Imágenes de páginas
PDF
EPUB

78. Judicibus mandatur, quatenus Johanni Henrici dicti Beyer de Bopardia parrochialem ecclesiam de Diepurg assignent.

V

.X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Dd. ff... decano sancti Pauli Leodiensis et . . archidiacono Treuerensis ac Anthonio de Bugella, canonico Leodiensis ecclesiarum s. etc. Merita probitatis, super quibus apud nos d. f. Johannes, natus d. f. Henrici dicti Beyer de Bopardia, militis, clericus Treuerensis diocesis, fidedignis testimoniis commendatur, exposcunt, ut personam suam speciali gracia prosequamur. [Sane pro parte ipsius Johannis nobis exposito, quod olim ipse in vicesimo secundo etatis sue anno et voluimus, quod parrochialem ecclesiam ac canonicatus et prebendas predictos realiter dimitteret et de facto ut in numero 77.] Cum autem propter premissa prefata parrochialis ecclesia vacare noscatur, nos volentes dictum Johannem clericum gracia prosequi ampliori, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios dictam ecclesiam parrochialem, cum eam realiter dimiserit, si tempore date presencium non sit alteri in ea") ius specialiter acquisitum, prefato Johanni cum omnibus iuribus et pertinenciis suis auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum pro eo in corporalem possessionem dicte ecclesie ac iurium et pertinenciarum ipsius et defendentes inductum, amoto ab ea quolibet illicito detentore, ac facientes sibi de ipsius ecclesie fructibus, redditibus, proventibus, iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellacione postposita compescendo; [,non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis - quibus omnibus prefatum Johannem in assecucione dicte ecclesie volumus anteferri et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi ecclesiis aut aliis beneficiis ecclesiasticis mencio specialis' ut in n. 6, in littera gratiosa]. Nos enim exnunc b) irritum decernimus et inane, si secus super hiis per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

n. 252.

Clementis VI A I/10 (65) f. 429 n. 252, de beneficiis vacantibus qu. 12 V. 154 f. 117 a) corr. ex,in ea alteri A. b) suppletum supra A.

79. Judicibus mandatur, quatenus Johanni Henrici dicti Beyer de Bopardia canonicatum et praebendam in ecclesia Bunnensi vacantes assignent.

X

.X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Dd. ff... decano sancti Pauli Leodiensis et archidiacono Treuerensis ac Anthonio de Bugella, canonico Leodiensis ecclesiarum s. Vite ac morum honestas et alia in d. f. Johanne, nato d. f. Henrici dicti Beyer de Bopardia,

militis, clerico Treuerensis diocesis, vigencia dona virtutum et merita probitatis, super quibus apud nos multipliciter commendatur, exposcunt, ut personam suam speciali prosequamur gracia et favore. [Sane pro parte ipsius Johannis nobis erposito, quod olim ipse in XXII etatis sue anno et voluimus, quod parrochialem ecclesiam ac canonicatus et prebendas predictos realiter dimitteret et de facto' ut in numero 77. Cum autem prefati canonicatus et prebenda ecclesie Bunnensis vacare dicantur ad presens, nos volentes dictum Johannem clericum gracia prosequi ampliori, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios dictos canonicatum et prebendam ecclesie Bunnensis, cum illos ipse realiter dimiserit, si tempore date presencium non sit in eis ius alicui specialiter acquisitum, prefato Johanni cum omnibus iuribus et pertinenciis eorundem auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem) dictorum canonicatus et prebende ecclesie Bunnensis ac iurium et pertinenciarum ipsorum ac defendentes inductum, amoto ab eis quolibet illicito detentore, facientes eundem Johannem clericum vel procuratorem predictum pro eo ad prebendam prefatam in dicta Bunnensi ecclesia in canonicum recipi et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, sibique de ipsorum canonicatus et prebende fructibus, redditibus, proventibus, iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellacione postposita compescendo; [,non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus quibus omnibus prefatum Johannem in assecucione dictorum canonicatus et prebende ecclesie Bunnensis volumus anteferri et ad id compelli, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de canonicatibus et prebendis eiusdem ecclesie Bunnensis vel aliis beneficiis ecclesiasticis aut si dictus Johannes clericus presens non fuerit ad prestandum de observandis prestet ut in n. 6 in littera gratiosa], seu quod hodie de dicta parrochiali ecclesia dicto Johanni clerico mandavimus per nostras certi tenoris litteras provideri. ') Nos enim exnunc b) irritum decernimus et inane, si secus super hiis per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit ) attemptari. D. apud Villamnouam,) A. d., IIII non. Augusti a. primo.

Clementis VI A 1/8 (63) f. 482′ n. 268, de praebendis vacantibus qu. 13 = V. 153 f. 131 n. 268. a) pocessionem' A. b) sequitur,decernimus', sed cancellatum A. c) corr. ex,contingerit A. d) corr. ex ‚Auinione' A. — 1) vide num. 78.

80. Eisdem iudicibus mandatur, quatenus eidem Johanni Henrici dicti Beyer de Bopardia de canonicatu et praebenda in ecclesia Hugardensi vacantibus providere procurent. D. apud Villamnouam, A. d., III non. Augusti a. primo. Forma ut in n. 79.

X

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

X

.X.

Clementis VI A 1/8 (63) f. 482 n. 267, de praebendis vacantibus qu. 13 130' n. 267.

[blocks in formation]

81. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Nicolao, filio suo, de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae cum dignitate provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Supplicat S. V. devotus f. v. Johannes, rex Boemie, quatenus sibi in personam dilecti filii sui Nicolai de Boemia, clerici Pragensis diocesis, specialem graciam facientes, eidem Nicolao de canonicatu ecclesie Pragensis ac prebenda cum dignitate vel officio seu administracione aut personatu cum cura vel sine cura, vacantibus vel in proximo in dicta ecclesia vacaturis simul aut succesive, eciam si per eleccionem consueverit quis assumi, dignemini providere, cum acceptacione, reservacione, inhibicione, decreto et clausula anteferri, non obstante. quod idem Nicolaus canonicatum et prebendam ecclesie Wisscegradensis, Pragensis diocesis, obtinere noscatur, cum ceteris non obstantibus et clausulis oportunis ac executoribus.

Fiat eciam de dignitate etc., eciam cum cura etc. R. Et q. t. absque a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 104'.

82. Nicolao, nato Johannis, regis Bohemiae, providetur ad supplicationem eiusdem regis de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae necnon dignitatis seu personatus vel officii cum vel sine cura, non obstante ut in n. 81. ‚D. apud Villam nouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo. In e. m. de Břevnov *) et de Sedlec, b) Pragensis diocesis, monasteriorum abbatibus ac Petro Allamanni, canonico Parisiensi, capellano domini papae. Forma ut in n. 6.

[ocr errors][merged small][merged small]

Clementis VI A I/11 (66) f. 165 n. 109, de dignitatibus vacaturis qu. 7 V. 152 f. 312 n. 109. a),Brenonia A. b),Sedelicz' A.

83. Henricus dictus Beyer de Bopardia supplicat, quatenus sibi de canonicatu ecclesiae Maguntinensis sub expectatione praebendae et de praepositura in ecclesia sancti Bartholomaei Frankenfordensis vacante provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Supplicat S. V. devotus vester Henricus dictus") Beyer de Bopardia, clericus et servitor devotissimi f. v. domini Johannis, regis Boemie, quatenus sibi specialem graciam facientes, ei de canonicatu ecclesie Maguntinensis ac prepositura ecclesie sancti Bartholomei Frankenfordensis, Maguntinensis diocesis, solita Maguntinensibus canonicis dumtaxat conferri, vacante in Romana curia per mortem

quondam domini Hugonis Morselli, sedis apostolice capellani dum vivebat, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis dignemini providere, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia Maguntinensi vacat ad presens, vel cum vacaverit, conferendam eidem Henrico donacioni apostolice dignemini reservare, cum acceptacione et clausula anteferri, non obstante, quod in Treuerensi, sancti Pauli Leodiensis, sancti Florini et sancti Castoris in Confluentia, Treuerensis diocesis, canonicatus et prebendas ac in eadem sancti Castoris ecclesiis cantoriam, que simplex officium existit, noscitur obtinere, seu quod dicta prepositura per Johannem de Constancia, decanum Maguntinensem, occupata per sui facti potenciam detinetur, cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat. R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 104'. a),dicti S., suppl. supra.

84. Henrico Beyer de Bopardia providetur de canonicatu ecclesiae Maguntinensis sub expectatione praebendae. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Augusti a. primo. Forma ut in n. 6.

T= X X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 2.

Clementis VI A I/14 (69) f. 597 n. 909, de praebendis vacaturis qu. 45 = V. 156 f. 132 n. 909.

85. Adam de Castellione de monasterio Cuissiacensi ad Lucense monasterium transfertur sibique de parrochiali ecclesia in Tasovicz vacante providetur. Forma huius litterae in partibus omissis cum n. 6 concordat.

.X X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 5.

D. f. Ade de Castellione, canonico monasterii Cuissiacensis, Premonstratensis ordinis, Laudunensis diocesis, ac rectori parrochialis ecclesie in Thossowiz, consuete per canonicos monasterii Lucensis, dicti ordinis, Olomucensis diocesis, gubernari, s. etc. Religionis zelus, vite ac morum honestas aliaque laudabilia merita probitatis, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Dudum siquidem f. r. Benedictus papa XII, predecessor noster, in sui apostolatus primordiis omnes parrochiales ecclesias ceteraque beneficia ecclesiastica secularia et regularia, tunc apud dictam sedem quocunque modo vacancia et inantea vacatura, ordinacioni et disposicioni sue, donec miseracionis divine clemencia ipsum universalis ecclesie regimini presidere concederet, reservavit decernendo extune irritum et inane, si secus super hiis

a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret ) attemptari; ac deinde dicto predecessore, sicut domino placuit, de hac luce subtracto, nonnullisque [dubitantibus, an de] b) ecclesiis et beneficiis huiusmodi, que tempore dicti obitus ipsius predecessoris ut prefertur vacabant, posset post predicti predecessoris obitum per alium quam per Romanum pontificem ordinari, ad cuiuslibet ambiguitatis) scrupulum in hac parte tollendum per nostras litteras declaravimus, ecclesiastica beneficia ipsa fore per reservacionem et decretum dicti predecessoris affecta nec ea vice de illis potuisse vel posse per alium quam Romanum pontificem quoquomodo disponi, decernentes exnunc irritum et inane, quicquid in contrarium de illis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan") esset hactenus vel contingeret imposterum attemptari. Cum itaque parrochialis ecclesia in Thossowiz, consueta per canonicos monasterii Lucensis, Premonstratensis ordinis, Olomucensis diocesis, gubernari, per obitum quondam Tilmani, canonici monasterii ac ultimi rectoris ecclesie predictorum, qui dicto predecessore in humanis agente) apud dictam sedem diem clausit extremum, apud eandem sedem extunc vacavisse et vacare noscatur ad presens: nos attendentes, quod nullus preter nos de dicta ecclesia, de qua sic vacante dictus predecessor dum vixit minime ordinavit, disponere potest hac vice, reservacione, declaracione ac decretis obsistentibus supradictis, ac volentes tibi, qui ut asseris duos cursus in sacra pagina perlegisti et complere intendis deo dante, premissorum obtentu graciam facere specialem, predictam parrochialem ecclesiam in Thossowiz sic vacantem cum omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et de illa eciam providemus, decernentes te fore de monasterio Cuissiacensi, eiusdem ordinis, Laudunensis diocesis, cuius existis canonicus expresse professus, postquam dictam ecclesiam in Thossowiz pacifice fueris assecutus, ad dictum monasterium Lucense transferendum et recipiendum in eodem monasterio Lucensi in canonicum et in fratrem et sincera in domino caritate tractandum, ac prout est irritum et inane, si secus de dicta ecclesia a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter attemptatum forsan ) est hactenus vel de ipsa et aliis premissis contigerit imposterum attemptari; non obstantibus quibuscunque constitucionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis predictorum contrariis, . . . . roboratis, aut si pro aliis in dicto monasterio Lucensi scripta forsan ) apostolica sint directa, seu si aliqui super provisionibus sibi faciendis de parrochialibus ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ipsius monasterii speciales vel in illis partibus generales dicte sedis. . . . sit processum, quibus omnibus te in assecucione dicte ecclesie volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem ecclesiarum et beneficiorum aliorum preiudicium generari, aut si dd. ff... abbati et conventui dicti monasterii Lucensis vel quibusvis") aliis communiter vel divisim . . . . non possint, quodque de huiusmodi ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem,. . . . mencio specialis. Nulli ergo etc. nostre collacionis, provisionis et constitucionis infringere etc. D. apud Villamnouam. A. d., non. Augusti a. primo.

....

In e. m. dd. ff... Gradicensis prope muros) Olomucenses et.. sancte Genouefe Parisiensis monasteriorum abbatibus ac Michaeli Casse, canonico Laudunensi, s. etc. Religionis zelus etc.) usque mencio specialis. Quocirca ") mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Adam") vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem diete parrochialis

« AnteriorContinuar »