Imágenes de páginas
PDF
EPUB

f. n. Guillelmum, tituli sancti Stephani in Celio monte presbyterum cardinalem, examinari fecit et inspici diligenter, et demum facta dicto predecessori super hiis per cardinalem eundem relacione plenaria idem predecessor ex eo, quod capitulum supradicti, de quorum consilio et assensu dicte donacio et concessio facte erant, non supplicabant pro concessione predicta, confirmacionem huiusmodi concedere denegavit. Postmodum autem dicto predecessore rebus humanis exempto ac premissis omnibus nobis, divina favente clemencia ad apicem summi apostolatus assumptis, expositis diligenter, pro parte Johannis episcopi et capituli ac regis predictorum et vestra fuit nobis ) humiliter supplicatum, ut concessionem et donacionem huiusmodi ex certa sciencia confirmare ac tenorem litterarum concessionis et donacionis eiusdem in litteris nostre confirmacionis inseri facere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque huiusmodi supplicacionibus inclinati predictas concessionem et donacionem medietatis dictorum fructuum, reddituum et proventuum per dictum Conradum episcopum de assensu capituli predictorum monasterio vestro ut predicitur factas ratas et gratas habentes, eas auctoritate apostolica ex certa sciencia confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, tenorem dictarum litterarum concessionis et donacionis episcopi et capituli prefatorum presentibus inseri facientes, qui talis est: Conradus, dei gracia episcopus Olomucensis, honorabilibus et religiosis viris . . abbati et conventui monasterii Sedlicensis, ordinis Cisterciensis, Pragensis diocesis, salutem in domino sempiternam. Exposcit inter alia debitum nostri officii pastoralis, ut ea, que ad sancte religionis commodum et profectum pertinere noscuntur, nostre promocionis studio recipiant incrementum. Sane ex parte serenissimi domini nostri domini Johannis, Bohemie et Polonie regis, atque vestra nobis fuit humiliter supplicatum, quatinus certos redditus et proventus parrochialium ecclesiarum in Jemenicz et in Jarmericz, nostre diocesis, in quibus ex donacione eiusdem domini regis plenum ius presentandi rectores obtinetis, vobis et dicto monasterio in perpetuos usus dare et concedere dignaremur. Nos attendentes easdem ecclesias in suis redditibus et proventibus adeo habundare, quod earum porcione congrua dicto vestro monasterio in perpetuum data et unita de parte reliqua proventuum earundem ecclesiarum rectores, qui pro tempore fuerint, hospitalitatem et eis incumbencia onera sufferre poterunt condecenter, nostramque concessionem subscriptam utilitatem evidentem vobis et vestro monasterio futuris quibusvis temporibus allaturam, de nostri Olomucensis ecclesie capituli, habito super eo tractatu primitus diligenter solenni, connivencia pariter et assensu predictarum parrochialium ecclesiarum medietatem decimarum, reddituum, oblacionum et proventuum omnium, quocunque nomine censeantur, vobis et vestro monasterio in perpetuos usus tenore presencium elargimur, concedimus et donamus sic, quod dilectis nobis in Christo Henrico in Jeminicz et Czencone in Jarmericz, dictarum ecclesiarum rectoribus, volentibus vel eis imposterum cedentibus aut eciam decedentibus huiusmodi reddituum, decimarum, oblacionum et proventuum omnium medietatem per vos, alium vel alios libere percipere et in vestros usus convertere valeatis, rectores quoque, qui postmodum eisdem ecclesiis preerunt, reliquam medietatem decimarum, oblacionum, reddituum et proventuum omnium percipient libere, integraliter et complete ac de eis loci archidiacono iura persolvere et hospitalitatem servare tenebuntur ac honorifice poterunt sustentari. Ne autem in exaccione vel

solucione iurium nuncios seu legatos sedis apostolice, metropolitanos, nos et nostros successores contingencium ab ecclesiis memoratis earundem rectores, qui pro tempore fuerint, contingat nimium aggravari, volumus, decernimus et ordinamus, ut, cum aliqua pro eisdem legatis, metropolitanis, nobis aut nostris successoribus a predictis ecclesiis fuerint exsolvenda,") ad solucionem eorundem onerum una cum predictarum ecclesiarum rectoribus per medium contribuere debeatis. Nos quoque Jenczo decanus et Sboro prepositus ac capitulum dicte Olomucensis ecclesie super premissis omnibus habito tractatu ut premittitur solemniter diligenti dicte donacioni et concessioni assensum nostrum prebuimus benivolum et presentibus assentimus. In quorum omnium testimonium et memoriam sempiternam presentes litteras nostrorum episcopi et capituli sigillis fieri fecimus communitas. Datum in Olomucz, anno domini millesimo trecentesimo vicesimo sexto, III nonas Marcii. 1) Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. D. apud Villamnouam, A. d., VIII kal. Septembris p. n. a. primo.

Originale cum bulla plumbea Clementis papae VI in filo serico in archivio Vorlicensi n. 44, copia in Museo regni Bohemiae. Reperitur in registris A I/12 (67) f. 52 n. 56, diversarum formarum qu. 2 = V. 155 f. 178 n 56. Editum in CDM. VII n. 436 ex V. 155, in RBM. IV n. 1166 ex originali. Taxatio addita ex A I/12 (67). — "),gracia' Or. b),effectu' A. c),hec' A. d),metropolitane' A. e),similiter' A. ),subportare' A. ) deest in A. b),exoluenda' Or. — 1) 1326 Martii 5, ed. in RBM. III n. 1188.

92. Priori et fratribus Sepulchri dominici Jerosolimitani, ordinis sancti Augustini, conceditur littera conservatoria. Forma huius litterae in partibus omissis cum n. 19 concordat.

X

X

.X.

Apud Villamnovam, 1342 Augusti 28.

V. f... archiepiscopo Griezmensi) et dd. ff... abbati monasterii de Porta, Nuemburgensis diocesis, ac.. decano ecclesie Pragensis s. etc. Militanti ecclesie licet immeriti disponente domino presidentes, circa curam ecclesiarum et monasteriorum. omnium solercia reddimur indefessa soliciti, ut iuxta debitum pastoralis officii eorum occurramus dispendiis et profectibus divina cooperante b) clemencia salubriter intendamus. Sane dd. ff... prioris et fratrum Sepulcri dominici Jerosolimitani, ordinis sancti Augustini, conquestione percepimus, quod nonnulli archiepiscopi, episcopi aliique ecclesiarum prelati et clerici ac ecclesiastice persone tam religiose quam eciam seculares necnon duces, marchiones, comites, barones, nobiles, milites et laici, communia civitatum, universitates oppidorum, castrorum, villarum et aliorum locorum et alie singulares persone civitatum et diocesium ac aliarum parcium diversarum occuparunt et occupari fecerunt prioratus, preposituras, ecclesias, capellas, hospitalia, castra, villas et alia loca, terras, domos, possessiones, iura, iurisdicciones prioris, fratrum et ordinis prefatorum ac eciam decimas, census, redditus et proventus, pascua, nemora, prata, molendina, ortos, vineas, piscarias, flumina, maneria, casalia, lapidicinas et nonnulla alia bona

mobilia et inmobilia, spiritualia et temporalia, ad priorem et fratres predictos spectancia, ) detinent indebite occupata seu ea detinentibus prestant auxilium, consilium vel favorem, nonnulli eciam civitatum, diocesium et parcium predictarum, qui nomen domini recipere in vacuum non formidant, eisdem priori et fratribus super predictis prioratibus, preposituris, ecclesiis, capellis, hospitalibus, castris, villis et locis aliis, terris, domibus, possessionibus, iuribus, iurisdiccionibus, fructibus, decimis, censibus, redditibus) et proventibus, pascuis, nemoribus, pratis, molendinis, ortis, vineis, piscariis, fluminibus, lapidicinis, maneriis et casalibus eorundem et quibuscunque aliis bonis mobilibus et inmobilibus, spiritualibus et temporalibus,) ac aliis rebus ad eosdem priorem et fratres spectantibus multiplices molestias et iniurias inferunt et iacturas; quare dicti prior et fratres nobis humiliter supplicarunt, ut, cum eisdem valde reddatur difficile pro singulis querelis ad apostolicam sedem habere recursum, providere super hoc eis paterna diligencia curaremus. Nos igitur adversus occupatores, detentores, presumptores, molestatores et iniuriatores huiusmodi illo volentes eisdem priori et fratribus remedio subvenire, per quod illorum compescatur temeritas et aliis aditus committendi similia precludatur, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus) vos vel duo aut ) unus vestrum per vos vel alium seu alios, eciam si sint extra loca, in quibus deputati estis conservatores et iudices, prefatis priori et fratribus efficacis defensionis presidio assistentes non permittatis eosdem") super hiis et quibuslibet aliis bonis et iuribus ad priorem et fratres predictos spectantibus ab eisdem vel quibusvis aliis indebite molestari vel eis gravamina seu dampna vel iniurias inrogari, facturi dictis priori et fratribus, cum ab eis vel procuratoribus suis aut eorum aliquo fueritis requisiti, de predictis et aliis personis quibuslibet super restitucione huiusmodi prioratuum et prepositurarum, ecclesiarum, capellaniarum, castrorum, domorum, villarum, terrarum et aliorum locorum, iurisdiccionum, iurium et bonorum predictorum, mobilium et inmobilium, reddituum quoque ac proventuum, decimarum, censuum et aliorum quorumcunque bonorum necnon de quibuslibet molestiis, iniuriis atque dampnis, presentibus et futuris, in illis videlicet, que iudicialem requirunt indaginem, summarie et de plano, sine strepitu et figura iudicii, in aliis vero, prout qualitas eorum exegerit, iusticie complementum, occupatores seu detentores, molestatores, presumptores et iniuriatores huiusmodi necnon contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque dignitatis, status, ordinis vel condicionis extiterint,) quandocunque et quocienscunque expedierit, auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis; non obstantibus tam f. r. Bonifacii pape VIII, predecessoris nostri, in quibus cavetur, ne aliquis extra suam civitatem et diocesim. . . . eiusque exercicio libero quomodolibet obviare, seu si aliquibus communiter vel divisim a predicta sit sede indultum,. valeat quomodolibet impediri, et de qua cuiusque toto tenore ') de verbo ad verbum in nostris litteris habenda sit mencio specialis. Ceterum volumus et apostolica auctoritate decernimus, quod quilibet vestrum prosequi valeat.... in contrarium edita non obstante, presentibus post triennium minime valituris. D. apud Villamnouam, A. d., V kal. Septembris a. primo.

....

a) corr. reddi

Clementis VI A I/6 (61) f. 70', de conservatoriis qu. 1 = V. 151 f. 153' n. 752. ex,Grieznensi A. b),cohoperante' A. c),spectencia' A. d),parcium predictarum tibus' suppl. in margine A. ") corr. in margine ex,spiritualibus' A. f), quatinus' A. *) suppl. in margine A. b),eisdem' A. '),exstiterint' A. 1) sequitur,habenda', sed cancellatum A.

93. Preczlaus, episcopus Vratislaviensis, supplicat, quatenus Petro Conradi de Gostina de canonicatu et praebenda in ecclesia Vratislaviensi vacantibus provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Septembris 2.

Supplicat S. V. clemencie humilis f. v. Preczlaus, episcopus Wratislauiensis, quatenus Fetro Conradi de Gostina, clerico familiari suo domestico, qui circa nuncios apostolicos in partibus illis in negociis camere apostolice sedis fideliter deservivit, de canonicatu et prebenda ecclesie vestre Wratislauiensis, vacantibus. per obitum quondam Nicolay de Thedelegariis de Vrbe, canonici Wratislauiensis, qui ipsos obtinens vivente f. r. domino Johanne papa XXII, predecessore vestro, apud sedem apostolicam diem clausit extremum, cuius prebende fructus X marcarum argenti valorem annuum non excedunt, dignemini providere, non obstante, quod beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura ad collacionem vel presentacionem abbatis et conventus monasterii Trinccensis,) ordinis sancti Benedicti, Cracensis) diocesis, per litteras p. m. domini Benedicti pape XII noscitur expectare.")

Fiat R. Et s. a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., III non. Septembris a. primo.

[merged small][ocr errors][merged small]

94. Petro Conradi de Gostina providetur de canonicatu et praebenda in ecclesia Vratislaviensi vacantibus. D. apud Villamnouam, A. d., IIII non. Septembris a. primo. In e. m. episcopo Cenadiensi et sancti Vincentii et sanctae Mariae in Arena iuxta Vratislaviam monasteriorum abbatibus. Forma ut in n. 4.

= V .X X.

Apud Villamnovam, 1342 Septembris 2.

Clementis VI A I/1 (56) f. 339, de beneficiis vacantibus qu. 7 V. 147 f. 165 n. 324. - Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295.

95. Beatrix, regina Bohemiae, supplicat, quatenus familiaribus suis infra nominatis de diversis beneficiis et praebendis provideatur.

Apud Villamnovam, 1342 Septembris 8.

Supplicat S. V. Beatrix, regina Boemie, quatenus dilectis familiaribus suis infrascriptis providere dignemini prout sequitur:

Primo: Dilecto capellano suo Hugoni Veret de canonicatu et prebenda ecclesie Suessionensis, vacantibus vel) vacaturis, dignemini misericorditer provi

dere, cum acceptacione etc., non obstante, quod parrochialem ecclesiam de sancto Justo in Longauilla ac canonicatum et prebendam ecclesie sancti Florencii de Roye, Ebroicensis et Ambianensis diocesium, noscitur obtinere, cum clausulis oportunis.

Fiat R.1)

Item quatenus Roberto dicto Leblanc de canonicatu et prebenda ecclesieb) Antissiodorensis, vacantibus vel vacaturis, dignemini providere, cum clausulis oportunis.

Fiat in ecclesia de Vastino, Bituricensis diocesis, R.2)

Item Henrico de Bastoigne de canonicatu et prebenda ecclesie sancti Johannis Leodiensis, vacantibus vel vacaturis, non obstante, quod in castro de Laroche et de Bastoigne capellanias et vicariam de La Roche ecclesiis perpetuas, Leodiensis diocesis, noscitur obtinere, cum clausulis oportunis.

Fiat R.3)

Item Gregorio Gigon de Montelussano de canonicatu et prebenda ecclesie Niuernensis, vacantibus vel vacaturis, dignemini providere, cum clausulis oportunis.

Fiat in ecclesia beate Marie de Magduno, Bituricensis diocesis, R.")

Item Guillelmo Potin de Sancto Quintino de canonicatu et prebenda ecclesie de Nigella, Nouiomensis diocesis, dignemini providere, non obstante, quod in ecclesia beate Marie de Magduno, Bituricensis diocesis, perpetuam vicariam noscitur obtinere, cum clausulis oportunis.

Fiat R.5)

Item Jacobo Soldonier, scholari in legibus, de canonicatu et prebenda ecclesie Aurelianensis, vacantibus vel vacaturis, dignemini providere, cum clausulis supradictis.

Fiat in ecclesia sancti Arriani Aurelianensis R.")

Item Johanni Tiessart de Compendio de canonicatu et prebenda ecclesie sancti Germani Antisiodorensis, Parisiensis, vacantibus vel vacaturis, dignemini providere, cum clausulis oportunis, c) vel in ecclesia sancti Marcelli iuxta Parisius. Fiat R.")

Item supplicat eadem regina, quatenus decem sui familiares, tam capellani quam clerici,') quos duxerit eligendos seu nominandos, possint et valeant fructus omnium beneficiorum suorum quorumcunque, obtentorum et obtinendorum, usque ad quinque annos, ac si presentes essent, recipere absque aliqua licencia suorum superiorum,) cum omnibus non obstantibus et clausulis oportunis.

Fiat in forma de sex, usque ad quinquennium R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. apud Villamnouam, A. d., VI id. Septembris a. primo.

Clementis VI S I/1 (1) f. 182.

[ocr errors]

a) sequitur,simul aut successive', sed cancellatum S. b) sequitur,sancti Johannis Le diensis', sed cancellatum S. c) sequitur,Fiat R', sed cancellatum S. d),suis familiaribus, tam capellanis quam clericis habet S., corr. ab editore. e) in S. sequitur hic iterum:,valeant et possint', corr. ab editore. 1, litteras vide sub num. 96. 2) lit

teras vide sub num. 97. 9) litterae istae non sunt repertae. 4) litterae istae non sunt repertae. 5) litteras vide sub num. 98. 6) litterae istae non sunt repertae. 7) litteras vide sub num. 99.

« AnteriorContinuar »