Imágenes de páginas
PDF
EPUB

157. Jacobo, nato nobilis viri Jacobi, domini Montisclari, providetur consideratione Johannis, regis Bohemiae, pro ipso „cum instantia" supplicantis, de canonicatu ecclesiae Treverensis sub expectatione praebendae. D. Auinione IIII id. Februarii a. primo. Forma ut in n. 6.

[ocr errors][merged small][merged small]

Clementis VI A I'4 (59) f. 136', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 27 = V. 149 f. 111' n. 238.

158. Johannes, episcopus Pragensis, supplicat, quatenus Gallo de Újezd de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae provideatur.

Avinione, 1343 Februarii 10.

Ad supplicacionem Johannis, episcopi Pragensis, provisum est Gallo, archidiacono Gradicensi in ecclesia Pragensi, de canonicatu sub expectacione prebende dicte ecclesie Pragensis, non obstante, quod idem Gallus sive archidiaconus predictum archidiaconatum et capellam sancti Maurici") in castro Pragensi noscitur obtinere.

Fiat R. Sine leccione. Fiat R. D. Auinione IIII id. Februarii a. primo.
Clementis VI S 1/2 (2) f. 28'.

-

a) sic S.

159. Gallo de Újezd providetur de canonicatu ecclesiae Pragensis sub expectatione praebendae. Forma ut in n. 6.

[ocr errors][merged small][merged small]

D. f. Gallo de Wgezd, canonico Pragensi, s. etc. Vite ac morum honestas.... Hinc est, quod nos, volentes tibi, pro quo eciam v. f. n. Johannes, episcopus Pragensis, cuius nepos existis, nobis in hac parte humiliter supplicavit, g. f. s., canonicatum ecclesie Pragensis c. p. i. c. a. t. a. conferimus et de illo eciam providemus, prebendam vero, si qua in dicta ecclesia vacat ad presens, vel cum vacaverit, . . . . conferendam tibi . . . . d. a. reservamus . . . .; non obstantibus. . . . seu quod in predicta ecclesia archidiaconatum Gradicensem et capellam sancti Mauricii in . . . . castro Pragensi nosceris obtinere. . . . . D. Auinione IIII id. Februarii a. primo.

....

In e. m. dd. ff... Brenouiensis et.. de Insula, Pragensis diocesis, monasteriorum abbatibus ac Johanni de Pistorio, canonico Traiectensi, s..... D. ut s.

Clementis VI A I4 (59) f. 154', de canonicatu sub expectatione praebendae qu. 27; registrata de novo sine ulteriori nota ib. f. 219 quat. 30. Copiata in V. 149 f. 123′ n. 262, et iterum sine omni nota ib. f. 165 n. 344.

160. Adelheidis de Stara supplicat, quatenus sibi concedatur absolutio plena in mortis articulo.

Avinione, 1343 Februarii 11.

Supplicat S. V. devotissima vestra Adheydis de Stara, relicta quondam nobilis viri Arnusti dicti de Hostyna ac genitrix vestri humilissimi capellani, decani Pragensis, quatenus sibi concedere dignemini, ut ipsa in articulo mortis possit eligere presbyterum idoneum, qui eam a peccatis suis omnibus, a pena et a culpa, ut in forma, absolvat.

Fiat in forma R. Item q. t. s. a. 1. Fiat R. D. Auinione III id. Februarii a. primo.

Clementis VI S I/2 (2) f. 29'.

161. Adelheidi de Stara conceditur absolutio plena in mortis articulo. Forma ut in n. 65.

.X.

Avinione, 1343 Februarii 11.

D. in Ch. f. Adlheydi de Stara, relicte quondam Arnusti a) de Hostina, vidue Pragensis diocesis, s. Provenit etc. . . . . D. Auinione III id. Februarii a. primo.

Clementis VI A I/16 (V. 214) f. 454′ n. 207, de absolutione qu. 2 = V. 155 f. 395' n. 207. a),Arinisti A.

162. Vratislaviensi et Poznaniensi episcopis ac decano ecclesiae Pragensis mandatur, quatenus sententias et processus contra Ericum de Wulcow latos et factos executioni debitae demandent. D. Auinione XV kal. Marcii a. primo.

X

.X.

Avinione, 1343 Februarii 15.

Clementis VI A I/12 (67) f. 173' n. 263, diversarum formarum qu. 7=V. 155 f. 263. Ed. Vat. Akten n. 2143.

163. Johannes, rex Bohemiae, supplicat, quatenus Johanni de Herbeviller de canonicatu et praebenda in ecclesia Metensi vacantibus et Dominico de Portu de canonicatu et praebenda in ecclesia Virdunensi vacantibus provideatur.

Avinione, 1343 Februarii 19.

S. V. supplicat devotus f. v. Johannes, rex Boemie, quatenus, cum nunc vacent canonicatus et prebende in Metensi et Virdunensi ecclesiis per liberam resignacionem a Theobaldo de Albomonte, dicti regis consanguineo, per legitimum

procuratorem ad hoc a dicto Theobaldo legitime constitutum in Romana curia factam in manibus r. p. domini Guidonis, dei et apostolice sedis gracia tituli sancte Cecilie presbyteri cardinalis, et ab eodem reverendo patre de mandato vestro eidem a S. V. facto oraculo vive vocis receptam ed admissam, dictos canonicatum et prebendam ecclesie Metensis predicte Johanni, filio nobilis viri Francisci de Herbeuiler, militis Tullensis diocesis, conferre dignemini et velitis, cum decreti interposicione, reservacione, inhibicione, acceptacione et non obstantibus omnibus et ceteris clausulis oportunis, non obstante, quod dicti canonicatus et prebende reservati dicantur aut sint apud sedem vestram sanctam.

Fiat R.

Item quod pari modo ac simili forma canonicatum et prebendam supradictos ecclesie Virdunensis Dominico, filio Nicolai de Portu, legum doctoris, dicti regis consiliarii, civis Tullensis, conferre dignemini et velitis ut in forma contenta in supplicacione precedenti.

Fiat R. Et q. t. dicte vestre gracie s. a. 1. Fiat R. D. Auinione XI kal. Marcii a. primo.

Clementis VI S 1/2 (2) f. 40.

164. Johanni, nato nobilis viri Francisci de Herbeviller, militis, providetur ad supplicationem Johannis, regis Bohemiae, de canonicatu et praebenda ecclesiae Metensis. D. Auinione XI kal. Marcii a. primo. Forma ut in n. 4.

=

X X.

Avinione, 1343 Februarii 19.

Clementis VI A I/2 (57) f. 102', de beneficiis vacantibus qu. 17 V. 147 f. 375 n. 734.

165. Dominico, nato Nicolai de Portu, providetur ad supplicationem Johannis, regis Bohemiae, de canonicatu et praebenda ecclesiae Virdunensis. D. Auinione XI kal. Marcii a. primo. Forma ut in n. 4.

.X X.

n. 237.

[ocr errors]

Avinione, 1343 Februarii 19.

Clementis VI A 1/8 (63) f. 457 n. 237, de praebendis vacantibus qu. 12 = V. 153 f. 115'

166. Arnestus de Hostina, alias de Pardubicz, praeficitur in episcopum Pragensem.

X X X X X

X X X X X.

Apud Villamnovam, 1343 Martii 3.

D. f. Arnesto, electo Pragensi, 1) s. etc.

In supreme dignitatis specula ex divini disposicione consilii constituti, de universis orbis ecclesiis, quarum ") cura nobis imminet generalis, iuxta pastoralis officii debitum, quantum nobis ex alto permittitur, solicite cogitamus, sed earum propensior solicitudo nos angit, quas propriis pastoribus destitutas vacacionum conspicimus expositas detrimentis, ut per nostre providencie studium pastores eis preficiantur idonei, sub quorum regimine huiusmodi ecclesie spiritualibus proficiant incrementis et temporalibus commodis gratulentur. Dudum siquidem b. m. Johanne, episcopo Pragensi, regimini Pragensis ecclesie presidente nos cupientes eidem ecclesie, cum eam quovis modo vacare contingeret, nostre operacionis ministerio secundum cor nostrum idoneam presidere personam, provisionem eiusdem ecclesie ordinacioni et disposicioni nostre ac sedis apostolice ea vice duximus specialiter reservandam, decernendo extunc irritum et inane, si secus super hiis per quoscunque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari. Postmodum vero prefata ecclesia Pragensi per obitum eiusdem Johannis, qui in illis partibus debitum nature persolvit, 2) pastoris solacio destituta, nos ad provisionem ipsius ecclesie celerem et felicem, de qua nullus preter nos se hac vice intromittere potuit neque potest, reservacione et decreto obsistentibus supradictis, ne prolixe vacacionis exponeretur incommodis, paternis et solicitis studiis intendentes, post deliberacionem, quam de preficiendo eidem ecclesie personam utilem ac eciam fructuosam cum fratribus nostris habuimus diligentem, demum ad te, prefate ecclesie decanum, in sacerdocio constitutum, litterarum sciencia preditum, morum et vite honestate decorum, in spiritualibus providum, in temporalibus circumspectum aliisque grandium virtutum meritis, prout ex testimoniis fidedignis accepimus, laudabiliter insignitum, direximus oculos nostre mentis. Quibus omnibus debita meditacione pensatis de persona tua prefate Pragensi ecclesie de dictorum fratrum consilio auctoritate apostolica providemus teque illi preficimus in episcopum et pastorem, curam et administracionem ipsius ecclesie tibi tam in spiritualibus quam in temporalibus plenarie committendo, in illo, qui dat gracias et largitur premia, confidentes, quod eadem Pragensis ecclesia gracia tibi suffragante divina per tue providencie studium preservabitur a noxiis et adversis et in eisdem spiritualibus et temporalibus actore domino proficiet incrementis. Quocirca 1) discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus impositum humeris tuis huiusmodi iugum a domino devote supportans curam et administracionem predictas sic exercere studeas solicite, fideliter et prudenter, quod eadem ecclesia gubernatori provido et fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque proinde preter eterne retribucionis premium nostram ac dicte sedis benediccionem et graciam uberius consequi merearis. D. apud Villam nouam, A. d., V non. Marcii a. primo.

In e. m. dd. ff. capitulo ecclesie Pragensis s. etc. In supreme dignitatis specula etc. usque proficiet incrementis. Quocirca d. v. per apostolica scripta mandamus, quatenus eidem electo tanquam patri et pastori animarum vestrarum

humiliter intendentes ac exhibentes ei obedienciam et reverenciam debitam et devotam, eius salubria monita et mandata suscipiatis devote et efficaciter adimplere curetis, alioquin sentenciam, quam idem electus rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore domino usque ad satisfaccionem condignam inviolabiliter observari. D. ut s.

In e. m. dd. ff. clero civitatis et diocesis Pragensis s. etc. . . . . D. ut s.) In e. m. dd. ff. populo civitatis et diocesis Pragensis s. etc. In supreme usque incrementis. Quocirca universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta mandantes, quatenus eundem electum tanquam patrem et pastorem animarum vestrarum devote suscipientes ac debita honorificencia prosequentes eius monitis et mandatis salubribus humiliter intendatis ita, quod ipse in vobis devocionis filios et vos per consequens in eo patrem invenisse benivolum gaudeatis. D. ut s.

In e. m. c. in Ch. f. Johanni, regi Boemie illustri, s. etc. In amore virtutum et operibus caritatis decet celsitudinem regiam haberi continue studiosam, maxime cum ex hiis tibi procul dubio retribucionis eterne bravium et humane laudis preconium acquiratur. Dudum siquidem b. m. Johanne, episcopo Pragensi, etc. usque proficiet incrementis. Quia igitur, fili carissime, virtutis opus esse dinoscitur, personas ecclesiasticas et presertim dignitatum titulis insignitas benigno favore prosequi easque verbis et operibus pro regis eterni gloria venerari, serenitatem regiam rogamus et hortamur attente, quatenus eundem Arnestum electum dictamque Pragensem ecclesiam sue cure commissam habens pro divina et apostolice sedis reverencia propensius commendatos, circa recuperanda, manutenenda et amplianda bona et iura prefate ecclesie te liberalem exhibeas et in cunctis oportunitatibus graciosum, ita quod idem electus regii favoris fultus presidio in commissa predicte ecclesie sibi cura possit assidue deo propicio prosperari ac tibi exinde a retributore bonorum omnium perhennis vite premium rependatur et a nobis condigna proveniat accio graciarum. D. ut s.

Clementis VI A I/1 (56) f. 118, de provisionibus praelatorum qu. 3 V. 147 f. 52′ n. 89. Ed. Werunsky, Excerpta n. 24, RBM. IV n. 1230. —"),quorum' A. b) correctum in margine ex,quare' A. c) de verbo ad verbum ut in praecedenti. — 1) Arnestus de Pardubicz, electus 1343 Januarii 14, vide RBM. IV n. 1215. 2) Johannes IV de Dražicz, praedecessor Arnesti, mortuus est 1343 Januarii 5.

-

167. Preczlaus, episcopus Vratislaviensis, supplicat, quatenus Laurentio de Kalow de beneficio cum vel sine cura, vacante vel vacaturo, ad collationem episcopi Vratislaviensis provideatur.

Apud Villamnovam, 1343 Martii 11.

Supplicat S. V. devota creatura vestra Pretzlaus, episcopus Wratislauiensis, quatenus sibi in personam dilecti familiaris sui Laurencii de Kalow, subdiaconi Misnensis diocesis, iurisperiti et causarum curie sue auditoris nondum beneficiati,

« AnteriorContinuar »