Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Testes autem sunt: dominus Fridericus de Haseldorpe, dominus Borchardus de Barmestede, dominus Gernandus Magnus et fratres sui, dominus Wilhelmus et dominus Otto, milites, Consules Hammemburgenses: Vromoldus, Esicus, Wirardus, Santdardus et frater suus Sifridus et alii quam plures.

Datum anno Domini M. centesimo nonagesimo, in uigilia nativitatis Domini.

VII.

Papst Celestin III. nimmt das St. Johanniskloster zu Lübeck
in besondern Schuß. 1191.

(Orig. membran. in Arch. Reg.)

Celestinus episcopus seruus seruorum dei, dilectis filiis Arnoldo Abbati et Conuentui sancte Marie et sancti Iohannis Euangeliste in Lubeke, Salutem et apostolicam benedictionem. Quociens postulatur a nobis, quod religioni et honestati conuenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere, et iuxta petentium uoluntatem consentaneam rationi effectu prosequente complere. Ea propter dilecti in domino filii, uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, predictam Ecclesiam, in qua diuino estis obsequio mancipati, sub beati Petri et nostra protectione suscipimüs et presentis scripti patrocinio communimus. Liceat quoque uobis clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes, ad conuersionem recipere, et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum uestrorum, post factam in eodem loco professionem, fas sit, nisi arctioris religionis obtentu, de eo discedere. Discedentem uero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis, clausis januis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce diuina officia celebrare. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et constitutionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum X. Kal. Iunii, Pontificatus nostri anno primo.

(Bulla plumbea Celestini III. filis sericis flavi et rubri coloris adpendet.) In tergo:

Celestini PP. Bulla, ut liceat Conuentui laicos et clericos liberos recipere. 1191.

VIII.

Erzbischof Hartwich zu Bremen überträgt dem Kloster Neumünster die Zehnten zu Bielefeld bei Wilster. 13. Aug. 1194.

(Orig. membr. in Arch. Reg.)

In nomine patris et filii et spiritus sancti, amen. Ego Hardwicus dei gratia sancte Bremensis ecclesie archiepiscopus, uniuersitati fidelium salutem ab eo, qui est salus omnium. Ecclesiam in terminis nostre diocesis in pago Holtsacie sitam, antiquitus Wippenthorp, nunc uero nouum monasterium nuncupatam, ab antecessore nostro felicis memorie Athelberone archiepiscopo, proposito statuende ibi congregationis, et studio seruande religionis, claustralibus disciplinis iniciatam, a multo tempore audiuimus, et nos conuentum deo ibidem seruientium coadunatum gratanter nunc uidemus et scimus. Proinde exemplo bono ipsius predicti archiepiscopi et successorum eius venerabilium, Hardwici, Baldwini, Sifridi, archiepiscoporum, qui et ipsi ecclesiam prefatam fauoribus extulerunt, donis honorauerunt, priuilegiis collata confirmauerunt, et nos ad sustentationem in eo loco deo famulantium, ex beniuolentia nostra, res eorum augere statuimus, ut et memoria nostra in benedictione apud eos eternaliter maneat, et merces affectuose collationis apud deum nobis fructuose et multipliciter accrescat. Notum igitur esse cupimus tam presentibus quam futuris omnibus, quod decimam quandam Bilenuelde prope Wilsteram, quam quidam Hardwicus homo noster Hildewardi filius possessor eius nobis resignauit, deo et beate Marie perpetue uirgini oblatam in usus fratrum sub castris milicie spiritualis in nouo monasterio excubantium, cedendam perpetuo iure contradimus. Et ut donatio hec omni euo rata et inconuulsa permaneat, presentem paginam conscribi, et sigilli nostri impressione signari fecimus. Preterea omnia, que a predecessoribus nostris ipsi ecclesie collata et priuilegiis confirmata, seu a ceteris quibusque fidelibus contradita sunt, et nos auctoritate patris et filii et spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, nostroque et priuilegio banno in usus eorundem fratrum predictorum concludimus et communimus. Huius rei testes sunt, Thiedericus Ljubicensis episcopus, Hermannus Zverinensis electus, Fridericus maioris ecclesie prepositus, Rodolfus decanus, Sigebodo abbas sancti Pauli in Brema, Eilardus prepositus in Osterholte, Canonici maioris ecclesie, Hardwicus custos, Heinricus scolasticus, Radolfus cellerarius, Tidericus de Hagen, Albertus, Alexander, magister Bernardus, Burchardus sancto de Stephano, Ministeriales, Alardus aduocatus, Liuderus de Bikeslioued, Heinricus de Reken

et frater eius, Luderus de Hude.

Acta sunt hec in Brema anno domini M. C. LXXXXIIII. Indictione XIIma, data uero idus augusti. In nomine domini feliciter.

(Sigilli fragmentum laesum et detritum filis sericis rubri et viridis coloris adpendet.)
in tergo:
De decima Bilevelde.

IX.

Bischof Thiderich zu Lübeck bestättigt den von dem Grafen Adolf geschehenen Verkauf des Dorfes Kuseresdorp an das St. Johanniskloster zu Lübeck. 1201.

(Orig. membr. in Arch. Reg.)

In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Tidericus Dei gratia Lubicensis ecclesie Episcopus. Officii nostri sollicitudo nos ammonet, ea, que religiosis locis deuote a fidelibus offeruntur, prouida pietate confirmare, et quantum in nobis est, in ecclesiastica pace seruata, fideli posteritati transmittere. Ea uidelicet intencione, ut et diuini cultus religio in futura secula propagetur, et militum Christi necessitatibus in finem mundi consulatur. Nouerit ergo tam presentium quam futurorum etas fidelium, quod Dominus Arnoldus primus monasterii beati Johannis in Lubeke vocatus Abbas a dilecto nobis Comite Adolfo de Scouuenburg villam Chuserestorp dictam CLXII. marcis argenti comparauit. Quam uillam cum omnibus pertinentibus, puta cultis et incultis, agris uidelicet et siluis, pratis et pascuis, aquis aquarumque decursibus, piscationes quoque, peticiones et omnes exactiones, quibus ipsius uille populus indebite molestari posset. Hec inquam omnia et universos horum usus predictus Comes beato Johanni euangeliste et dicto Abbati et fratribus coram nobis bona fide recognouit, et iuri suo sponte renunciauit, auctoritate prius a serenissimo Imperatore Heinrico nobis et successoribus nostris indulta, ut quecunque dictus Comes, intra Comitatum suum, ecclesiis uel monasteriis uendere uel donare uoluisset, de Imperiali ratihabicione nemo dubitaret. Ad hec auctoritatem Ducis, de quo terram tenuit, consensum quoque Domine A. Cometisse uxoris sue, heredumque beneplacitum, ne quid minus cautum esset, sollerter adhibuit, et sic demum ipsam uillam cum toto iure suo monasterio resignans, sepedictum Abbatem in possessionem misit. Vt autem recionabilis iste contractus perpetuo iure ratus et inconcussus permaneat, et ut eum nullus maleficorum deinceps aliquatenus irri

tare presumat, totum rei geste ordinem presenti scripto commendare et sygilli nostri appensione communire necessarium duximus. Si quis autem sepedictum monasterium et quemcunque eius Abbatem in posterum super eiusdem uille quieta possessione inquietare presumpserit, maledictioni Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Domini Pape subiaceat, et a nobis anatemizatus, nisi errorem corrigat, cum eis, quorum Deus non est memor amplius, penam perpetue dampnacionis incurrat. Acta sunt hec, in uigilia pentecostes, in ciuitate Lubicensi, in choro maioris ecclesie, anno incarnacionis dominice M.CC.I. indictione IIIIta, sub multorum tam clericorum, quam laicorum, testimonio, et in sollempni die pentecostes, in facie tocius ecclesie, cleri et populi, in ambone, duorum Episcoporum nostro uidelicet et Zuerinensis sollempni banno confirmata. Testium uero, qui hiis interfuerunt, uiderunt et audiuerunt, nomina sunt hec. Ego Theodericus Lubicensis Episcopus, qui et ipse confirmator, Brunwardus Zuerinensis Episcopus, Hoiko Abbas de Amelugesbornen, Godefridus Abbas de Doberan, Dauid Prepositus maioris ecclesie Lubicensis, Cono eiusdem ecclesie Decanus, Rodolfus, Albertus, Conradus, Emelricus, Fredericus, Hartmannus, Hermannus presbiter, Hermannus subdiaconus, Thetmarus, eiusdem ecclesie Canonici. Laicorum uero nomina sunt hec. Comes Adolfus de Scouuenburg, ipse recognitor, qui et dator, Fredericus de Boberg, Lotheuuicus Dapifer, Thidericus de Herre, Wernerus Marscalcus, Lambertus de Sygeberge, Arnoldus de Reno, Bodo ministerialis Hildensimensis, Walterus aduocatus Lubicensis, Lutbertus, Giselbertus, Aluuinus, Eluerus, Fredericus, consules Lubicenses, Heinricus Bruttingus, Heinricus Stangeuole, et multi alii ciues Lubicenses, et alii quam plures, quorum omnium nomina recitare non uidebatur necessarium. Data per manum Hermanni Lubicensis Canonici et Scolastici, feliciter, AMEN.

(Sigillum filis sericis adpendet.)

in tergo:

Tertium priuilegium Thiderici Episcopi super villam Coserstorp.

manu recentiori:

Thidericus Episcopus Lubicensis anathematizat omnes, qui impugnant venditionem villae Chuserestorp, quam Adolfus Comes Schouenburgensis vendidit monasterio Cismar. 1201.

X.

Freibrief König Waldemar's II. von Dänemark für die Stadt Lübeck. 26. Nov. 1202.

(E copiario Bardevic. pag. 34, b.)

In Nomine sancte, et individue trinitatis. Ego Waldemarus dei gratia Danorum Sclauorum que Rex. Dux Jutie. Dominuf Nordalbingie. Tam prefentibuf quam futurif in perpetuum. Cum univerfof cujuscumque profeffionis aut sexuf homines noftro dominio mancipatof in sua velimus iufticia confouere. illif tamen nof specialius nof recognofcimuf debitores. qui nobif nofcuntur specialiter attinere. Sane quoniam civitatem Lubicensem inhabitantes. nostro uolumus singulariter et fpecialiter fervicio affignari, iura ipforum et eorum libertatef quaf priuf habuerant ipfif dignum duximus inuiolabiliter obferuare. Scire igitur uolumuf uniuerfof quod omnia que tam in priuilegio et in litterif domini frederici Imperatorií ducif henrici continentur, tam de libertatibus quam de terminis et aliif qnibufcumque negociif ipforum utilitatem exprimentibuf eif dignum duximuf obseruare. Si quifigitur huic noftre conftitutioni aufu temerario attemptauerit repugnare pena que in litterif prememoratorum dominorum continetur punienduf. non solum diuinam sed et indignationem noftram contra fe non ambigat commouifle *).

quam

XI.

Freibrief König Waldemar's II. von Dånemark für die Stadt Lübeck. 26. Nov. 1202.

C. **) In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Amen. Waldemarus dei gracia Danorum Slauorumque rex, dux Jutie, dominus Nordalbingie. Omnibus justis hec scripta cernentibus salutem in christo.

*) Nach dem Originale corrigirt. An grünseidenem Bande hångt ein stark verleßtes Siegel, auf dessen Vorderseite der auf dem Throne sigende König mit Apfel und Scepter, auf dessen Rückseite ein geharnischter Ritter abgebildet ist.

Die 11 Zoll lange und 103 Zoll breite Urkunde enthält nur 10 sehr weitläufig geschriebene Zeilen. Sie ist augenscheinlich sehr flüchtig geschrieben und hat viele Abbreviaturen. Ihrem ganzen Inhalte nach und ver glichen mit dem bekannten Privilegio Waldemars von 1202, scheint sie die bei Uebergabe der Stadt vielleicht entworfene Capitulation zu seyn. Behn.

**) Aus demselben Abdruck nach der Urschrift im Archive der Stadt Lübeck.

« AnteriorContinuar »