Imágenes de páginas
PDF
EPUB

8. Thobias quondam Janconis de Postupenicz supplicat, quatenus sibi de custodia ecclesiae Pragensis provideatur.

Avinione, 1342 Junii 1.

Supplicat S. V. Thobias quondam Janconis de Wscponicz, scolasticus Wyssegradensis, Pragensis diocesis, quatenus sibi specialem graciam facientes proprio motu de custodia ecclesie Pragensis, vacante apud sedem apostolicam per provisionem f. r. ac predecessoris S. V. B[enedicti] pape XII) et consecracionem domini Hermanni, episcopi Warmiensis, 1) olim custodis ecclesie Pragensis, dignemini eidem Thobie de prefata custodia, sic vel quovis modo alio vacante, parato dimittere obedienciam in Radoues 2) Pragensis ecclesie, postquam predicte custodie possessionem pacificam fuerit assecutus, misericorditer providere; non obstante collacione episcopi Pragensis, quod ipsam custodiam cuidam Felklino, procuratori suo, licet de iure non posset, tamen de facto dicitur contulisse, et ipsius Felklini temeraria occupacione, seu eciam quod ipse Thobias scolastriam Wyssegradensis ecclesie atque canonicatus in dictis ecclesiis obtinet et prebendas, et cum aliis omnibus non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione kal. Junii a. primo.

-

Clementis VI S I/1 (1) f. 25'. a),predecessorem S. V. B. papam XII S., corr. ab editore.) prov. 1337 Dec. 3, consecr. 1338 Apr. 19 (Gams p. 358). 2) secundum Tomek ,Radovesice'. Huius nominis in circuitu Litomericensi 2, in Bydžoviensi 1, item in Curimensi 1 villas citat Palacký in ,Popis', p. 542; ubi autem illa obedientia capituli Pragensis reperiatur, ignotum existit. Vide Tomek, Dějepis Prahy, III. 35, 54-55 et in nota 85, 59 et V. 123.

9. Thobiae quondam Janconis de Postupenicz providetur de custodia in ecclesia Pragensi vacante.

.X X.

Avinione, 1342 Junii 1.

D. f. Thobie quondam Jankonis de Wstponicz, custodi ecclesie Pragensis, s. etc. Exigunt ) tue merita probitatis, super quibus apud nos laudabile tibi testimonium perhibetur, ut ad personam tuam apostolice provisionis dexteram extendamus. Cum itaque custodia ecclesie Pragensis, que sicut asseris nec dignitas nec personatus, sed simplex officium existit, quam olim v. f. n. Hermannus, episcopus Warmiensis, tunc custos eiusdem ecclesie, tempore promocionis facte de ipso per f. r. Benedictum papam XII ad Warmiensem ecclesiam tunc pastore carentem obtinebat, per promocionem huiusmodi et munus consecracionis de mandato eiusdem predecessoris apud sedem apostolicam impensum eidem 1) apud eandem sedem vacavisse et adhuc vacare noscatur: nos attendentes, quod de ipsa custodia, de qua sic vacante idem predecessor minime ordinavit, nullus preter nos hac vice disponere potest pro eo, quod idem predecessor dudum ante vacacionem huiusmodi omnes dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica tune apud dictam sedem quocunque modo vacancia et inantea va

catura disposicioni sue specialiter reservavit, decernendo extunc irritum et inane, si secus super hoc a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, ac deinde dicto predecessore, sicut domino placuit, ab hac luce subtracto, nos ad apicem summi apostolatus assumpti, uno mense a nostre promocionis exordiis tunc nondum elapso, huiusmodi dignitates, personatus et officia ceteraque beneficia ecclesiastica predicto modo vacancia et imposterum vacatura cum similis interposicione decreti disposicioni nostre specialiter duximus reservanda, ac volentes premissorum tuorum meritorum obtentu personam tuam in dicta Pragensi ecclesia, cuius existis canonicus, amplius honorare tibique graciam facere specialem, predictam custodiam sic vacantem cum omnibus iuribus et pertinenciis suis apostolica tibi auctoritate conferimus et providemus de illa, [clausula decreti ut in n. 6.]; [,non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus -mencio specialis ut in n. 6., mutatis mutandis.] aut quod sicut asseris prefatus episcopus Pragensis dictam custodiam cuidam Felklino de Praga, procuratori suo, de facto contulit, qui eam pretextu collacionis huiusmodi temere dicitur occupasse, [,seu si presens prestes' ut in n. 6.] aut quod in dicta Pragensi et Wissegradensi, Pragensis diocesis, canonicatus et prebendas ac in eisdem Pragensi quoddam simplex beneficium, obedienciam in Radoues 2) nuncupatum, et Wissegradensi ecclesiis scolastriam nosceris obtinere. Volumus autem, quod, quamprimum vigore presentis gracie dicte custodie possessionem pacificam fueris assecutus, dictum beneficium, quod ut prefertur obtines quodque extunc vacare decernimus, prout ad id te sponte obtulisti, dimittere tenearis. Nulli ergo etc. nostre collacionis, provisionis, constitucionis et voluntatis etc. D. Auinione kal. Junii p. n. a. primo.

In e. m. v. f. . . episcopo Regensi et dd. ff... Brewnouiensis et.. de Aularegia, Pragensis diocesis, monasteriorum abbatibus s. etc. Exigunt dilecti filii etc. usque dimittere b) teneatur. Quocirca ) mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eundem Thobiam vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem dicte custodie et iurium ac pertinenciarum predictorum inducatis auctoritate nostra et defendatis inductum, amoto exinde dicto occupatore et quolibet alio detentore, facientes ipsum vel dictum procuratorem pro eo ad eandem custodiam prout est moris admitti [,sibique responderi ut in n. 6.], non obstantibus omnibus supradictis, [,aut si eisdem episcopo mencionem ut in n. 6.] contradictores etc. D. ut s.

Clementis VI A I/1 (56) f. 181', de beneficiis vacantibus qu. 1 V. 147 f. 86 n. 152. *),exhigunt A. b),dimitere A. c) sequitur,per apostolica scripta', sed cancellatum A. 1) vide n. 8 n. 1. 2) vide num. 8 n. 2.

[ocr errors]

10. Ambassiatores regis Bohemiae supplicant, quatenus Arnesto de Hostina de canonicatu et praebenda in ecclesia Vratislaviensi in proximo vacaturis provideatur. Avinione, 1342 Junii 1.

Supplicant S. V. devoti vestri et humiles oratores Arnestus de Hostina, decanus,1) et Nicolaus de Luchembourc, canonicus ecclesie Pragensis, 2) devoti f. v. domini regis Boemie ambassiatores, quatenus eidem Arnesto specialem

graciam facientes de canonicatu et prebenda ecclesie Wratislauiensis, quos dominus Andreas de Verulis, in archiepiscopum Tranensem per sedem apostolicam promotus, ) in dicta Wratislauiensi ecclesia obtinet, cum per ipsius consecracionem vacaverint, eidem Arnesto apostolica auctoritate misericorditer dignemini providere ac ipsos conferre eidem, non obstante, quod in dicta Pragensi ecclesia decanatum et canonicatum et prebendam noscitur obtinere, cum ceteris non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.

Fiat R. Et q. t. s. a. 1.

Clementis VI S I/1 (1) f. 21'.

Fiat R.) D. Auinione kal. Junii [a. primo.]")

a) suppletum ab editore. 1) postea in episcopum et archiepiscopum Pragensem promotus. 2) notarius secretarius Johannis, regis Bohemiae, vide num. 73.9) electus a. 1342 Mart. 7. (Gams pag. 933). 4) vide n. 11.

11. Arnesto de Hostina reservantur canonicatus et praebenda, qui in ecclesia Vratislaviensi in brevi vacare sperantur.

X X.

Avinione, 1342 Junii 1.

D. f. Arnesto de Hostina, decano ecclesie Pragensis, s. etc. Laudabilia tuarum probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedignorum testimonio commendaris, racionabiliter nos inducunt, ut tibi ") reddamur ad graciam liberales. Cum itaque dudum f. r. Benedictus papa XII, predecessor noster, tunc vivens, eleccionem per dd. ff. capitulum Tranensis ecclesie de d. f. Andrea, electo Tranensi, ad eandem ecclesiam ) tune pastore carentem canonice celebratam de consilio fratrum suorum, de quorum numero tunc eramus, duxerit ") confirmandam, preficiendo ipsum eidem ecclesie in archiepiscopum et pastorem, et propterea canonicatus et prebenda ecclesie Wratislauiensis, quos idem electus tunc obtinebat, sicut adhuc obtinet in eadem ecclesia, per ipsius consecracionem in brevi vacare sperentur: nos volentes tibi premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem, canonicatum et prebendam predictos, cum ipsos per consecracionem huiusmodi vel alias quocunque modo, preterquam per eius obitum, vacare contigerit, conferendos tibi cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis collacioni et disposicioni nostre et apostolice sedis ') specialiter reservamus, [clausulae,inhibitionis et decreti ut in n. 6.]; [,non obstantibus quibuscunque statutis et consuetudinibus prestes ut in n. 6.], aut quod decanatum, canonicatum et prebendam in Pragensi ecclesia nosceris obtinere.") Nulli ergo etc. nostre reservacionis, inhibicionis, constitucionis et voluntatis infringere etc. D. Auinione kal. Junii a. primo.

In e. m. v. f.).. episcopo Arosiensi et dd. ff... abbati monasterii Brewnouiensis, ') Pragensis diocesis, et Nicolao) de Panuitz, cantori ecclesie in Glogouia, Wratislauiensis diocesis, s. etc. Laudabilia etc. usque noscitur obtinere. ") Quocirca 1) mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios canonicatum et prebendam predictos per nos ut premittitur reservatos, cum illos ut prefertur vacare contigerit, cum plenitudine iuris canonici ac omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Arnesto auctoritate nostra conferre et assignare curetis, indu

centes eundem Arnestum vel dictum procuratorem pro eo in corporalem possessionem canonicatus et prebende predicte ecclesie Wratislauiensis ac iurium et pertinenciarum predictorum et defendentes inductum, amoto exinde quolibet detentore, ac facientes ipsum vel dictum procuratorem pro eo ad dictam prebendam in dicta ecclesia Wratislauiensi recipi in canonicum et in fratrem, stallo sibi in choro et loco in capitulo ipsius ecclesie cum plenitudine iuris canonici assignatis, [,sibique responderi ut in n. 6.], non obstantibus omnibus supradictis, [,seu si eisdem episcopo mencionem ut in n. 6.], contradictores auctoritate nostra appellacione') etc. D. ut s.

-

Clementis VI A I/1 (56) f. 218, de beneficiis vacantibus qu. 3 V. 147 f. 108 n. 195. Registratum in ZVGA Schlesiens XXV, 291 - "),sibi' A., corr. ab editore. "),duxeris A., corr. ab editore. c) corr. ex,sede' A. d),optinere A. ") corr. ex,dilectis filiis A. f) corr. ex,Brewnoniensis A.) corr. ex,Nichol' A. h),optinere A. ) sequitur,discrecioni vestre per apostolica scripta', sed cancellatum A. 1) suppl. infra in margine A. 1) vide n. 10 n. 1.

[ocr errors]

12. Carolus, regis Bohemiae primogenitus, supplicat, quatenus Symoni de Jičín de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae provideatur.

Avinione, 1342 Junii 1.

Supplicat S. V. devotissimus f. v. Karolus, regis Boemie primogenitus, quatenus sibi in personam dilecti sui capellani Symonis de Gyczin, in iure canonico scolaris, specialem graciam facientes, de canonicatu ecclesie Pragensis eidem Symoni dignemini providere, prebendam vero in eadem ecclesia vacantem vel vacaturam eidem conferendam donacioni apostolice reservando, cum acceptacione, inhibicione, decreto et clausula anteferri, non obstante, quod parrochialem ecclesiam in Gyczin, Pragensis diocesis, ac in Wissegradensi canonicatum sub expectacione prebende et in Pragensi ecclesiis altare sancti Materni noscitur obtinere, quod quidem altare paratus est dimittere, cum huiusmodi canonicatus et prebende possessionem pacificam fuerit assecutus, et cum aliis non obstantibus et clausulis oportunis et executoribus.")

Fiat R. Et q. t. s. a. 1. Fiat R. 1) D. Auinione kal. Junii a. primo. a),excecutoribus' S., corr. ab editore. 1) litteras

Clementis VI S I/1 (1) f. 23'.

vide in num. 13, ubi tamen de supplicatione huiusmodi nulla fit mentio.

13. Symoni de Jičín providetur de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

X X.

Avinione, 1342 Junii 1.

D. f. Symoni de Gyczin, canonico Pragensi, s. etc. Attributa ) tibi merita.... Volentes itaque tibi, scolari ut asseris in iure canonico, p. i. 1) g. f. s., canonicatum ecclesie Pragensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero nulli alii de iure debitam, si qua in dicta ecclesia.

....

....

vacat ad presens, vel cum vacaverit, . . . . conferendam tibi . . . . donacioni apostolice reservamus . . . .; non obstantibus. . . . aut quod parrochialem ecclesiam in Gyczin b) ac in Wissegradensi, Pragensis diocesis, canonicatum sub expectacione prebende et in predicta Pragensi) ecclesiis altare sancti Materni nosceris obtinere. Volumus autem, quod, postquam vigore") presentis gracie huiusmodi prebende eiusdem Pragensis ecclesie füeris possessionem pacificam assecutus, prefatum altare, quod extunc vacare decernimus, prout eciam ad id te obtulisti, sponte dimittere tenearis. . . . . D. Auinione kal. Junii a. primo.

In e. m. v. f. episcopo Arosiensi et dd. ff... abbati monasterii Brewnouiensis, Pragensis diocesis, ac Johanni dicto Paduano, canonico Olomucensi, s. etc. . . . . D. ut s.

Clementis VI A I/3 (58) f. 167, de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 6 V. 148 f. 221 n. 371. a),atributa A. b) correctum ex,Gyzin' A. c),Pregensi correctum ex ,Pergensi A. d) correctum ex,tenore A. -) necnon ad supplicationem Caroli, marchionis Moraviae, quam vide in num. 12.

-

14. Johanni, duci Normanniae, et Bonae de Bohemia, eius uxori, conceditur licentia eligendi confessorem.

X.

Avinione, 1342 Junii 5.

D. f. n. v. Johanni, primogenito c. in Ch. f. n. Philippi, regis Francie illustris, duci Normannie, et d. in Ch. f. n. m. Bone de Boemia, eius uxori, s. etc. Benigno sunt vobis illa concedenda favore, per que, sicut pie desiderare videmini, consciencie pacem et salutem anime deo propicio consequi valeatis. Hinc est, quod nos, vestris devotis supplicacionibus inclinati, vobis et vestrum cuilibet auctoritate apostolica indulgemus, ut aliquem idoneum et discretum presbyterum in vestrum possitis eligere confessorem, qui, quociens oportunum fuerit, vestris confessionibus diligenter auditis pro commissis debitam vobis absolucionem impendat et iniungat penitenciam salutarem, eciam si talia fuerint, propter que sedes apostolica vel Romanus pontifex essent merito consulendi. Nulli ergo etc. nostre concessionis infringere etc. D. Auinione non. Junii p. n. a. primo.

Clementis VI A I/7 (62) f. 100, de absolutione qu. 1 V. 151 f. 61 n. 257.

15. Johanni, duci Normanniae, et Bonae de Bohemia, eius urori, conceditur absolutio plena in mortis articulo.

[ocr errors][merged small][merged small]

D. f. n. v. Johanni, primogenito c. in Ch. f. n. Philippi,) regis Francie. illustris, duci Normannie, et d. in Ch. f. n. m. Bone de Boemia, eius uxori, s. etc. Personas vestras nobilitatis et aliarum graciarum ac multiplicum virtutum

« AnteriorContinuar »