Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XIII.

Littere Ludovici, regis, de garantizando domum istam (1).

1162?

Ludovicus (2), Dei gratia rex Francorum, omnibus archiepiscopis, episcopis nec non quibuscumque sancte ecclesie prelatis, omnibusque comitibus, castellanis, militibus, prepositis in sua terra constitutis, salutem et dilectionem in Domino. Quicquid petitur magnificum effectu dignum est, si petitio fugiat inhonestum. Quare peto atque precipio quatinus nuncios sancte Elemosinarie Domus Castriduni presentium litterarum latores, amore Dei et mei in ecclesiis vestris benigne et honorifice suscipiatis, et eos et eorum res tanquam me et meas custodiatis. Si quis inpedierit, visis his litteris, liberatis de cetero autem archiepiscopis, episcopis nostris mando atque precipio quatinus nunciis predicte Elemosine que me confratrem habet et benefactorem, ad querendum per episcopatus suos ad opus pauperum, litteras suas tribuant.

XIV.

Invadiacio Petri de Pesovilla Capitulo apud Villamgalli (3).

1164.

In nomine sancte et individue Trinitatis, ego Teobaldus, Dei gratia comes Blesensis (4), et regius dapifer, notum fieri volo tam instantibus quam futuris, quod Petrus de Pesovilla invadiavit capitulo Sancte Crucis pro XL libris, quicquid habebat in villa que dicitur Villagualli, tam in hominibus quam in terris cultis sive non cultis, tam in aquis quam in pascuis, cum omnibus redditibus ad villam pertinentibus; excepta portiuncula terre quam ipse locaverat cuidam colono per quinquennium. Peracto vero quinquennio redibit ad ecclesiam, si tamen interim in possessione fuerit vadimonii. Terminus vadimonii erit a futuro pascha usque ad duos annos. Peracto autem termino isto a sollempnitate pascali usque ad penthecosten, licebit Petro vel heredi ejus redimere. Quod si

(1) Copies du XIII° siècle, A. 3, no 170; du xvi siècle, B. 792, no 14, et A. 8, no 13. (2) Louis VII (1137-1180).

(3) Cette charte n'existe pas à Châteaudun; nous l'avons tirée des arch. départementales du Loiret, ancienne cote B. 1.

(4) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191).

infra terminum non redemerit, usque ad sequens pasca vel penthecosten deinceps non poterit redimere usque ad annum. Poterit autem redimere singulis annis et non aliter. Odo Boerelli a cujus feodo predictus Petrus se dicebat habere possessionem, voluit et laudavit. Juraverunt insuper ipse et filius ejus primogenitus et uxor, filii etalii heredes sui, omnem calumpniam sive questionem super vadimonio movendam se pacificaturos. Quod si a predicta pactione aliquo modo resilire voluerit, Odo prenomínatus et ipse Petrus dederunt me obsidem et responsalem super possessionem suam, si infra uindecim dies Petrus ab ecclesia submonitus emendare noluerit. Ita quod, salvo jure hominii utriusque, de rebus eorum capiam ita quidem quod quicquid dampni ecclesie inde illatum fuerit, restaurabor, donec idem Petrus ad plenum ecclesie satisfecerit. Sciendum autem quod Petrus et heredes sui usumfructum prenominate terre erogaverunt ecclesie Sancte Crucis in elemosinam, quandiu vadimonium durabit. Actum in presencia nostra, anno incarnati Verbí M. C. LX. IIII., regnante Ludovico, Ludovici filio (1), regni sui anno XX. VI.

XV.

Privilegium Romanum (2).

21 janvier 1164.

Alexander (3) episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Iuldino magistro et fratribus Domus Hospitalis de Castroduni salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu sunt persequenda complenda. Ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus grato concurrentes assensu, auctoritate apostolica duximus statuendum ut de nutrimentis animalium vestrorum vel de novalibus vestris decimas a vobis nemo presumat exigere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Paulí apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Senonis XII kalendas februarii.

(1) Louis VII (1137-1180).

(2) Copies du XIIIe siècle, A. 3, no 41; du xvi, A. 10, no 2, et B. 792, ₪ 4; du xvIII®, A.8, n8.

(3) Alexandre III (1159-1181).

XVI.

De terris apud Cortermont (1).

1166.

Existentium presentium et futurorum posteritati ego Theobaldus (2), comes Blesensis, Francie senesscalus, notum facio quod infirmis Domus Dei de Castriduno terram illam, quam Petrus de Esspesunvilla michi dederat, pro amore Dei et anime patris mei felicis et bone memorie jure perpetuo habendam ad servitium ipsorum in elemosinam concessi et dedi. Et ne hoc possit oblivione deleri et a posteris infirmari, et ut semper ratum habeatur, litteris commendo et sigilli mei impressione et nominis mei caractere subtus signo. Testes inde habentur : Raherius de Vetero Vico; Odo Burellus; Gauterius de Friesia; Aubertus Potardus; Garinus de Noviaco; Gillebertus de Milliaco; (3) Bertelinus de Botigniaco; Lambertus Saccus. Actum apud Castrumduni, anno incarnati Verbi M° C LX°. VIo, Ludovico (4) Francorum rege, et Willermo (5), Carnotensis ecclesie electo. Datum per manum Huldrici cancellarii.

XVII.

Cyrographum de Bello Fago (6).

1169.

Ego Theobaldus (7), Blesensis comes et Francie senesscalus, notum fieri volo omnibus tam futuris quam presentibus, quod procuratores Elemosinarie Domus Castriduni et Johannes de Secureio communitatem simul fecerunt de tota terra sua, quam habent apud Bellum Fagum, tali conditione et pacto quod Elemosinarii collocabunt hosspites in terra sua propria et unicuique hospiti tradent quartam partem agripeni (sic) ad se hosspitandum, et de terra ad excolendum quantum placuerit Elemosinariiset Johanni. Residuum vero terre Elemosinariorum quod hosspitibus

(1) Copies du xme sièle, A. 3, no 109; du xiv2, A. 7, n• 70; du xvm2, A. 8, no 112. (2) Thibaut V (1152-1191).

(3) Gillebertus de Milliaco figure comme témoin eu 1198 dans le cartu'aire de Marmoutiers pour le Dunois, charte 204.

(4) Louis VII (1137-1180).

(5) Guillaume Ier de Champagne, dit aux Blanches-Mains, évêque de Chartres (1164-1176), fils de Thibaut le Grand, comte de Champagne, nommé archevêque de Reims en 1176. (6) Copies du xe siècle, A. 3, no 119; du xvIII°, A. 8, no 119.

(7) Thibaut V (1152-1191).

non tradetur recte mensurabitur et tantumdem accipient Elemosinarii de terra Johannis ad excolendum. De terra siquidem illa quam excoluerint Elemosinarii, habebit Johannes tertiam partem et mittet tertiam partem bovum et seminum. De omni autem commodo quod proveniet de terra Johannis quam excoluerint hosspites, videlicet: de terragio et decima, de censu hosspitum et de oblitis et de tallia et aliis omnibus redditibus, qui provenient ex hosspitibus, habebunt Elemosinarii medietatem et Johannes reliquam medietatem habebit, exceptis minutis decimis que omnes erunt Elemosinariorum. Constituetur autem in villa serviens ad voluntatem Elemosinariorum et Johannis, qui fidelitatem faciet utriusque et legitime reddet Elemosinariis suam partem et Johanni suam partem de his qui ad hosspites pertinuerint. Si autem forte emerserunt querele, quas per se non possit serviens emendare, ad villam convenient Elemosinarii et Johannes, et ibi querelas terminabunt. De forisfactis et emendationibus et justiciis, Johannes mediam partem habebit et Elemosinarii aliam. Actum est hoc in presentia mea Castriduni anno ab incarnatione Domini Mo. C°. LXo. IX°. volente et concedente Agnete matre dicti Johannis, et Guillelmo fratre ejus. Testes autem hujus rei sunt hii: Herbertus abbas Bonevallensis; Petrus, Elemosine tunc procurator; Robertus, sacerdos Elemosine; Robertus, presbiter de sancto Valeriano; Hugo Borrel de cujus feodo illa terra erat; Gauterius de Friese; Aubertus Potart; Jodoinus de Free; Johannes Halo; Paganus de Froievilla; Bernardus decanus; Trosel.

XVIII.

De osca terre de Villereto (2).

1169?

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Stepha⚫nus (3), Tyroni abbas, totusque conventus noster concessimus Elemosine Castriduni ad censum habere pro tribus solidis videlicet solvendis singulis annis in perpetuum unam osscam terre, que est ad Villeretum subtus puteum, in eadem libertate et eodem ritu quo eam tenebamus. Isti vero solidi Castriduni reddentur in domo nostra in festo sancti Valeriani.

(1) Herbert, abbé de Bonneval. Cet abbé a probablement succédé à Arnauld en 1154 : car sa participation à cette charte détruit ce qui est dit de Hugues dans l'histoire de l'abbaye de Bonneval de M. V. Bigot, p. 73 et suivantes. Dans les pièces citées à l'appui de la vie de Hugues, l'abbé de Bonneval n'est indiqué que par la lettre H, initiale de son nom, sauf dans la dernière charte de 1179, où le nom de Hugone est écrit en entier. Sans préciser la durée des fonctions abbatiales de Herbert, cette charte prouve qu'il était abbé de Ponneval en 1169. (2) Copies du XIIIe siècle, A. 3, no 52; du xvIII, A. 8, no 73.

(3) Etienne, abbé de Thiron (1164-....); son successeur n'est mentionné qu'en 1173 (Gallia Christiana, t. VIII, 1164).

XIX.

De duobus sextariis castanearum in prepositura de Sparnone (1).

1170?

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Simon,dominus Montis Fortis (2), Elemosinarie Domui de Castroduni duo sextarios castanearum singulis annis ad festum Omnium Sanctorum percipiendos in prepositura de Sparnone in perpetuum concedo. Quod ut ratum permaneat sigilli mei attestatione feci corroborari.

XX.

Littere de commendatione Turonensis archiepiscopi (3).

1172?

Joscius (4), Dei gratia Turonensis humilis minister, venerabilibus fratribus episcopis, abbatibus, archidiaconis, archipresbiteris, prioribus, presbyteris, omnibusque ministris ecclesie Dei,per Turonis provinciam constitutis, salutem. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (5), et beati misericordes quoniam ipsi consequentur misericordiam (6). Ut ergo eternam beatitudinem mereamini et gratiam Dei inveniatis in tempore oportuno, latores presentium ministros Hosspitalis Domus Dei Castriduni karitati vestre diligenter commendamus, observantes quatinus eos in ecclesiis vestris benigne recipiatis. Novimus enim in illa domo per horum ministeria pietatis et misericordie fervere studium in susscipiendis pauperibus, in fovendis egenis, in assidua egrotancium cura et in multitudine magna decunbentium. Populum quoque vobis a Domino commissum benignissime quesumus moneatis ut predicte domui Dei de facultatibus sibi a Deo prestitis aliquid suadeant largiri ad reficiendos pauperes, ad infirmos recreandos, quatinus omnium remissio paccatorum et retributio beatitudinis sempiterne eis concedatur ab eo qui in paupere susscipitur, domino Jesu Xristo. Amen.

(1) Copies du me siècle, A. 8, no 153, et A. 5, no 31 ; du xive, A. 7, no 16.

(2) Simon de Montfort, vicomte de Chartres.

(3) Copies du XIIe siècle, A. 3, no 123 ; du xvii', A. 17, no 3; du xviiio, A. 8, no 15. (4) Joscius (1157-1174), Gallia christiana, t. XIV.

(5) Psaumes de David, ps. XL.

(6) Évangile selon saint Mathieu.

« AnteriorContinuar »