Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXVII.

Graf Gerhard (I.) beurkundet den unter seiner Vermittelung geschlossenen Frieden zwischen dem Ritter Otto von Barmstede und der Stadt Hamburg. 1267. Februar 9 und 11.

Hamburger Urkundenbuch N. DCCXVI, p. 594.

XXVIII.

Graf Gerhard (I.) bezeugt daß für seine Schuld an den Markgrafen Otto von Brandenburg acht Ritter statt anderer die gestorben gelobt haben. 1275. Juli 26.1

Nos comes Gerardus Holtsacie notum esse volumus universis presentem paginam visuris, quod presentibus nostris vasallis domino Heinrico Dünkero strenuo militi, ad manus videlicet incliti principis marchionis Ottonis Brandenburgensis, pro pecunia in qua eidem adhuc obligamur, promiserunt fide data octo milites nostri loco octo nostrorum militum defunctorum, et pro eo dictus princeps, socer noster dilectus, nobis inducias dedit usque ad diem sancte Walpurgis proxime affuturum. Nomina autem militum qui promiserunt sunt hec: Elerus Calvus, Johannes de Plonen, Otto de Plonen, Marquardus Solder, Hasso de Otnebutle, Johannes de Slamerstorp, Lampertus de Crempitz, Dose dictus de Inferno. In cujus etc. Acta apud Segerberg in villa Bete, anno Domini 1275. sequenti sancti Jacobi apostoli.

XXIX.

Bündniß der Grafen von Holstein mit den Markgrafen von Brandenburg. 1275. October 12.

Riedel giebt a. a. O. aus dem angeführten Copialbuch N. XVI folgende Stelle: Nota confederacio Gerhardi, Adolfi, Johannis et Gerhardi comitum Holtsacie, cum Johanne, Ottone et Conrado marchionibus Brandenburgensibus (cujus forma tota, si opus fuerit, invenitur circa privilegia premissa) et est actum anno Domini 1275. Idus Octobris.

1 Gedruckt Riedel, Novus codex diplomat. Brandenburgensis II, 1, p. 122, aus dem Copialbuch des Markgrafen Ludwig I, tit. Zwirin. Holtsatia N. XIV.

XXX.

Die Schöffen von Harderwyk und Zütphen beurkunden die Beilegung des Streites zwischen jener Stadt und Rendsburg. 1280. April 21-27.1 Universis presencia visuris de Herderwich et de Sutphania scabini salutem et noscere veritatem. Sciat vestre honestatis discretio, quod discordia, que inter opidanos de Herderwich, ex una parte, et burgenses de Reynoldesburg vertebatur, ex altera, de maturo nostro consilio plenarie est sopita; ita videlicet quod captivi utriusque partis absolvi debent et bona tam illorum de Herderwich quam de Reynoldesburg, que adhuc in navibus et instrumentis earum observata sunt, ex utraque parte in integrum restituentur eisdem. Item si aliquis ex navibus illorum de Herderwich in aliquem de Reinoldesburg in rebus sive membris aut vita delinqueret, dominus navis, si ipsum abduceret et alienaret, ita quod leso non satisfieret, pro eodem tenebitur per omnia respondere. Et illi de Reinoldesburg civibus de Herderwich tenebuntur similia facere versa vice, pace et concordia nichilominus observata. Ut autem hec omnia robur perpetue firmitatis optineant, presentem paginam sigillorum nostrorum appensione duximus muniendam. Testes hujus compositionis una nobiscum sunt: Theodericus de Grove et Fredericus dictus Miles consules Hamburgenses, Johannes Luscus et Nicholaus Albus consules in Reynoldesburg, et alii quam plures. Datum anno Domini 1280. in septimana paschali.

XXXI.

Graf Gerhard (I.) bestätigt den Schiedsspruch in den Streitigkeiten zwischen Harderwyk und, Rendsburg., 1280. April 21-27.2

Gerardus Dei gratia comes Holsatie et Stormarie, consules cum universitate civium in Reynoldesburgh universis presentia visuris in perpetuum. Notum vobis facimus, quod discordia, que inter nostros cives, ex una, et oppidanos de Harderwich vertebatur, ex parte altera, de maturo prudentum virorum scabinorum de Daventria, Swollis et de Campen consilio sopita est, quod captivi utriusque partis absolvi debent; sed tres de scabinis et totidem de consulibus de Harderwich nostris civibus proponent, et dabunt quantum se de bonis nostrorum civium crediderint recepisse, et jurabunt adhuc quod per hoc ipsis sunt sua bona predicta restituta. Insuper si aliquis ex navibus nostrorum

1 Gedruckt Hamburger Urkundenbuch I, N. DCCLXXXVIÍI, p. 647, aus dem Original.

2 Gedruckt aus Schrassert, Hardervicum antiquum II, p. 4, im Hamburger Urkundenbuch I, N. DCCLXXXVII, p. 647.

civium in aliquem de Harderwich delinqueret, sive in rebus, membris vel vita, dominus navis, si ipsum abduceret et alienaret, ita quod laeso non satisfieret, pro eodem tenebitur per omnia respondere, et illi de Harderwich tenebuntur similia facere versa vice, pace et concordia nihilominus observata. Ut autem hec omnia robur perpetue firmitatis obtineant, presentem paginam sigillorum appensione duximus roborandam. Testes hujus compositionis sunt scabini de Daventria, Swollis et de Campen, Theodericus de Grove et Fridericus dictus Miles consules Hamburgenses, Johannes Luscus et Nicolaus Albus consules de Reynoldesburgh, et alii quam plures. Datum anno Domini 1280. in septimana paschali.

XXXII.

Herzog Johann von Sachsen hebt den Zweikampf im Lande Raßeburg auf und empfångt dafür von jedem Mansus 12 Solidi, verpflichtet sich aber keine andere Abgabe zu fordern. 1280. November 2.1

Nos Johannes Dei gratia Saxonie, Angarie, Westphalie dux, burggraviusque Magdeburgensis, constare volumus universis presentibus et futuris, quod dimisimus integraliter de conflictu sive duello, quod vulgariter dicitur camp, quod duellum per terminos Raceburgensis territorii in communi usu sive exercitio habebatur, et dedimus tale jus universis incolis et terrigenis ejusdem terre, quod quicunque pro vulnere fuerit incusatus, cum hominibus mansionem habentibus in memoratis terminis, qui sint bone fame et jure suo indejecti, talismet tertius et pro homicidio septimus juramento tactis reliquiis se expurget. Si vero aliquis manifestum excessum et notorium commiserit, pro tali excessu publico vel nostris officialibus, qui pro tempore in nostra advocatia ex parte nostra fuerint constituti, satisfaciet in gratia vel in jure. Hujus igitur beneficii et gratie nostri vasalli ac universi terrigene non immemores et ingrati, nobis per totam terram Raceburgensem predictam dederunt de quolibet manso in recompensam et restaurum duodecim solidos denariorum Hammenburgensium, que pecunia pro nostris et carissimi domini patris nostri Alberti debitis est Lubece persoluta. Recognoscimus etiam, quod nos nec heredes nostri nobis succedentes nullam in bonis liberis nostrorum vasallorum debemus facere petitionem sive exactionem aliquam de cetero violentam, sed prorsus predicta et liberi homines predictorum nostrorum vasallorum absque aliqua exactionis sive petitionis specie deinceps remanebunt, exclusis illis qui nobis ad dandam sunt adstricti petitionem et ligati. Ne igitur supradicta a nobis et nostris successoribus et

1 Gedruckt Westphalen II, p. 2198.

heredibus nostris tempore procedente infringantur, presentes litteras cum subscriptione testium nostri sigilli munimine roboratam conscribi jussimus in evidens testimonium et munimen; et testes hujus sunt: Volcmarus de Gronowe, David de Carlowe, Walramnus de Rizerowe, Johannes de Crummesse, castellani nostri de Raceburg; Hechardus Schacke, Hinricus de Wittorp, Scacco de Luneburg, Johannes de Berge, Hermannus Ribo, Reinardus de Scorlemer, Ludolphus Scacke et Bertramus, nostri castellani de Lowenborg, et alii quam plures fratrum nostrorum. Frater noster carissimus dominus Albertus, cum ad propria redierit, suis litteris confirmabit. Acta sunt hec anno Domini 1280. in crastino omnium sanctorum, in castro nostro Lowenburg.

XXXIII.

Gräfin Adelheid schreibt dem König Eduard (I.) von England über die Behandlung durch ihren Vormund. 1280.'

Serenissimo domino E. regi Anglie consanguineo suo dilecto. 2 Serenissimo domino E(duardo) regi Anglie consanguineo suo dilecto, Dei gratia Adelheydis quondam ducissa in Bruneswich, nunc domina in Hertesberge et comitissa in Scowenberch, ad quelibet ejus beneplacita paratam et obsequiosam in omnibus voluntatem. Magestati vestre in presenti litera graviter querulamur, quod frater noster Verdensis ecclesie postulatus, quem bone memorie dilectus dominus ac maritus noster in hora mortis sue nobis statuit in tutorem, nos atque pueros nostros tractavit et tractat adeo turpiter et indecenter, quod suam enormitatem vobis non plenarie possumus explanare. Sed exhibitor presentium, vir ydoneus et discretus, dominus Alexander capellanus noster dilectus vos debet de processu hujus negotii nostri et aliorum negotiorum nostrorum singulariter per ordinem expedire; et rogamus, quatenus verbis suis que ex parte nostra vobis dixerit fidem credulam adhibeatis. Hinc est, cum idem nuncius noster jam predictus Gallicum nesciat, rogamus eciam, quod sibi clericum Latine instructum adjungatis, ut illo mediante vos de toto negotio nostro taliter sicuti nobis sit utile valeat expedire.

1 Gedruckt bei Rymer, foedera etc. Neue Ausgabe 11, 1, p. 588. Ein anderer Brief derselben steht p. 580, aus einer Zeit da sie noch nicht mit Graf Gerhard I. vermählt war; ein noch früherer p. 530, Sie war die Wittwe Herzog Albrechts von Braunschweig. Vgl. v. Aspern, in den Nordalbing. Studien III,

P. 218.

2 So die Aufschrift auf dem Rücken.

I

XXXIV.

Herzog Waldemar (IV.) von (Süder-) Jütland gewährt den Bewohnern der Stadt Bremen freies Geleite für den Besuch der Stadt Schleswig.

1284. Juni 25.1

Waldemarus Dei gracia dux Jutie

omnibus Bremam inhabitantibus quantumque pro

Ex quo a nobis petitis, ut

fectus et honoris poterit cum salute. Ex quo a nobis petitis, ut a nobis et causa nostri facientibus ac dimittentibus plenam securitatem haberetis ad civitatem Sleswik veniendi vel recedendi, emendo vel vendendo, promittimus vobis pro omnibus videlicet de Eyderstath et Frisonibus ac aliis causa nostri facere volentibus aut dimittentibus veniendi ac recedendi pro mercimoniis vestris ad memoratam civitatem plenam securitatem et conductum; quod qui ausu temerario nostrum in hoc mandatum contraire presumpserint, nostram procul dubio non effugiant ulcionem. Insuper pro omnibus nostris ad civitatem vestram contingentibus visitare rogamus, quatenus ipsos in suis agendis, prout a nobis petitis, velitis promovere. Datum Sleeswik, anno Domini 1284. in dominica Dominus illuminacio.

XXXV.

König Erich von Danemark tritt einem Frieden bei den verschiedene Fürsten, unter denen der Herzog Waldemar von (Süder-) Jütland und die Grafen von Holstein sind, mit norddeutschen Städten geschlossen haben. 1284. November 29.

E(ricus) Dei gratia Danorum Sclavorumque rex Omnibus hoc scriptum cernentibus in Domino salutem. Noveritis, quod nos considerantes, quod ubi pax est et concordia ibi omnium bonorum accrescunt et augmentantur incrementa, propter quod ob bonum pacis et utilitatem rei puplice, de meliorum regni nostri consilio, ad jura omnium tam subditorum nostrorum majorum mediocrum et minorum quam personarum et rerum ecclesiasticarum confortanda et confovenda, conjuracionem fecimus. Sicut eciam intelleximus, quod viri venerabiles domini infra scripti, videlicet Swerinensis, Lybicensis, Raceburgensis episcopi, necnon et principes Johannes et Albertus duces Saxonie, Bukslaus dux Slavie, W(izlaus) princeps Ryanorum, W(oldemarus) dux Jucie, Gherardus et Gherar

1 Gebrudt Caffel, Sammlung ungedruckter Urkunden p. 6.

2 Gedruckt bei Sartorius II, p. 138. Lübecker Urkundenbuch N. CDLXV, p. 422, aus dem Original zu Lübeck. Der König ftellt noch eine besondere Urkunde darüber an die Stadt Lübeck aus zugleich mit andern Bewilligungen welche er derselben macht, ebendaselbst p. 139 und CDLXVI, p. 423.

« AnteriorContinuar »