Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sun Cassiano Cathedr!

S. GADDONI - G. ZACCHERINI

CHARTULARIUM

IMOLENSE

VOL. II.

ARCHIVA MINORA

(1033-1200)

IMOLAE

EX TYPIS SOC. TYP. IULII UNGANIAE

1912

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO

Hoc alterum ac postremum volumen Chartularii Imolensis, quod inscribitur Archiva minora, ea complectitur octo archiva, quae, si forte S. Cassiani excipias, Forocornelii vel circa, documenta continent saec. XIII superiora.

Primas autem dabimus ecclesiasticis prius illud volumen complentibus, ubi maximam et locupletissimam documentorum copiam quae ad S. Cassiani extant edidimus, ita dispositis: Archivum S. Mariae in Regula, Archivum S. Laurentii, Archivum S. Donati, Archivum Mensae episcopalis.

Archivum S. Mariae in Regula conplectitur 238 documenta saec. XI-XII quae adhuc omnem scientiae pervestigationem affirmaverimus effugisse. Antonius Ferri, de quo mentionem fecimus in praefatione ad prius volumen, cognovit hoc quidem archivum, sed illud, ut aliquot alia, non disposuit, neque aliud ex eius chartis nisi perpauca regesta excerpsit.1 Praeter Ferri,

1 Ferri, vol. II, pp. 491-6. Nihil aliud facit nisi regesta sive potius attigit chartas a nobis editas nn. 489, 492, 532, 561, 575, 585, 630, 637, 656, 668, 677, 690, 697, 698, 699, 701; atque tredecim saec. XIII et novem saec. XIV. Pag. 292 refert sequentem notam: « Le scritture più antiche di S. Maria in Regola sono degl' anni 1139, 1080, 1105, 1134 1093, 1214, 1202, 1169, 1131, 1194, 1200, 1209, 1143, 1219, 1170, 1190, 1100, 1145, etc ». Desunt nunc chartae an. 1105 et 1100; sed verisimile est Ferri eas enumerasse dationibus erratis in versu complurium earum,

perspexerunt, non penitus, saec. XVIII hoc archivum Manzoni et Zaccaria quo copiosius suas Forocorneliensium episcoporum conficerent historias.1 Postea, si qui illud allegarunt, eos secuti sunt, ita ut oblivione, paene dixerimus, obrueretur. Quare factum est ut direptionibus careret quibus his extremis temporibus haud pauca nostra archiva obnoxia fuerunt.

Archivum S. Mariae in Regula fuit monachorum S. Benedicti, quorum opera Mariae sideribus receptae dedicata est Forocornelii prima aedes, cuius custodes usque ad dimidiam partem saec. XV ipsi fuerunt. Illis successit in principatu coenobii imolensis abbas commendatarius plerumque ex cardinalium collegio, qui ecclesiae curam clero saeculari committebat. Anno 1564 abbas commendatarius Alexander Riarius cardinalis eam tradidit monachis Olivetanis, quibus anno 1798, Gallica ditione expulsis, successit clerus saecularis abbatis commendatarii potestati creditus. His rerum conversionibus tria archiva seiuncta extiterunt ad S. Mariae in Regula: antiquum illud ad quod in praesens incumbimus, cui semper praefuit abbas commendatarius eique ideo etiam ex abbatia nomen est inditum; Archivum parochiale ex Concilio Tridentini praeceptis ortum, quod apud eam quam supra commemoravimus aedem adhuc conservatur; Archivum denique monachorum Olivetanorum Bononiam in Archivum Status, illis expulsis, collatum. Coenobii autem bona a Pio IX delata sunt ad S. Congregationem de Propaganda fide per bullam emissam die 30 septembris an. 1853, ob eamque rem eius praefectus retinet etiam nunc nomen abbatis commendatarii S. Mariae in Regula. Ex eo tempore S. Congregatio de Propaganda fide habet

1 Cf. Scriptores in notis bibliographicis citatos in fine huius voluminis.

Imolae officium administrationis in aedibus episcopalibus, ubi est etiam archivum de quo loquimur, cura et opere Francisci Baldassarri episcopi nostri, cui debetur maximus studiosorum plausus, si hoc archivum parvum mole, sed pretiosis documentis magnum, tandem dispositum habemus.1 Quod ut disponerem accitus ego infrascriptus inveni plurimas chartas, volumina et instrumenta ad administrationem monasterii spectantia.

Chartae, praeter duodecim fragmenta saec. XIII-XV, sic dividi possunt:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Volumina instrumentorum ad procurationem bonorum monasterii spectantium, sunt magnam partem saec. XIV, pauca inveniuntur quod ad saec. xv, plura

1 Cogitatum est saec. XVIII disponere hoc archivum, ut colligitur ex nota in eodem archivo servata (Cl. I, s. III, fasc. 9, IV): • Questo dì 3 aprile 1773. Nota delle pergamene dell'Archivio dell'Abadia di S. Maria in Regula. Del sec. XI n. 3; del sec. XII n. 219; del sec. XIII n. 125; del saec. xiv n. 185; del sec. xv n. 55; del sec. xvi n. 17; del sec. xvii n. 1; pergamene rotte, senza principio o senza data n. 18. Sommano n. 623. Sarà facilissimo non solo il ritrovare non contate giustamente le pergamene suddette, attesa la moltitudine di esse, ma molto più il trovare fallato l'anno, il mese e giorno in non poche delle medesime, giacchè fu ciò fatto da più di una persona, con sollecitudine e non con tutta l'acuratezza, prevvedendo già di doverle poi riveder tutte ad una ad una attentissimamente nel farne l'ideato inventario con il ragionato ristretto di ciascuna, e ciò per aderire alli venerati comandi del sig. archidiacono Codronchi vicario dell' eminentissimo abbate il sig. card. Guglielmi. Il sig. cardinale ne diede un' ampio permesso con lettera del sig. abbate Domenico de Pauli suo aud. de' 16 gennaio 1773 diretta al suddetto sig. vicario. Scrissi io A(lessandr)o R(anucci)o S(assatell)i.

« AnteriorContinuar »