Imágenes de páginas
PDF
EPUB

» Mortiliengum seu Casapinta; et ibidem Crosa, Mezzana, Pistolesa, Soprana, Strona; Item Moxum sanctae Mariae, Vallis superior Moxi, Vallis >> inferior, et Sanctae Crucis Moxi. Item, Motta alciatorum, Mutianum, » Nebbionum, Netrum, Pettinengum, Plattum, Pollonum, Ponderanum, » Portula, Pratum Congum, Quarenia, Roncum et Zumasia, Ropolum, » Sala, Salutiola cum Aro et Vicelio, Sardilianum, S. Damianum, Surdevolum, Tornengum, Tollinium, Triverium cum prato Triveni et » Bulliana, Vallansengum, Valdengum, Vallis s. Nicolai, Velium, Verro» num, Vilianum, Viveronum, Ucleppum superius, Ucleppum inferius, >> Ximonum et Zublena; et haec omnia oppida, seu communitates, cum » suis respective parochialibus ecclesiis et pertinentiis quibuscumque.

[ocr errors]

» Quibus sane praemissis, oppidum Bugellae civitatem nuncupatum in » civitatem episcopalem Bugellensem nuncupandam, cum omnibus juribus, >> honoribus et praerogativis, quibus aliae civitates pontificali sede insignitae, earumque cives utuntur, fruuntur, potiuntur, et gaudent, ac » uti, frui, potiri, et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futu» rum; dictam vero s. Mariae majoris ecclesiam in cathedralem sub » invocatione s. Stephani prothomartyris et sanctae Mariae majoris nun- ! » cupandam, ac in ea sedem episcopalem pro uno episcopo Bugellensi » etiam nuncupando, qui ipsi ecclesiae, illique civitati, et dioecesi Bugel>> lensi ut infra assignandae praesit, atque omnem episcopalem ordina» riam jurisdictionem supra loca, res, personas, nec non abates inferio»res et praelatos omnia etiam, ac singula jura, officia, et munia epi>> scopalia habere et exercere libere, ac licite possit, et valeat cum suis » capitulo, sigillo, arca, mensa episcopali, ac pontificalibus insignis, nec » non juribus, jurisdictionibus, facultatibus, praeeminentiis, praerogativis, privilegiis, honoribus, gratiis, favoribus, et indultis realibus, personalibus, ac mixtis quibus aliae cathedrales ecclesiae, earumque praesules >>> quomodolibet, non tamen titulo oneroso, vel ex indulto, aut privilegio particulari similiter utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, atque

[ocr errors]
[ocr errors]

» uti, frui, potiri, et gaudere possunt et poterunt in futurum ad omni» potentis Dei laudem et gloriam, perpetuis futuris temporibus apostolica » auctoritate harum serie erigimus et instituimus.

» Ad ipsam vero novam cathedralem ecclesiam in ampliori et aptiori » civitatis praedictae templo, mox erectam, praevia extinctione collegia»litatis in dicta ecclesia s. Stephani, quae tamen cathedrali ecclesiae

[ocr errors]

» unita maneat, salvis favore capituli, et civitatis conditionibus et pactis >> inter eos initis, quae utpote ad majorem animarum conjunctionem tranquillitatemque magis tuendam conservandamque accommodata be» nigne approbamus, prout etiam a dicto Carolo Emanuele rege appro» bata fuisse dignovimus, ejusdem ecclesiae s. Stephani dignitates, prae» posituram, capitulum ac canonicos cum una illorum vicario actualem » curam animarum parochiae annexae perpetuo exercente, beneficiatos ac mnistros, ita quod praepositura post pontificalem major, thesaura>> riatus secunda, majoratus tertia, ac primiceriatus quarta dignitates » inibi, et canonici non amplius illius collegiatae, sed cathedralis ecclesiae Bugellensis capitulum existant et constituant et apud eam chori ser

[ocr errors]
[ocr errors]

» vitium, divina officia, sacrasque functiones persolvere teneantur cum » iisdem insignis, nec non omnibus et singulis mensae capitularis, singularumque praebendarum bonis, fructibus, redditibus, et proventibus, » ac emolumentis quibuscumque eidem mensae capitulari, singulisque >> personis competentibus ipsarum, tenore praesentium transferimus et » traducimus...

[ocr errors]

» Praeterea novo episcopatui Bugellensi civitatem ipsam, et omne » territorium et loca, ut praefertur, denominata et recensita cum prae» scriptis terminis ac confinibus juxta assignationem a dicto Carolo Vi»ctorio Amadeo cardinale et delegato Nostro factam in dioecesim, in quibus sane civitate et dioecesi novus, et pro tempore existens Bugellensis episcopus omnem ordinariam episcopalem jurisdictionem, atque » illam ordinis, ut vocant, in personas tam saeculares, quam ecclesiasti» cas, et ad formam decretorum concilii Tridentini apostolicarumque >> constitutionum etiam regulares, nec non in ecclesias, monasteria, et » loca pia quaecumque, prout aliis episcopis competit, libere et absolute » exercere valeat ac exerceat, ita quod liceat personae eidem ecclesiae » Bugellensi, tam nunc primaeva illius erectione et institutione hujusmodi, quam deinceps pro tempore quomodolibet pastoris solatio desti» tuta in episcopum apostolica auctoritate praeficiendae per se, vel per » alium, seu alios ejus nomine veram, realem, actualem, et corporalem » possessionem omnimodi juris dioecesani in dicto oppido in civitatem episcopalem erecto, ac in locis in dioecesim assignatis vigore literarum apostolicarum provisionis de sua persona in episcopum Bugellensem >> libere apprehendere, apprehensamque perpetuo retinere dicti episcopi

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

» Vercellensis, vel cujusvis alterius licentia maxime requisita, prout ha» ctenus ipsi episcopo Vercellensi subjecta fuere, pari auctoritate conce» dimus, attribuimus, et assignamus, ac respective subponimus, atque subjicimus. Eidemque episcopo Bugellensi pro tempore existenti quae» cumque et qualiacumque cum cura, et sine cura beneficia ecclesiastica » quomodolibet nuncupata, etiam canonicatus et praebendas ac dignita- | » tes, non tamen post pontificalem majorem, in dicta cathedrali ecclesia »>in civitate et dioecesi Bugellensi consistentia iisdem modo et forma, » prout illorum collatio ad episcopum Vercellensem antea pertinebat, oc>> currentibus quovis modo illorum vacationibus, duinmodo tamen bene>>ficia praedicte Sedis apostolicae dispositioni reservala vel affecta non fuerint, personis idoneis pleno jure conferendi, et de illis providendi >> auctoritatem, et potestatem concedimus et impertimur. Ipsam insuper » ecclesiam Bugellensem suffraganeam venerabilis quoque fratris nostri » moderni et pro tempore existentis archiepiscopi Taurinensis, illiusque » metropolitico juri subjectam fore, et esse decernimus et statuimus.

[ocr errors]

» Quo vero ad mensae episcopalis Bugellensis nuper erectae dotem, >> in cujus causam idem Carolus Emanuel rex summam annuam duode» cim millium librarum monetae illarum partium perpetuo applicandam, >> et impendendam fore intendit, quum ea hactenus prae temporis angustia >> constitui non poterit, ideo in partem perpetuo mensae episcopalis Bugellensis dotis omnes omnino redditus, emolumenta, jura et bona omnia » in provincia Bugellensi praedicta a Nobis ut supra dismembrata, ex >> quibus redditus duo millium quadringentarum librarum monetae illa» rum partium annis singulis, ut accepimus, proveniunt istarum litera» rum Nostrarum vi perpetuo applicamus et appropriamus.

[ocr errors]

» Et ne ob dotis defectum noyi episcopatus erectio protrahatur pro nunc, et donec alias ejusdem mensae episcopalis Bugellensis redditibus, >> et episcopo congruae substentationi consultum fuerit, infrascriptas tem»poraneas assignationes, quas ratas habemus in singulos annos, et sex » menses, id est mensibus julio et decembri paribus solutionibus per» solvendas, ipsi meusae attribuimus et impertimur: unam nimirum a >> dilectis similiter filiis communitatibus ac populo totius provinciae Bugellae in annua summa mille librarum enunciatae monetae, ad quam » illi de praedicti Caroli Emanuelis regis consensu sese ultro obstinxerunt; et binas alias ex redditibus dictarum ecclesiarum de Graglia, et

[ocr errors]

» de Oropa in summa trium millium librarum similium, mille videlicet » et quingentarum ex unaquaque persolvendas.

[ocr errors]

Cumque in actu promotionis dicti Victorii Cajetani episcopi ad ec» clesiam Vercellensem a Nobis factae super mensae episcopalis Vercel» lensis fructibus, redditibus, el proventibus pensionem annuam octo mil» lium librarum ejusdem monetae pro persona, seu personis dicto Carolo » Emanueli regi gratis, et acceptis, a Nobis quandocumque nominandis, ad ⚫ quam persona aliqua nondum nominata fuit reservaverimus, ad hoc ut » ex nunc novus futurus episcopus paribus gaudeat redditibus, quos post » integram mensae episcopalis dotationem percepturus erit, per prae» sentes quoque statuimus, quod interea episcopus Vercellensis praedi»ctus summam annuam quinque millium sexcentarum librarum monetae » illarum partium detrahendae a dicta pensione annis singulis in prae» missis mensibus novo futuro episcopo Bugellensi persolvere teneatur.

» Integra tandem ejusdem mensae dotatio postquam fuerit absoluta, ⚫ tunc praemissae temporariae assignationes penitus extinguantur. Illa• rum autem cessationem infrascripto ordine sequi mandamus, nimirum » quum aequalis saltem millium librarum proventus ei attributus fuerit » in primis communitatum, et populi dictae provinciae desinat obligatio, » deinde juxta alias perpetuas dotis assignationes eidem mensae facien» das ab onere impositarum solutionum eximi debebunt immediate de • Graglia, et successive de Oropa ecclesiae, ac demum mensa episcopalis » Vercellensis.

Et quoniam palatium mensae dominio ad episcopi usum in civitate • Bugellae ubi novus episcopus, ejusque successores residere debebunt assignandum modo deest, Nos episcopalem residentiam in palatio con» ducto interim haberi permittimus admittentes obligationem a commu»nitate et civibus illius civitatis emissam, et a dicto Carolo Emanuele rege approbatam solvendi annis singulis ad conducendam domum,quae ‣ episcopum deceat, libras sexcentum dictae monetae, donec episcopale palatium fuerit constitutum.

» Obligationem quoque peractam a dilecto etiam filio Josepho Groreo » erogandi bismille libras ejusdem monetae in ampliationem praesbyterii » et sacrarii novae cathedralis ecclesiae, aliasque impensas, nec non ces»sionem ab administratoribus praedictae ecclesiae de Oropa factam » relinquendi, scilicet favore seminarii cubicula et pertinentias, quae

Vol. XIV.

83

>> cum illis seminarii aedificio, compacta eadem ecclesia de Oropa pos» sidebat, favore quoque cathedralis ecclesiae omnia vasa sacra aliamque >> supellectilem ad eamdem ecclesiam de Oropa spectantia; quaeque ad »functiones episcopales in nova cathedrali ecclesia peragendas necessaria » erunt ipsis praesentibus approbamus.

» Ad hoc autem, ut novae cathedralis ecclesiae decor idem sit, quem » ab apostolicae Sedis largitate aliae promeritae sunt cathedrales eccle» siae, ideo futuro episcopo Bugellensi, ejusque successoribus a pro tem» pore existentibus dignitatibus capitulo et canonicis aliisque ecclesiae » et capituli hujusmodi personis ac ministris, ut omnibus et singulis » privilegiis, immunitatibus, exemptionibus, libertatibus, praeeminentiis, » praerogativis, concessionibus, facultatibus, indultis, favoribus et gratiis, » quibus alii aliarum ecclesiarum episcopi ac dignitates, capitula, et ca» nonici, aliaeque civitates et dioeceses praesertim Pedemontii, eorumque »res, et bona fruuntur, utuntur, potiuntur, et gaudent, seu uti, frui, po» tiri, et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum uti, frui, » potiri, et gaudere, libere et licite possint ac valeant etiam perpetuis fu» turis temporibus concedimus et indulgemus.

» Insuper capitulo et canonicis ac personis dignitates obtinentibus, » ut ipsi quatenus id opportunum videatur capitulariter congregati pro » dictae ecclesiae Bugellensis, illiusque mensae capitularis sacristiae et » fabricae eorum rerum et bonorum tam spiritualium quam temporalium » prospero, felicique statu, gubernio, regimine, et directione, ac onerum > eis incumbentium adimplemento missarum, horarum canonicarum » diurnarum et nocturnarum, aliorumque divinorum officiorum, pro» cessionum, funeralium, et anniversariorum celebratione, distributio» num etiam quotidianarum, et emolumentorum quorumcumque repar»titione poenarum per absentes, ac divinis officiis, et functionibus non » interessentes incurrendarum impositione caeremoniis, et functionibus » in nova cathedrali ecclesia, illiusque choro, capitulo, processionibus, » et aliis actibus servandis, nec non ministris deputandis et amovendis, "salariis et stipendiis assignandis et quibusvis aliis rebus in praemissis, » et circa ea quomodolibet necessariis et opportunis, nova statuta, ordinationes, capitula, et decreta licita tamen et honesta, sacrisque ca»> nonibus, ac constitutionibus, et decretis apostolicis non contraria, cum approbatione tamen futuri episcopi Bugellensis, vel si de illo eadem

[ocr errors]

D

1

1

« AnteriorContinuar »