Imágenes de páginas
PDF
EPUB

chapitre général de Cluny se réunit extraordinairement à La Marche, près La Charité, dépose Godefroi et nomme à sa place Guillaume, prieur de Cluny.

Ex parte dilecti filii Guillelmi, Cluniacensis abbatis, fuit propositum coram nobis quod cum ipse ad probandam coram dilectis filiis abbate sancte Genovefe Parisiensis ac conjudicibus suis monasterii de Charitate lesionem enormem quam in alienatione possessionum suarum incurrerat, et inveniendam pecuniam Templariis refundendam diligenter ac sollicite laboraret, jamque magnam partem pecunie sine ipsius monasterii gravamine invenisset, ac spem concepisset de inveniendo residuo meliorem. Gaufridus tunc prior ejusdem monasterii, Autissiodorensis dioecesis, ne ipsius abbatis studium supra hoc sortiretur effectum nequiter studuit impedire. Nam cum abbas precepisset eidem ut de his et aliis que ad ordinem pertinent tractaturus ad capitulum generale accederet, quod instabat, ipse quemdam clericum alienigenum et ignotum post eumdem abbatem apud Sezanniam ad appellandum transmisit, sicut idem clericus asserebat. Tunc abbas predictus, per hujusmodi machinationes et studia, videns super probatione lesionis enormis et solutione Templariis facienda, necnon et aliis utilibus procurandis impediri processum, disciplinamque monasticam dissolvi penitus et elidi, versus idem monasterium, licet jam instaret dies celebrandi capituli generalis, duxit celerius festinandum, volens supra hoc cum ejusdem loci conventu habere tractatum, ac de mandato nostro corrigenda corrigere, ac statuere statuenda, presertim cum de novo nostris fuisset literis redargutus, quod se in corrigendis excessibus subditorum in abbatiis et prioratibus sibi subjectis exhiberet tepidum et remissum ac nos mandassemus eidem ut, appellatione remota, corrigeret et reformaret in illis que correctionis et reformationis officio cerneret indigerc. Verum Gautridus predictus, captato favore servientium nobilis viri Comitis

Nivernensis (1), prevenit abbatem, et conventum suis mendaciis circumvenit, in capitulo asserens quod abbas de monasterio ipso omnes proponebat ejicere, et de Cluniaco inducere alios numero pauciores. Cum ergo abbas predictus per servientem, quem premiserat, suum ipsis annunciasset adventum, iidem servientem ipsum cum injuria expellentes, ville et claustri portas firmiter obserarunt. Et cum illic abbas postmodum advenisset ipsis et aliis viris religiosis qui comitabantur eumdem, ville impudenter et claustri denegarunt ingressum. Verumtamen quidam de monachis monasterii antedicti, zelo devotionis accensus, quamdam portam ville, postquam abbas et socii ipsum et alios circumierant, reverenter reseravit eidem, quam iidem ingressi primam portam claustri quam quidam monachi eodem zelo ducti aperire curarunt, secundum consuetudinem ordinis intraverunt. Hoc comperto Gaufridus et monachi ac servientes armati, quos idem Gaufridus ad hanc preparaverat victimam, de campanilibus et eminentioribus locis in abbatem et socios lapides grandes et densos crudeliter projecerunt. Verumtamen misericors dominus miraculose abbatem servavit illesum, licet in equum ejusdem plures magni ponderis projecti lapides extitissent adeo quod idem equus in quatuor locis apparuit vulneratus. Tunc abbas tam atrocibus affectus injuriis, cum illi projicere lapides non cessarent censuit furori cedendum, et equo laxato fugam petiit et se recepit in villam. Quem quidam burgensis errantem inveniens, et quasi de mortis. periculo erutum, trementem totis artubus et pallentem, misericordia motus, duxit in domum suam et curam ejus egit filialiter et devote. In illo autem conflictu, quando abbatem

(1) Hervé de Donzy, comte de Nevers (1199-1222), frère aîné de Godefroi, prieur de La Charité. Il le soutint très-longtemps de ses conseils et de son appui dans cette lutte contre l'abbé de Cluny. Voyez notre notice sur Hervé de Donzy. (Bulletin de la Société nivernaise, 2a série, t. III, p. 132.)

et socios lapidibus voluerunt obruere, quidam servientes et monachi majorem portam cum gladiis et fustibus exeuntes sarcinulis oneratos retinuere tres equos, uno de abbatis servientibus vulnerato. Sed et eis Gaufridus et ejus complices non contenti, quinimo malis adjicientes pejora, balivos comitis memorati in grave prejudicium monasterii atque ville ad suorum defensionem facinorum et juris oppressionem necnon abbatis et ordinis advocarunt, quorum presentia et favore, campanilia et alia loca editiora armis, arcubus, balistis et lapidibus munierunt de nocte, ita celebrantes excubias cornibus, cautelenis, fistulis et clamore, ac si castrum obsessum ab hostibus custodirent, quanquam abbas per violentiam irrumpere claustrum, etsi posset, nullatenus voluisset, sed nobis vindictam potius reservare. Attendens igitur idem abbas, quod Gaufridus et sui nullam admonitionem admitterent, semper claustri, curie ac majoris ecclesie necnon omnibus aditibus observatis per quos ad eos adiri posset accessus, habito religiosorum virorum concilio ipsius Gaufridi et complicum ejus culpis clarescentibus evidenter, ipsum tanquam inobedientem, rebellem contumacem et dilapidatorem sententialiter amovit a regimine prioratus et tam ipsum quam omnes sibi taliter adherentes vinculo excommunicationis innodans, ecclesiam supposuit interdicto, donec redeuntes ad cor, undique satisfacerent de tam enormibus excessibus et offensis. Ipsi vero semper proniores ad pejus sententias in eos sic latas rationabiliter non servantes, pulsatis campanis divina presumunt solemniter celebrare. Coeterum, cum equi abbatis ducerentur ad aquam, ab hominibus comitis antedicti, quos introduxerunt in villam contra ipsius et monasterii libertatem, septem ex eis capti fuerunt, reliquis effugatis; iidem etiam ceperunt servientes abbatis in villa, in qua comes prefatus nullam habet justitiam, licet in nullo prefati excesserint servientes omnes; preterea ville portas et aditus per quos intratur in eam postmodum obstruxerunt, non patientes intrare quempiam

peditem vel equitem ad abbatem, quos si quisquam portam ingrederetur ignotus, custodes perquirebant ipsum, ne ferret literas vel mandatum. Abbas igitur taliter impeditus et affectus tedio et langore, quoniam Cluniaci capitulum annuum non poterat celebrare in quo de sepedicti monasterii reformatione potissimum et pecunia Templariis refundenda tractare ac ordinare cum abbatibus et prioribus disposuerat. Ne tunc abbates et priores inaniter laborassent, ne ve propositum ejus circa relevationem ejusdem monasterii suo privaretur effectu, vocatis ad se abbatibus et prioribus, idem capitulum apud Charitatem celebrare decrevit, credens authoritate et presentia tantorum virorum posse prefatos rebelles a sua pertinacia revocari. Venerabilis quoque frater noster Gebennensis episcopus, et H. Rhemensis archidiaconus, sicut suis nobis literis intimarunt, accesserunt Cluniacum ad capitulum generale, sed cum abbas se per suas literas excusasset quod illuc ire nequiverat, a priore ac monachis de Charitate quos inobedientes et rebelles invenerat graviter impeditus, et diffinitores capituli ad Caritatem cum congregatis ibidem prioribus evocasset, ut ibi tam de rebellione prioris et monachorum quam de aliis agendis communiter tracteretur, iidem diffinitores cum prioribus ad mandatum abbatis, et episcopus et archidiaconus ad preces ipsorum, cum ipsis usque ad castrum quod Marchia dicitur accesserunt, ibidem diffinitoribus et prioribus remanentibus, iidem episcopus et archidiaconus ad prefatam villam iverunt de pace cum sepedicto abbate et priore ac monachis ipsius monasterii locuturi, sed invenerunt januas obseratas, rogaverunt autem eos quos viderant supra muros, ut ipsos permitterent introire; qui responderunt eisdem quod sine prioris mandato, nullatenus ipsis pateret ingressus. Cum ergo quidam serviens comitis memorati interrogasset qui essent, et ipsis respondentibus didicisset, rogatus ab eis ad priorem accessit, ut ipsis ingrediendi licentiam impetraret, quo moram diutius protrahente, idem archidiaconus divertit

ad aliam ville portam, tentans si alium ingressum possent habere, sed nihil omnino profecit. Ad ultimum vero, post expectationem non modicam, serviens comitis responsum hujusmodi reportavit, quod non ingrederentur ullo modo, eo quod ad capitulum accesserant generale; sic ergo passi repulsam ad Marchiam redierunt. Die vero sequenti prefatus episcopus magistrum Philippum, officialem Nivernensem, rogavit ut priorem adiret et sibi et archidiacono impetraret ingressum quia loqui de pace cum eo et suis fratribus affectabant. Ipse vero cum priore locutus sic respondit eisdem quod prior ipsos nullo modo intrare permitteret, nec ipse ad episcopum iret, neque loqueretur cum eo. Tertia quoque die cum diffinitores et priores ad sepedictam villam simul proposuissent accedere, tentaturi si cum priore ac monachis possent loqui et habere ad abbatem accessum, servientes sepedicti comitis advenerunt inhibentes eisdem ne ad villam accederent sepedictam in personis et equis eorum gravia pericula in tentando, adjecerunt etiam quod si possent eosdem episcopum et archidiaconum introducerent, sed si cum diffinitoribus et prioribus irent nullo modo permitterentur introire. Ipsis igitur illuc venientibus occurrit thesaurarius Turonensis et ad quamdam portam duxit eosdem, ad quam post expectationem non modicam cum difficultate maxima stipatus militibus et servientibus equis armatis et monachis magnos ferentibus baculos venit prior, cui proposuerunt presentibus thesaurario supradicto, Bituricensi cantore, Autissiodorensi archidiacono et aliis pluribus verbum pacis ostendentes, damna que poterant ex hac discordia provenire, et quam gravis infamia occasione dissentionis ipsius, non solum eis, sed et religiosis aliis imminebat. Ad hec obtulerunt eidem ex parte diffinitorum ipsorum quod parati erant corrigere si qua essent tam circa ipsum abbatem, quam eosdem priorem et monachos corrigenda cum authoritate capituli generalis per sedem apostolicam approbati potestatem haberent corrigendi excessus, tam in capite quam

« AnteriorContinuar »