Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nos autem predictorum burgensium Lubicensium, fidelium nostrorum, deuotis supplicationibus benignius inclinati, considerantes quidem ipsorum deuotionem et fidem, quam ad nostram habere celsitudinem dignoscuntur, nec non grata et accepta seruicia, que progenitoribus nostris et nobis deuote semper exhibuerunt et que culmini nostro poterunt de bono in melius inantea exhibere, predictum priuilegium et que continentur in ipso, sicut superius scriptum est, jam dictis Burgensibus, fidelibus nostris, et eorum Successoribus in perpetuum de nostra gracia confirmamus. Statuentes et presentis priuilegii auctoritate firmiter iniungentes, ut nulla omnino persona, alta uel humilis, Ecclesiastica uel secularis, predictos Burgenses, fideles nostros, et Successores eorum de suprascriptis omnibus temere perturbare seu molestare presumat. Quod qui presumpserit, in sue temeritatis uindictam, preter prescriptam penam, quinquaginta libras auri puri componet, medietatem Camere nostre, reliquam passis iniuriam persoluendam.

Ut autem hec nostra confirmatio rata semper et inconuulsa perma neat, presens priuilegium fieri et bulla aurea, typario nostre maiestatis impressa, iussimus communiri.

Huius rei testes sunt. Albertus Magdeburgensis et Lando Reginensis Archiepiscopi, Curensis Episcopus et abbas sancte Galli, Cicenensis Episcopus, Brixinensis electus, Jacobus Taurinensis, M. Ymolensis et Brixensis Episcopi, L. Lantgrauius Thuringie, Albertus dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, H. Magister domus sancte Marie theotonicorum in Jerusalem, Azo Marchio Estensis, Comes S. de Vienna et frater ejus, Comes de Queureberc et alii quam plures.

Signum domini Friderici secundi, Dei gracia invictissimi Romanorum Imperatoris semper Augusti, Jerusalem et Sicilie regis,

Acta sunt hec anno dominice Incarnationis Millesimo ducentesimo vicesimo sexto. Mense Madii, quartedecime Indictionis, Imperante domino nostro Friderico secundo, Dei gracia Romanorum Imperatore semper Augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, Anno Romani Imperii eius sexto, Regni Jerusalem primo et Regni Sicilie vicesimo octauo, feliciter. Amen. Datum aput Parmam, Anno, Mense et Indictione prescriptis.

[ocr errors]

XXI.

Freibrief des Kaisers Friedrich II. für die Stadt Lübeck, wodurch der= felben die Reichsfreiheit ertheilt wird. 1226.

(Orig. membr. in Arch, Lubec.)

C. In *) nomine sancte et individue trinitatis. Fredericus secundus, diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem et Sici

lie Rex.

Quociens Imperialis excellentia maiestatis in subditos et fideles suos manus sue liberalitatis extendit et eos tamquam bene meritos condigne retributionis muneribus recompensat, tociens eos in constantia fidei pure corroborat et tam ipsorum quam aliorum fidelium ad ejus obsequia fortius obligat uoluntates. Quapropter notum fieri uolumus uniuersis. Imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod nos habentes pre oculis fidem puram et deuotionem sinceram, quam uniuersi burgenses Lubicenses, fideles nostri, erga nostram habere celsitudinem laudabiliter dignoscuntur, diligentius etiam aduertentes preclara satis et accepta seruicia, que nobis et Imperio fideliter semper exhibere curarunt et que inantea poterunt de bono in melius exhibere, volentes ipsos tamquam bene meritos liberali munificentia preuenire, concedimus firmiter statuentes, ut predicta Ciuitas Lubicensis libera semper sit, uidelicet specialis Ciuitas et locus Imperii et ad dominium Imperiale specialiter pertinens, nullo umquam tempore ab ipso speciali dominio separanda. Statuentes etiam ut quandocunque ad regimen Ciuitatis eiusdem aliquis Rector ab Imperio statuetur, nulla ad hoc officium statuatur persona, nisi fuerit de conuicinis locis et conterminis Ciuitatis ipsius; ita quod Castellum, quod Trauenemunde dicitur, ab eodem Rectore similiter gubernetur. Preterea terminos Ciuitatis ipsius sub nostro felici tempore dilatare et ampliare uolentes, concedimus et adicimus terminis eiusdem, ut teneat ipsa Ciuitas ammodo a Riuo Padeluche usque in Trauenam et sursum a Riuo Padeluche secundum terminos ibi destinctos usque in riuum Crempelstorpe, et ab eodem riuo Crempelstorpe usque ad siccum allodium, et ab eodem usque in Trauenam. Concedimus etiam Burgensibus supradictis, ut a nullo eorum apud Odislo theloneum exigatur. Concedimus insuper eis, ut in ipsa Ciuitate monetam sub caractere nostri nominis facere et cudere debeant, que tempore uite nostre et Henrici Romanorum Regis, illustris Karissimi filii nostri,

*) Aus dem gedachten Abdruck S. 16 u. f.

similiter perdurabit, et ob hoc singulis annis Sexaginta Marchas argenti nostre Curie exhibebunt. Adueniente autem nouo in posterum Successore, sub eodem censu et iure moneta ipsa renouabitur uite sue tempore duratura; et sic de singulis in singulos Successores nostros de moneta ipsa statuimus, ut predictum est, obseruari. Statuimus insuper et concedimus eis, ut nec nos, nec aliquis Imperatorum, Successorum nostrorum, ab eis obsides exigat: set de fidelitate seruanda Imperio solo iuramento eorum stetur et fides adhibeatur. Omnes insuper negociatores fideles, uenientes ad Ciuitatem ipsam siue per terram sive per aquam, pro negociationibus suis salue semper ueniant et secure recedant, dummodo soluant ius debitum, quod tenentur. Jusuper Burgenses Lubicenses predicti, euntes quandoque in Angliam, ab illo prauo abusu et exactionis onere, quod Colonienses et Telenses et eorum Socii contra ipsos inuenisse dicuntur, omnino absoluimus, illum penitus delentes abusum; sed illo jure et conditione utantur, quibus Colonienses et Telenses et eorum Socii uti noscuntur. Concedimus autem eis Insulam, sitam contra Castrum Trauenemunde, que Priwolc nominatur, jure ciuitatis de cetero possidendam, quod Wichelede dicitur; volumus insuper et firmiter obseruari precipimus, ut nulla persona, alta uel humilis, ecclesiastica uel secularis, presumat ullo tempore munitionem hedificare uel Castrum juxta flumen Trauene, ab ipsa Ciuitate superius usque ortum ipsius fluminis, et ab ipsa. Ciuitate inferius usque ad mare, et ex utraque parte usque ad miliaria duo; districtius inhibentes, ut nullus extraneus aduocatus infra terminos Ciuitatis ejusdem Aduocatiam regere uel justitiam exercere presumat. Et quoniam Burgensibus predictis ab omnibus prauis et indebitis exactionibus de cetero uolumus precauere, firmiter prohibemus, ne per totum ducatum Saxonie illa exactio, que vngelt dicitur, tollatur seu exigatur ab eis. Nullus preterea princeps, dominus seu nobilis adiacentium prouintiarum impedire presumat, quominus necessaria undecunque ad Ciuitatem Lubicensem ducantur, siue de Hamenburc, siue de Raceburc, siue de Witenburc, siue de Zwerin, siue etiam de tota terra Buruwini et ejus filii, et per easdem terras et in ipsis terris quilibet Burgensis Lubicensis, tam diues quam pauper, absque impedimento emat et uendat. Preterea firmiter inhibemus, ne aliqua persona, magna uel parua, secularis uel ecclesiastica, persone alicui conductum prebeat in Ciuitatem predictam, quin ipsa cuilibet impetenti eam in jure debeat respondere. Volumus insuper et districte precipimus, ut quandocumque et ubicumque per Imperium predicti Burgenses naufragium de cetero passi fuerint, quicquid de rebus suis tunc a tanto periculo eripere poterunt, eis penitus dimittatur, omni impedimento et contradictione cessantibus. Concedimus insuper eis fundum extra Tra

uenemunde, juxta portam, ubi signum ejusdem portus habetur, dantes eis potestatem, ut fundo ipso libere utantur ad utilitatem et profectum predicte Ciuitatis Lubicensis. De habundantiori quoque gracia nostra concedimus et confirmamus eis in perpetuum eorum jura et omnes bonos usus et bonas consuetudines, quibus tempore Imperatoris Friderici, aui nostri felicis memorie, usque nunc usi fuisse noscuntur. Statuentes et presentis priuilegii auctoritate firmiter injungentes, ut nulla omnino persona, parua uel magna, ecclesiastica uel secularis, jamdictos Burgenses Lubicenses, fideles nostros, de suprascriptis omnibus ausu temerario impedire seu perturbare presumat. Quod qui presumpserit, in sue temeritatis uindictam Indignationem nostram et penam quingentarum librarum auri puri se nouerit incursurum, medietatem Camere nostre, et aliam medietatem passis injuriam persoluendam.

Ut autem hec omnia rata semper et illibata permaneant, presens priuilegium fieri et Bulla aurea typario nostre majestatis impressa iussimus communiri.

Huius autem rei testes sunt: Albertus Magdeburgensis,.. Mediolanensis et Lando Riginus Archiepiscopi,.. Curensis et Abbas sancti Galli,.. Cicensis .. Basiliensis.. Warmaciensis,.. Hyldesemensis, Jacobus Taurinensis, Maynardinus Ymolensis et A. Brixiensis Episcopi,.. Abbas Morbacensis,.. Abbas Augenensis. H. magister domus sancte theotonicorum in Jerusalom, L. Lantgrauius Thuringie, Albertus dux Saxonie, Raynaldus dux Spoleti, Comes Syfridus de Vienna et alii quam plures.

Signum domini Eriderici secundi, Dei gracia invictissimi Romanorum Imperatoris semper Augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice Incarnationis Millesimo ducentesimo vicesimo sexto. Mense Junii, quartedecime Indictionis, Imperante domino nostro Friderico secundo, dei gracia inuictissimo Romanorum Imperatore semper Augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, Anno Romani Imperii ejus' sexto, Regni Jerusalem primo et Regni Sicilie vicesimo nono feliciter. Amen. Datum aput Burgum sancti Domini, Anno Mense et Indictione prescriptis.

(Aurea bulla adpendet.)

XXII.

Schußbefehl des Papstes Honorius III. für Kaiser Friedrich während seines Kreuzzuges, an den Erzbischof zu Bremen und den Abt zu Stade. 1227.

(Orig. membr. in Arch. Lubec.)

Honorius episcopus seruus seruorum dei. venerabili fratri.. Archiepiscopo Bremensi. et dilecto filio.. Abbati Stadensi salutem et apostolicam benedictionem. Sincera deuotio quam carissimus in christo filius noster F(ridericus) illustris Romanorum Imperator semper augustus et Rex Sicilie ad deum et ecclesiam habere dinoscitur nos inducit. ut ad eius tranquillitatem et pacem diligenti studio et studiosa diligentia intendamus. Cum igitur idem zelo fidei ac deuotionis accensus ad liberationem terre in qua Rex regum et dominus dominantium Jesus christus generis humani salutem dignatus est misericorditer operari. potenter sicut imperialem decet magnificentiam se accingat nos ut tam pium et salubre propositum melius ualeat adimplere. suam et filii sui personas cum Imperio Regno juribus et honoribus suis sub beati petri et nostra protectione suscipimus. districtius inhibentes ne quis interim ea inuadere minuere uel quomodolibet perturbare presumat. set usque ad reditum eius sub speciali apostolice sedis et Archiepiscoporum et Episcoporum defensione libera et quieta consistant. Quocirca discretioni uestre per apostolica scripta precipiendo mandamus. quatinus siqui contra prohibitionem nostram ausu temerario uenientes ipsius Imperatoris honores et jura que infra fines tue metropolis frater archiepiscope obtinet inuadere uel minuere seu quomodolibet presumpserit indebite perturbare. hujus modi presumptores undecunque fuerint ut a sua presumptione desistant, et de presumptis debitam satisfaccionem impendant monitione premissa per excommunicationem in personas et interdictum in eorum terras appellatione remota cogatis quotiens fueritis requisiti. Quod sinon ambo hys exequendis potueritis interesse alter uestrum ea nihilominus exequatur. Datum Laterani. Id. Januar. pontificatus nostri anno undecimo.

(Bulla plumb. adpend.)

« AnteriorContinuar »