Imágenes de páginas
PDF
EPUB

consilio et consensu, auctoritate venerabilis patris, domini nostri, Lub. episcopi, instauravimus in Porez apud sanctimoniales unam vicariam, ad quam de bona voluntate et pleno consensu dilecti fratris nostri, comitis Adolfi, et filiorum nostrorum, Christophori et Adolfi, dimidietatem villae Porsvelde et dimidietatem villae Ylsol ) cum omni jure et judicio majori et minori, cum omni libertate et proprietate, cum piscationibus, pascuis, pratis, agris cultis et incultis, lignis, silvis, nemoribus, paludibus, cum omnibus suis attinentiis, sicut eas possedimus, liberaliter assignamus. Ad illam autem vicariam dilectum nobis dominum Henricum, nunc praepositum Porezensem, praesentavimus, quem de illa dominus noster, Lub. episcopus, investivit. Volumus itaque, ut jam dictus dominus Henricus praepositus redditus dimidietatum dictarum villarum cum suis attinentiis omnibus tollat et percipiat, et per se vel per alium sacerdotem omni die missam celebret ad altare dictae vicariae deputatum. Ceterum volumus, ut post dicti domini Henrici obitum de redditibus dimidietatum dictarum villarum sex marcarum redditus ad officium custodiae sanctimonialium Porezensium perpetuo cedant, ita ut, quaecunque dominarum custos pro tempore fuerit, illa de jam dictarum sex marcarum redditibus ad omnia altaria in Porez et ad omnes ecclesias praepositurae Porezensis oblatas et vinum ad missas perpetuis temporibus exhibeat et ministret. Residuos autem redditus, de dimidietatibus praedictarum villarumn provenientes, praepositus Porezensis, quicunque pro tempore fuerit, tollere et percipere debet ad usus monasterii et dominarum, sed uno capellano plus, quam modo praepositus habere et tenere suevit, ad altare dictae vicariae officiandum tenebit, qui quidem capellanus, ad altare vicariae assumptus, si in moribus et vita praeposito, qui pro tempore fuerit, displicuerit, praepositus illum dimittet pro suo placito et alium assumet magis ydoneum loco sui. Adjicientes praeterea terminos dimidietatum praefatarum villarum cum suis colonis terminis praepositurae et sub eodem jure et judicio collocantes, ut, quemadmodum alia bona, per praeposituram constituta, a nobis et nostris progenitoribus detinent et detinuerunt, ita haec eadem pacifice perpetuo possideant et quiete. Ut autem omnia et singula praemissa robur perpetuae firmitatis obtineant, praesentem paginam inde profectam sigillis, videlicet antedicti venerabilis domini nostri, Lub. episcopi, nostro, dilecti fratris nostri, comitis Adolfi, dilectorum filiorum nostrorum, Christophori et Adolfi, fecimus communiri. Testes hujus rei sunt Johannes decanus, magister Seghebandus thesaurarius, Helembertus scolasticus ecclesiae Lub., Johannes Porcus, Mar

1) Ein untergegangenes Dorf südlich von und nahe bei Porez am Lankersee.

quardus Westense, Hartwicus Wolf, Elerus de Torente, Tymmo Blok, Henricus de Dame, Johannes de Rennowe, Otto de Golenbeke, Bertoldus de Wensine, milites, Tymmo de Godendorpe, Otto Splyt, tunc temporis advocatus, Elerus de Werleberghe, Thetlevus de Ruce, Marquardus de Horst, Lambertus de Crempize et alii plurimi fide digni. Datum et actum Poretze, anno domini MCCCVI, in die purificationis beatae Mariae virginis.

XXXVI.

Graf Adolf verkauft an Pfarrer Nicolaus in Lezen zwei Hufen für 30 Mark und eine wöchentliche Messe. 21. März 1307.

Adolphus, dei gratia comes Holtsatiae et Stormariae, universis praesentia visuris salutem in domino. Ne ea, quae fiunt in tempore, defluant in tempore, expedit, ut ea, quae aguntur, scripturarum testimonio perhennentur. Noverint igitur universi, tam posteri quam praesentes, quod praeter mansum, quo ecclesia beati Johannis evangelistae in Letzinge dotata est, nos duos mansos, in eadem villa Letzinge sitos, cum omnibus suis attinentiis, dimidia decima, areis, appenditiis, accrescentiis, pascuis, pratis, paludibus, virgultis, cum omni jure, utilitate et proprietate, judicio majore et minore, sicut eos usque in praesens possedimus,. discreto viro, domino Nicolao, rectori, dictae ecclesiae in Letzinge, pro triginta marcis denariorum vendidimus et liberaliter dimisimus sibi et suis successoribus ac eidem ecclesiae perpetuis temporibus quiete et pacifice possidendos. Proviso et hoc de consensu domini praepositi Seghebergensis, quod rector dictae ecclesiae, quicunque fuerit pro tempore, qualibet hebdomada temporibus vitae nostrae celebret ibidem vel celebrari faciat unam missam de beata Maria virgine gloriosa. Post obitum vero nostrum, loco hujus missae, dicet qualibet hebdomade unam missam pro defunctis, nostri et parentum nostrorum memoriam per hunc modum perpetuo fideliter peragendo. Testes hujus rei sunt Johannes de Rennowe, Otto de Golenbeke, Hermannus de Lasbeke, Bertoldus de Rennowe, Bertoldus de Wensine et Marquardus de Wesenberge, consiliarii nostri et milites, necnon Johannes de Pronestorpe, Nicolaus de Smalenstede, Hinricus antiquus advocatus et plures alii fide digni. In omnium praemissorum evidentiam praesens scriptum fecimus sigilli nostri munimine roborari. Actum et datum in castro nostro Segheberge, anno domini millesimo trecentesimo septimo, in die beati Benedicti abbatis.

XXXVII.

Graf Adolph gestattet dem Grafen Johann die Wiedereinlösung mehrerer Kirchspiele in der Marsch. 10. Aug. 1307.

Nos Adolphus, dei gratia comes Holtsatiae et Scowenborgh, una cum heredibus nostris recognoscimus publice per praesentes, quod nos omnem paludem et parrochias ibidem dilecto patruo nostro, domino comiti Johanni et suis heredibus restituere conemur, quando nobis ac nostris heredibus duodecim millia marcarum et sexcentae marcae denariorum Hamburgensium fuerint persolutae, videlicet parrochias Hale, Horst, Nygenbroke, Crempe, Nygenkerken, Borsflete, Suderawe, Hilgenstede, quidquid ipsis ibidem pertinet, et volumus eo modo, quo in suis litteris nobis inveniuntur obligata, nec dicto patruo nostro, aut nostri heredes, et suis heredibus aliquod impedimentum faciemus super bonis hujusmodi redimendis. In cujus rei testimonium sigilla, nostrum et filiorum nostrorum, praesentibus sunt appensa. Datum anno domini MCCCVII, in die beati Laurentii martiris, Zegheberghe.

XXXVIII.

Bischof Burchard erlaubt dem abgebrannten und verschuldeten Kloster, Jungfrauen über die gesetzliche Zahl für ein Einkaufsgeld aufzunehmen. 18. Sept. 1307.

Burchardus, dei gratia Lub. ecclesiae episcopus, priorissae ac conventui sanctarum monialium in Poretze, ordinis sancti Benedicti, (misericordia affecti Vovemus) orationes in Christo. Intelleximus autem, monasterium vestrum .... (concrematum), ita quod propter .. .... et propter usuras accrescentes singulis annis.. Quantum ad personas vestras ac familiae vestrae veterem hospitalitatem (et) consuetam: (retinete) monasterio vestro (laudem) hactenus conservatam, Quare volentes vobis remedio salubri subvenire, (licentiavimus) viam (pro.... marcis .... XII emen,.) per quam possit vobis subveniri, volumus (quidem), non obstante jure nostro, si (quasdam fecistis dominas), recipiendo aliquas puellas ultra numerum vobis stativum, ut possitis recipere, nam sic vobis videtur expedire et vestro praeposito, cui ad praesens incumbunt onera, (ut opera) ejusdem debita vestra sine destructione mona

sterii vestri possint persolvi. Nos ergo auctores ordinamus, sine juramento (ac) rationaliter fieri, sicut conditionaliter factum est. Ad personas, dispensamus. Datum et actum in Uthyn, anno domini MCCC septimo, in crastino beati Lamberti, episcopi et martyris. In (gratiam) rei condonamus. Sigillum nostrum praesentibns est appensum.

XXXIX.

Bischof Burchard schenkt dem Kloster den ihm bis dahin schuldigen Zehnten vom Zehnten. 21. Jan. 1313.

Universis praesentia visuris Burchardus, dei gratia Lub. ecclesiae episcopus, ad notitiam rei gestae. Cupientes nobis religiosa suffragia comparare, quibus possimus dona perhennia facilius promereri, universam decimam decimae, nobis a praeposito, priorissa et conventu monasterii sanctimonialium in Poretze debitam et non solutam, a cuncto tempore praeterito, anno praesenti incluso, ad nos spectantem, praefatis praeposito, priorissae et conventui relaxamus liberaliter et donamus. Ut autem ex hac re non possit in posterum aliqua dubitatio suboriri, sigillo nostro roborari fecimus praesens scriptum. Datum anno domini MCCC tertio decimo, in die beatae Agnetis virginis et martyris.

LX.

Das Kloster zu Rursteg schließt geistliche Brüderschaft mit dem Kloster Porez. 25. Mai 1316.

Dilecto sibi in Christo domino Hinrico, praeposito in Porez, frater et Nicolaus abbas Ruristegii, Cister. Ordinis, totusque conventus ibidem salutem et orationum suffragium salutare. Diligentes piae devotionis affectum, quem ad praefatum ordinem, praecipue ad domum nostram accepimus vos habere, precationi vestrae, nobis per dilectum fratrem Hinricum, monachum nostrum, oblatae benigno occurrentes assensu, concedimus vobis plenariam participationem omnium bonorum, quae fiunt ac de cetero fient in domo nostra domino concedente, in vita pariter et in morte, ita quod, cum obitus vester nobis fuerit nuntiatus, in nostro capitulo, sicut unus nostrum, absolvemini omniumque missarum et orationum,

quae ibidem, pro defunctis, fratribus nostris quotidie injunguntur, efficiemini participes atque consortes. Datum in nostro monasterio memorato, anno domini MCCCXVI in die Urbani papae et martiris.

XLI.

Graf Johann erklärt dem Detlev Bok keine Kloster-Güter verkauft zu haben. 16. Nov. 1318.

Nos Johannes, dei gratia comes Holtsatiae, recognoscimus per praesentes, quod quaedam dominae conventus Poreczensis ad nos venerunt dicentes: Conventum earum verius intellexisse, nos Detlevo Boc militi quaedam bona ejusdem conventus vendidisse. Quare scire volumus singulos ac universos, praesentes visuros, quod nulla bona praedicti conventus vendiderimus, sed bona, quae hactenus pacifice libereque possedimus, bona, inquam, pro nostris denariis rite et rationabiliter comparata, pro quadam summa denariorum dimisimus Detlevo Boc, militi supradicto. In cujus testimonium nostrum sigillum praesentibus est appensum. Datum anno domini MCCCXVIII in quinta feria post festum beati Martini, episcopi et confessoris.

XLII.

Bischof Hinrich nebst Convent zu Poreze verkaufen dem Priester Johann Klinkemann 10 Mark jährlicher Einkünfte für ein Capital

von 100 Mark. 10. Febr. 1319.

Universis praesentes visuris Hinricus, dei gratia episcopus ecclesiae Lub., Johannes Hake, canonicus ecclesiae ejusdem et praepositus sanctimonialium in Poretze, necnon Elizabet priorissa totusque conventus sanctimonialium earundem salutem in domino. Praesentium testimonio recognoscimus et constare volumus universis, nos rite et rationabiliter, ob inevitabilem ecclesiae nostrae necessitatem, domino Johanni dicto Klinkeman, sacerdoti, vendidisse redditus decem marcarum denariorum Lub. pro centum marcis denariorum ejusdem monetae nobis integraliter persolutis, quos redditus eidem anno quolibet, in festo sancti Martini, intra civitatem Lub. exsolvere tenemur et praesentare sub nostris laboribus, peri

« AnteriorContinuar »