatam, dignemini providere, non obstante, quod in Pragensi et in Melnico, Pragensis diocesis, et in Virdunensi et in sanctorum Castoris a) in Confluentia et Florini ecclesiis, Treuerensis diocesis, canonicatus et prebendas dignoscitur obtinere, quos quidem canonicatum et prebendam in ipsa Virdunensi ecclesia paratus est dimittere, cum huiusmodi prepositure in Saczka possessionem pacificam fuerit assecutus, et cum aliis non obstantibus et clausulis et aliis executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

Clementis VI S I1 (1) f. 104'. a),Hastoris S.

73. Nicolao de Lucemburgo providetur de praepositura in ecclesia de Sadska vacante. Forma ut in n. 9.

.X X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

D. f. Nicolao de Lucemberk, preposito ecclesie in Saczka, Pragensis) diocesis, s. etc. Morum et vite honestas . . Dudum siquidem f. r. Johannes papa XXII, predecessor noster, intendens de prepositura ecclesie de Saczka, Pragensis diocesis, quam quondam Mathias, ultimus ipsius ecclesie prepositus, dum viveret obtinebat, cum illam vacare contingeret, per apostolice sedis providenciam ordinari, preposituram huiusmodi, dum adhuc idem Mathias ageret in humanis, videlicet IIII idus Januarii pontificatus sui anno tercio decimo1), disposicioni et ordinacioni sue ac dicte sedis cum omnibus iuribus et pertinenciis suis ea vice specialiter reservavit, decernens extunc irritum et inane, si secus super hiis a quocunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Cum autem postmodum dicta prepositura per ipsius Mathie obitum, qui dicto predecessore vivente extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacavisse et adhuc vacare noscatur, nullusque de illa, de qua sic vacante idem Johannes ac p. m. Benedictus papa XII, predecessor noster et eiusdem Johannis immediatus successor, dum vixerunt minime ordinarunt, preter nos hac vice disponere possit, reservacione et decreto obsistentibus supradictis: nos volentes

tibi p. m. t. i. et consideracione c. in Ch. f. n. Johannis, regis Boemie illustris, pro te, notario secretario suo, nobis in hac parte humiliter supplicantis, g. f. s., predictam preposituram sic vacantem c. o. i. et p. s. ap. t. a. conferimus et de illa eciam providemus . . .; non obstantibus seu quod in Pragensi et in de Melnico ac in Viridunensi, sancti Castoris et sancti Florini in Confluencia, Pragensis et Treuerensis diocesium, ecclesiis canonicatus et prebendas nosceris obtinere, quodque d. f. Albertus, olim plebanus ecclesie de Falknaw, dicte diocesis, prefatam preposituram pretextu cuiusdam gracie de dignitate, personatu vel officio sub expectacione b) per ipsum Johannem predecessorem facte post dicti Mathie obitum ut dicitur occupavit de facto et detinet occupatam. Volumus autem, quod, postquam vigore presentis gracie dicte prepositure possessionem pacificam fueris assecutus, dietos canonicatum et prebendam eiusdem ecclesie Viridinensis, quos ut premittitur obtines, quosque extunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis. D. apud Villam nouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo. In e. m. v. f... episcopo Aptensi et dd. ff... decano ac Thobie Janconis de Vscopenicz, canonico ecclesie Pragensis, s. etc. . . . D. ut s.

.

Clementis VI A I1 (56) f. 352, de beneficiis vacantibus qu. 8=V. 147 f. 192 n. 380. Ed. Werunsky, Excerpta n. 11, RBM. IV n. 1158. a) Paragensis' habet A. b),exspectacione' A. ') 1329 Januarii 10.

74. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Henrico Haille de canonicatu ecclesiae Cameracensis sub expectatione praebendae provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Supplicat S. V. devotus f. Johannes, rex Boemie, quatenus sibi specialem graciam facientes in personam dilecti clerici secretarii sui Henrici Haille, Rothomagensis diocesis, nullum adhuc beneficium ecclesiasticum assecuti, qui sibi per XIIII annos et amplius bene. diligenter et legaliter servivit, eidem Henrico de canonicatu ecclesie Cameracensis cum plenitudine iuris canonici dignemini providere, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel quamprimum vacaverit, conferendam eidem Henrico donacioni apostolice reservantes, cum acceptacione, inhibicione, decreto et clausula anteferri et cum omnibus non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat in ecclesia Traiectensi R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

Clementis VI S I,1 (1) f. 104'.

75. Henrico Haille, clerico et secretario Johannis, regis Bohemiae, cui per quatuordecim annos et amplius bene, diligenter et legaliter servivit, providetur de canonicatu ecclesiae Traiecţensis sub expectatione praebendae. ‚D. apud Villamnouam,) A. d., IIII non. Augusti a. primo. Forma ut in n. 6.

|= .X X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Clementis VI A I/3 (58) f. 227, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 8 = V. 148 f. 369′ n. 454. Registratum apud Gisb. Brom, Bullarium Traiectense I num. 1031. a) corr. ex,Auinione A.

76. Henrico Haille providetur de supplemento vacaturo in ecclesia Traiectensi.

= .X X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

D. [f.]) Henrico Halle, canonico Traiectensi, s. etc. Attributa tibi merita probitatis, super quibus personam tuam iuvari percepimus, nos inducunt, ut te favore apostolico prosequentes tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque tibi premissorum meritorum tuorum intuitu et consideracione c. in Ch. f. n. Johannis, regis Boemie illustris, pro te, dilecto secretario suo, nobis in hac parte humiliter supplicantis,1) graciam facere specialem, supplementum ecclesie Traiectensis, consuetum canonicis eiusdem ecclesie assignari, si quod in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit, [clausula,acceptationis ut in n. 6], conferendum tibi post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis donacioni apostolice reservamus, [clausulae,inhibitionis et decreti ut in n. 62)]; [non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus roboratis, aut si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi supplementis eiusdem ecclesie speciales preterquam auctoritate nostra supplementa huiusmodi in ipsa ecclesia expectantibus te in assecucione ipsius supplementi volumus anteferri ad prestandum de observandis statutis et consuetudinibus eiusdem ecclesie racione dicti supplementi solitum iuramentum prestes ut in n. 67, seu quod tibi hodie de canonicatu eiusdem ecclesie sub expectacione prebende in ea vacantis vel vacature per nostras certi tenoris litteras duximus providendum. Nulli ergo etc. nostre b) reservacionis, inhibicionis et constitucionis infringere etc. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

In e. m. dd. ff... abbati monasterii sancti Pauli et.. decano sancti Johannis Traiectensis ac Petro Lelouat, canonico Senonensis ecclesiarum s. etc. Attributa dilecto filio etc. usque duximus providendum. Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios supplementum huiusmodi per nos ut premittitur in eadem eccclesia Traiectensi reservatum, si tempore reservacionis nostre huiusmodi vacabat ibidem vel vacavit postea, aut quamprimum illud inibi vacare contigerit, prefato Henrico post acceptacionem huiusmodi cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem dicti supplementi

ac iurium et pertinenciarum predictorum et defendentes inductum ac facientes ipsum vel dictum procuratorem pro ipso ad illud, ut est moris, admitti [,sibique responderi ut in n. 6, non obstantibus omnibus supradictis, seu si prefatis episcopo mencionem ut in n. 6], contradictores auctoritate nostra) etc. D. ut s.

Clementis VI A I,4 (59) f. 50, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 24 = V. 149 f. 56' n. 123. Registr. Gisbertus Brom, Bullarium Traiectense I num. 1032. ") deest in A., suppl. ab editore. b) sequitur,collacionis', sed cancellatum A. e) sequitur,appellacione postposita compescendo', sed cancellatum A. - 1) in supplicatione sub num. 74 nulla fit expressa mentio de,supplemento'. *) hic et in formulis sequentibus ubique,supplementum' ponendum est loco prebenda' aut,canonicatus et prebenda“.

77. Cum Johanne Henrici dicti Beyer de Bopardia dispensatur super irregularitate, quam incurrerat, certa beneficia iniuste retinendo.

X

.X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

D. f. Johanni, nato d. f. Henrici dicti Beyer de Bopardia, militis, clerico Treuerensis diocesis, s. etc. Matris ecclesie copiosa benignitas personas generis nobilitate ac aliis virtutum et probitatis meritis fidedignorum affirmatis testimoniis preditas quandoque prerogativa gracie specialis attollit, eis quandoque liberaliter concedendo, que rigor sacrorum canonum interdicit. Sane pro parte tua peticio nobis exhibita continebat, quod tu olim in vicesimosecundo etatis tue anno vel circa illum constitutus parrochialem ecclesiam in Dyepurch, Maguntinensis diocesis, alias tibi canonice collatam, recepisti et eam per quatuor annos tenuisti sine dispensacione aliqua, eciam ad sacros ordines non promotus, fructus percipiens ex eadem, ac deinde in Bunnensi et Hugardensi ecclesiis, Coloniensis et Leodiensis diocesium, canonicatus et prebendas alias tibi canonice et successive collatos recepisti et eos una cum dicta parrochiali ecclesia per alios quatuor annos tenuisti et tenes pacifice et quiete, fructus et redditus similiter percipiens ex eisdem, eciam ad dictos ordines non promotus. Quare pro parte tua fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere tibi et statui tuo super hiis de oportuno remedio dignaremur. Nos itaque volentes personam tuam de nobilitate generis et probitatis meritis apud nos multipliciter commendatam huiusmodi tuorum meritorum obtentu et consideracione c. in Ch. f. n. Johannis, regis Boemie illustris, pro te, dilecto clerico et familiari suo, in hac parte humiliter supplicantis, 1) prerogativa gracie prosequi et favoris tecumque super premissis misericorditer agere in hac parte, omnem infamie et inhabilitatis notam, quam ex premissis incurristi, de apostolice potestatis plenitudine abolemus teque premissis non obstantibus plene habilitamus ac tibi fructus predictos de speciali gracia remittimus et donamus et volumus, quod parrochialem ecclesiam2) ac canonicatus et prebendas 3) predictos realiter et de facto dimittas. Nulli ergo etc. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

595.

Clementis VI A I/12 (67) f. 361 n. 595, diversarum formarum qu. 14 V. 155 f. 321 n. 1) supplicatio ista non est reperta. 2) vide num. 78. — 3) vide num. 79 et 80.

« AnteriorContinuar »