Imágenes de páginas
PDF
EPUB

129. Martino Mathaei Albi providetur de beneficio cum vel sine cura, vacante vel vacaturo, ad collationem episcopi Pragensis. Forma ut in n. 76.

| = X X.

Avinione, 1342 Novembris 20.

D. f. Martino Mathei Albi, subdiacono Pragensi, s. etc. Meritis tue probitatis.... Volentes itaque tibi p. m. t. i. g. f. s., beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura, cuius fructus, r. et p., si cum cura, quadraginta, si vero sine cura fuerit, vigintiquinque marcharum argenti s. t. d. valorem annuum non excedant, spectans ad collacionem, prov. seu q. a. d. v. f. n... episcopi Pragensis, si quod in ecclesia, civitate vel diocesi Pragensi vacat ad presens, vel cum vacaverit,.... conferendum tibi . . . . d. a. reservamus . . . . D. Auinione XII kal. Decembris a. primo.

....

In e. m. v. f. . . episcopo Frisingensi et dd. ff. . . abbati monasterii in Waltsachsen, Ratisponensis diocesis, ac . . preposito ecclesie Pragensis s. etc. . . . . D. ut s.

Clementis VI A I/9 (64) f. 486′ n. 460, de beneficiis vacaturis qu. 20 — V. 154 f. 319 n. 460.

130. Henrico de Lipa providetur de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

.X X.

Avinione, 1342 Novembris 20.

D. f. Henrico, nato quondam Johannis de Lipa, canonico Wratislauiensi, s. etc. Probitatis et virtutum merita . . . . Hinc est, quod nos, volentes tibi, pro quo eciam v. f. n... episcopus Wratislauiensis nobis super hoc) humiliter supplicavit, 1) p. m. t. i. g. f. s., canonicatum ecclesie Wratislauiensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in ecclesia ipsa vacat ad presens, vel cum vacaverit.... conferendam tibi.......... d. a. reservamus.....; non obstantibus. . . . seu quod in Pragensi ecclesia super canonicatu et prebenda vacantibus vel vacaturis in speciali gracia nostras litteras obtinuisti et capitulum ecclesie Wissegradensis, Pragensis diocesis, te in ipsa ecclesia Wissegradensi in canonicum receperunt et in fratrem. . . . . D. Auinione XII kal. Decembris a. primo.

In e. m. dd. ff... preposito Sazensis, Pragensis diocesis, ac Johanni de Pistorio, Traiectensis, b) et Velco, Pragensis canonicis ecclesiarum s. etc. . . . . D. ut s.

n. 1041.

....

Clementis VI A I/15 (70) f. 111 n. 1041, de praebendis vacaturis qu. 50 = V. 156 f. 193′ Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295. "),super hoc' suppletum in margine A. b),diocesis' cancellatum A. 1) supplicatio ista non est reperta.

131. Conrado de Ekausungen [Kaufungen?] providetur de canonicatu ecclesiae Vratislaviensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

Avinione, 1342 Novembris 21.

.X X.

D. f. Conrado, nato Henrici de Ekausungen, canonico Wratislauiensi, s. Multiplicia tue merita probitatis . . . . Hinc est, quod nos, volentes tibi p. i. g. f. s., canonicatum ecclesie Wratislauiensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero nulli alii de iure debitam, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit. . . . conferendam tibi .... d. a. reservamus. . . . .; non obstantibus. . . . seu quod canonicatum et prebendam in ecclesia Wissegradensi obtines et super parrochiali ecclesia in Jermir, Pragensis diocesis, nosceris litigare. . . . . D. Auinione XI kal. Decembris a. primo. In e. m. dd. ff... abbati monasterii beate Marie in Arena Wratislauiensis et.. scolastico sancte Crucis Wratislauiensis ac Johanni de Pistorio, canonico Traiectensis ecclesiarum s. . . . D. ut s.

...

Clementis VI A I/15 (70) f. 182 n. 1140, de praebendis vacaturis qu. 53 = V. 156 f. 237 n. 1140. Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 295.

132. Johanni, regi Bohemiae, indulgetur, ut decem clerici sui, quos duxerit eligendos, fructus beneficiorum, quae obtinent vel in posterum obtinebunt, usque ad triennium libere recipere valeant.

V X
X X

X X.

Avinione, 1342 Novembris 21.

C. in Ch. f. Johanni, regi Boemie illustri, s. etc. Personam tuam clara ") generositate conspicuam et devocionis ac laudabilium meritorum titulis insignitam paterna benevolencia b) prosequentes illam tibi graciam libenter impendimus, que eciam obsequentibus tibi personis possit existere fructuosa. Tuis itaque supplicacionibus 1) inclinati auctoritate tibi presencium indulgemus, ut decem clerici tui, tuis obsequiis continue insistentes,) quos ad hoc eligendos duxeris seu eciam nominandos, fructus, redditus et proventus beneficiorum ecclesiasticorum, que nunc obtinent et imposterum obtinebunt, cum ea integritate usque ad triennium libere percipere valeant, cotidianis distribucionibus dumtaxat exceptis, cum qua illos perciperent, si in ecclesiis, in quibus beneficia huiusmodi obtinent vel obtinebunt imposterum, personaliter residerent, nec interim ad residendum in eisdem ecclesiis teneantur neque ad id a quoquam inviti valeant coartari; non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus earundem ecclesiarum contrariis, iuramento, confirmacione apostolica vel quavis alia firmitate vallatis, eciam si de illis servandis et non impetrandis litteris apostolicis contra ea et ipsis litteris non utendo eciam ab alio vel aliis impetratis clerici prelibati per se vel procuratores suos prestiterint vel eos

prestare contigerit imposterum iuramentum, seu si locorum ordinariis a sede apostolica sit concessum vel imposterum concedi contingat, quod canonicos et personas ecclesiarum suarum civitatum et diocesium per subtraccionem proventuum suorum ecclesiasticorum vel alias compellere valeant ad residendum personaliter in eisdem, aut si eisdem ordinariis et dilectis filiis capitulis earundem ecclesiarum vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sit sede indultum vel imposterum contigerit indulgeri, quod canonicis et personis earundem ecclesiarum non residentibus in eisdem fructus, redditus et proventus beneficiorum suorum dictarum ecclesiarum ministrare minime teneantur et ad id compelli non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto. huiusmodi mencionem, et quibuslibet aliis privilegiis et indulgenciis et litteris apostolicis generalibus vel specialibus, quorumcunque tenorum existant, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus huiusmodi nostre gracie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de quibus quorumque totis tenoribus haberi debeat in nostris litteris mencio specialis, proviso, quod huiusmodi beneficia debitis interim obsequiis non fraudentur, sed per bonos et sufficientes vicarios, quibus de beneficiorum ipsorum fructibus necessaria congrue ministrentur, deserviatur inibi laudabiliter in divinis. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. D. Auinione XI kal. Decembris a. primo.

In e. m. dd. ff... abbati monasterii sancte Genouefe Parisiensis et.. Treuerensis ac.. Metensis ecclesiarum archidiaconis s. etc. Personam carissimi etc. usque in divinis. Quocirca mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios prefatis clericis aut procuratoribus suis eorum nomine faciatis predictos fructus, redditus et proventus per idem triennium iuxta huiusmodi concessionis nostre tenorem integre ministrari; non obstantibus omnibus supradictis, seu si eisdem ordinariis et capitulis vel quibusvis aliis communiter vel divisim a prefata sede indultum existat, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem, contradictores etc. D. ut s.

Clementis VI A I/7 (62) f. 170′, de non residendo et fructibus percipiendis qu. 1 = V. 151 f. 107' n. 601. Ed. Werunsky, Excerpta n. 17, RBM. IV n. 1187. a) corr. in margine ex,clam A. ),benivolencia' A. c) corr. ex insistentibus' A. 1) supplicatio ista non est reperta.

[ocr errors]

133. Folklino Folkmari de Praga providetur de canonicatu ecclesiae Vyssegradensis sub expectatione praebendae maioris et dignitatis. Forma ut in n. 6.

.X X.

Avinione, 1342 Novembris 24.

D. f. Folklino Folkinari, canonico ecclesie Wyssegradensis prope Pragam, s. etc. Litterarum sciencia.... Volentes itaque tibi p. i. g. f. s., canonicatum ecclesie Wyssegradensis prope Pragam, in qua sunt maiores et minores prebende, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, c. p. i. c. a. t. a. conferimus et

[ocr errors]

de illo eciam providemus, prebendam vero unam de dictis maioribus necnon dignitatem aut personatum vel officium cum cura vel sine cura, si que aut si qui vel si qua in eadem ecclesia vacant ad presens, vel cum inibi simul aut successive vacaverint. . . . conferendas seu conferendos vel conferenda tibi.... d. a. reservamus . . . .; non obstantibus . . . seu quod in sancti Egidii Pragensis") ac Boleslauiensi, Pragensis diocesis, canonicatus et prebendas et in eadem sancti Egidii obedienciam, que nec dignitas nec personatus existit, ac in Pragensi ecclesiis custodiam, que officium inibi existit, nosceris obtinere quam quidem custodiam alteri dicuntur contulisse, virtute cuius collacionis diceris possessione corporali ipsius custodie b) spoliatus, propter quod ut asseris ad sedem apostolicam appellasti et super ipsa custodia et eius occasione in palacio apostolico litem habes ac in dicta ecclesia Wyssegradensi in canonicum et in fratrem sub expectacione prebende auctoritate dictorum capituli ut asseris es receptus, quam quidem recepcionem exnunc cassamus et irritamus ac nullius fore decernimus roboris vel momenti. Volumus autem, quod, quamprimum vigore presencium prebendam ac dignitatem vel personatum seu officium pacifice fueris assecutus, prefatam obedienciam, quam) ut prefertur obtines, quamque extunc vacare decernimus, omnino, prout ad id te sponte obtulisti, dimittere tenearis. ... D. Auinione VIII kal. Decembris p. n. a. primo.

In e. m. dd. ff. abbati monasterii Auleregie, Pragensis diocesis, et preposito Pragensis ac Johanni de Neapoli, canonico Neapolitane ecclesiarum s. etc. . . . D. ut s.

[ocr errors]

Clementis VI A I/11 (66) f. 178 n. 118, de dignitatibus vacaturis qu. 7 V. 152 f. 317 n. 118. a) sequitur,diocesis canonicatus et prebendas', sed cancellatum A. b) correctum ex ,ecclesie' A. c),quan' habet A.

134. Přibyslao de Letkov providetur de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

|= .X X.

Avinione, 1342 Novembris 27.

D. f. Przybislao de Letkow, canonico Pragensi, s. etc. Laudanda tue probitatis merita.... Cum itaque in ecclesia Pragensi, in qua dimidiam prebendam obtines, dimidie et integre prebende fore noscantur, nos volentes te gracia prosequi ampliori, canonicatum eiusdem ecclesie c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, unam de huiusmodi integris prebendis, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit . . . . conferendam tibi . . . . . d. a. reservamus. . . .; non obstantibus . . . seu quod in predicta Pragensi canonicatum ut prefertur et dimidiam prebendam ac in sancti Georgii ecclesiis et in capella regia Omnium Sanctorum in castro Pragensi canonicatus et prebendas ac parrochialem ecclesiam in Costelecz, Pragensis diocesis, nosceris obtinere. Volumus autem, quod, quamprimum auctoritate ) presencium integram prebendam in dicta Pragensi ecclesia pacifice fueris assecutus, predictam dimi

diam prebendam, quam ut prefertur obtines, quamque extunc vacare decernimus, omnino dimittere tenearis . . . . D. Auinione V kal. Decembris a. primo.

In e. m. v. f. . . patriarche Jerosolymitano et dd. ff. Brewnoensis prope Pragam ac.. de Insula, Pragensis diocesis, monasteriorum abbatibus s. etc. . . . . D. ut s.

....

Clementis VI A I/15 (70) f. 434' n. 1466, de praebendis vacaturis qu. 63 = V. 156 f. 386 n. 1466. Invenitur registrata etiam in A I/4 (59) f. 390, sed cancellata cum annotatione: Cassata est de mandato." a) correctum ex, vigore' A.

135. Thobiae quondam Janconis de Postupenicz conceditur absolutio plena in mortis articulo. Forma ut in n. 65.

.X.

Avinione, 1342 Decembris 3.

D. f. Thobie, nato quondam Jankonis de Wstupenitz, scolastico ecclesie Wicegradensis, Pragensis diocesis, s. Provenit D. Auinione III non. De

cembris a. primo.

Clementis VI A I/16 (V. 214) f. 458′ n. 247, de absolutione qu. 2 = V. 155 f. 397', n. 247.

136. Martino de Žiželicz providetur de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione dimidiae praebendae ac unius praestimonii. Forma ut in n. 6.

AM.

.X.

Avinione, 1342 Decembris 3.

D. f. Martino, nato quondam Maczkonis de Zuzelicz, canonico Pragensi, s. etc. Vite ac morum honestas Cum itaque in ecclesia Pragensi integre et dimidie prebende existant, nos volentes tibi p. m. t. i. g. f. s., canonicatum ipsius ecclesie c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, unam vero de dictis dimidiis prebendis ac unum prestimonium, consuetum canonicis et personis ipsius ecclesie assignari, cuius fructus, redditus et proventus quadraginta marcharum argenti s. t. d. valorem annuum non excedant, si que in ipsa ecclesia vacant ad presens, vel cum vacaverint, coniunctim vel divisim, conferenda tibi . . d. a. reservamus . .; non obstantibus . . . aut quod auctoritate litterarum nostrarum in ea forma, secundum quam pro pauperibus clericis beneficiandis scripsimus, beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura ad collacionem vel presentacionem dd. ff. Cruciferorum hospitalariorum domus sancte Marie in pede pontis Pragensis nosceris expectare, quas litteras et processus per eas habitos et quecunque inde secuta exnunc cassamus et irritamus

« AnteriorContinuar »