Imágenes de páginas
PDF
EPUB

solvit dicto Michaeli decem libras dunensium et dicti magister et fratres similiter pro bono pacis dederunt et solverunt dicto Michaeli centum solidos dunensium, et dictus Michael per fidem suam in manu mea prestitit corporalem promittens] quod dictos magistrum et fratres super dicto nemore de cetero nullatenus molestabit. Immo eisdem magistro et fratribus in perpetuum quitavit omne jus et dominium quod habebat seu habere poterat in dicto nemore et fundo nemoris, volens et concedens idem Michael, quod ipse, vel ejus heredes, non possint de cetero compellere dictos magistrum et fratres dictum nemus extra suam manum ponere nec etiam molestare. Immo promisit, sub dicta fide sua, idem Michael eisdem magistro et fratribus in posterum dictum nemus sicut dominus feodi garandire. De qua garandizatione facienda, obligavit se et omnia bona sua nee non et heredes suos. In cujus rei testimonium et memoriam, ad preces et petitiones dictorum Michaelis et Petri, dedi dietis magistro et fratribus istas presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. Datum anno Domini M. CC. quinquagesimo septimo, mense julii.

CCLXXXV.

De terra apud Porcheronvillam (1).

Décembre 1258.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti, Ginotus de Planta et Ascelina ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et nomine venditionis in perpetuum concessisse magistro et fratribus Elemosine Castriduni, medietatem totius terre quam dicebant se habere et habebant apud Porcheronvillam, dimidium modium continentem et medietatem partis sue quam habebant in quodam habergamento; in dicto loco sito, que omnia sita sunt in allodiis domini comitis Blesensis, partim in censiva ut dicitur monachorum de Tyrone, et partim ut dicitur in censiva templariorum, pro viginti libris dunensis monete, de qua pecunie summa dieti venditores se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis in pecunia numerata, fide media in manu nostra corporaliter prestita: promittentes quod contra dictam venditionem jure hereditagii, dotalicii, seu quolibet jure alio, per se seu per alium non venient in futurum. Immo, sub dicte fidei datione, promiserunt dictam venditionem contra omnes ad usus et consuetudines dunensis patrie garandire. Que predicta recognoverunt dicti Ginotus et Ascelina vendi

Copies du xvn siècle, A 7, n° 92; du xvi, A. S, no 207,

disse dictis magistro et fratribus quita et libera ex omni honere et redeverentiis, exceptis decima et censu. Hanc autem venditionem voluerunt, ratam habuerunt et concesserunt, magister Lambertus dictus le Comte, clericus, et Agnes la Pichonesse et promiserunt contra de cetero nullatenus devenire, videlicet dicta Agnes per fidem suam in manu nostra prestitam corporalem. In cujus rei testimonium et munimen, nos, ad preces et petitiones dictarum partium, dictis magistro et fratribus dedimus presentes litteras sigilli nostri munimine sigillatas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, mense decembris.

CCLXXXVI.

De duodecim denariis apud Memilon (1).

Février 1259.

Ego Fulcho de Mesmillon, miles, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego, pro meo anniversario celebrando in Elemosina Castriduni cum decessero, pauperibus dicte Elemosine et fratribus ibidem commorantibus dedi et in perpetuam elemosinam irrevocabiliter concessi duodecim denarios censuales cum omni jure et dominio ad dictum censum pertinente, quos dicebam me habere et habebam sitos super terram Hamelini de Fossa Aucherii, adherentem vineis de Montrionis, circa duo sextaria terre semente continentem. Quam elemosinam promisi nullatenus de cetero revocare. Immo dictam elemosinam promisi dictis pauperibus et fratribus in posterum garandire et de dicta garandizatione facienda eisdem obligavi heredes meos. In cujus rei testimonium et memoriam, ego dedi dictis pauperibus et fratribus presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. Datum anno Domini M°. CC°. quinquagesimo nono, mense februario.

CCLXXXVII.

De domo dicta de Foro (2).

Février 1259.

Ego, Ysembardus de Sancto Deodato, castellanus de Castriduno et de Carnoto, notum facio universis tam presentibus quam futuris quod cum contentio verteretur coram me inter procuratorem et fratres domus

(1) Original, B. 114. Copies du XVIIe siècle, A. 7, no 38: du xvii, A. 8, n. 183. (2) Original, B. i6.

Dei de Castriduno ex una parte, et Bernardum Letanneur et Rosetam ejus uxorem ex altera, super hoc quod dicta Roseta dicebat se esse heredem propinquiorem defuncti Theobaldi de Foro et ideo petebat ratione successionis et propinquitatis in contentione a dictis procuratore et fratribus medietatem cujusdam domus in qua manebat dictus Theobaldus, tempore quo decessit, sitam juxta domum defuncti Gyrardi Coichart, medietatem cujusdam rupis sitam in cuneo beati Andree de Castriduno, et unum arpentum vinee situm in vico qui dicitur Escures, que fuerant predicti Theobaldi; dictis procuratore et fratribus in contrarium dicentibus dictam Rosetam non habere jus petendi predictum ex eo quod dictus defunctus Theobaldus omnia predicta adquisierat et in sua ultima voluntate preceperat defuncto Erñaudo le Faupier, defuncto Gaufrido de Capella et defuncto Amioto de Aureliano, executoribus suis, quod predicta venderent et pro ejus defuncti Theobaldi anima pauperibus erogarent. Qui dicti executores potestate hereditaria a dicto defuncto Theobaldo super hoc bonorum ducti consilio Elemosine Castriduni et fratribus ibidem commorantibus dictas medietates domus et rupis et dictum arpentum vinee in perpetuam elemosinam dederunt et in perpetuum concesserunt. Ad que probanda dicti procurator et fratres produxerunt coram me quamdam litteram sigillo honorabilis viri Nicholai quondam archidiaconi Dunensis sigillatam, et duos testes, videlicet: Guarinun Chufin et Michaelem dictum Menjaille, qua littera inspecta et audita, et testimonio dictorum testium audito, et etiam intellectis rationibus quas dicti procurator et fratres proposuerunt contra dictos Bernardum et Rosetam et dictis partibus termino assignato, de assensu ipsarum partium coram me ad audiendum jus super premissis, ego, cum multis bonis aliis in plenis assisiis pro finale judicio respeximus et adjudicavimus, quod de jure omnia predicta dicte elemosine quita et libera in perpetuum remanerent. Qui dicti procurator et fratres post dictum judicium nostrum dictis Bernardo et Rosete ad preces et petitionem meam et aliorum bonorum, gratiam facientes eisdem dederunt centum solidos monete currentis in Dunensi, et in presenti coram me solverunt. Et dicti Bernardus et Roseta propter gratiam eisdem factam, per fidem suam in manu mea corporaliter prestitam, promiserunt quod super premissis dictos procuratorem et fratres de cetero nullatenus molestabunt nec trahent [in causam]. In cujus rei testimonium et memoriam, ego, ad preces et petitionem dictarum partium presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi. Actum anno Domini M°. CC°. quinquagesimo nono, mense februarii.

CCLXXXVIII.

De domo in Teneria Castriduni (1).

Juin 1259.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis, salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constituti, Guillelmus de Orsonvilla et Hysabella ejus uxor, recognoverunt se cepisse a procuratore et a fratribus Elemosine Castriduni, medietatem cujusdam domus que eisdem devenerat ex donatione Theobaldi dicti Nereit, quam habebant dicti procurator et fratres sitam in Teneria Castriduni, inter domum Gaufridi Biote et domum defuncti Arnulphi Belle Jovente, junctam etiam pro individuo alii medietati domus ipsorum Guillelmi et uxoris pro quadam annua pensione, videlicet: pro pensione decem solidorum monete currentis in Dunensi a dictis Guillelmo et uxore et eorum heredibus in perpetuum solvenda in quolibet festo sancti Remigii dictis procuratori et fratribus. Promiserunt, insuper et tenentur dicti Guillelmus et uxor censum et rediverencias dicte medietatis domus annuatim solvere et ipsam suis propriis sumptibus bono statu tenere. Tenentur insuper prout promiserunt dicti Guillelmus et uxor deliberare dictos procuratorem et fratres de paccionibus et debito in quibus tenebantur erga Johannem de Parvo Ponte seu dictum Gode ratione dicte domus. Voluerunt insuper et concesserunt dicti Guillelmus et uxor quod si deficerent in solutione dicte pensionis, qua predicta pensione non soluta, possent assignare et capere in qualibet parte dicte domus. Voluerunt insuper et concesserunt dicti Guillelmus et uxor quod si contigeret quod dicta domus combureretur vel devastaretur casu ex fortuito, post factum incendium seu devastationem, per triennium deficerent dicti Guillelmus et uxor vel eorum heredes in solutione dicte pensionis faciende, quod tam cito elapso dicto triennio pośsent dicti procurator et fratres de tota platea dicte domus de medietate que fuit ipsorum Guillelmi et uxoris quam de medietate que fuit ipsorum procuratoris et fratrum suam possent in perpetuum plenarie facere voluntatem, sicut de re eorum hereditaria. De his autem omnibus tenendis et firmiter observandis obligaverunt dicti Guillelmus et uxor eo modo quo divisum est superius dictam medietatem domus sue et eorum heredes per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam. In cujus rei testimonium, nos, ad petitionem dictorum Guillelmi et Hysabelle ejus uxoris, dictis procuratori et fratribus nostras presentes

(1) Copies du XVIIe siècle, A. 7, no 3?.

litteras dedimus sigillo nostro sigillatas. Datum anno Domini M°. ducentesimo quinquagesimo nono, mense junio.

CCLXXXIX.

De admodiatione terre de Heaumoufontaine (1).

Novembre 1259.

Universis presentes litteras inspecturis, magister Guillelmus de Noviaco, canonicus Carnotensis, prebendarius apud Blandemvillam, salutem in Domino. Noveritis quod in mea presentia constitutus, Petrus dictus Muriau recognovit se cepisse a procuratore et fratribus domus Dei de Castriduno totam terram eorum quam habent apud Heaumonfontaine in parochia de Blandemvilla usque ad duodecim annos continue venturos ad firmam, ita quod dictam terram colet in dictis duodecim annis seriatim suis propriis sumptibus et fructus suos faciet. Et pro predicta firma quolibet anno dictorum duodecim annorum quicquid contingat dimidium modium bladi ad valorem bladi crescentis in dicta terra ad mensuram Carnoti suis propriis sumptibus in domo dictorum procuratoris et fratrum de Bojastre in octabis cujuslibet festi sancti Remigii, dictis procuratori et fratribus tenebitur reddere et persolvere. Rediverentias vero dicte terre, si que fuit, tenebitur reddere annuatim dictus Petrus nomine dictorum procuratoris et fratrum, non de suo sed de firma dicte terre. Has autem pactiones et promissiones predictas dictis duodecim annis durantibus promisit dictus Petrus per fidem suam in manu noştra corporaliter prestitam firmiter tenere et inviolabiliter observare. De his autem pactionibus tenendis et firmiter observandis dedit dictus Petrus plegios, videlicet: Bernardum clericum, Reginaldum Veillart, Robinum le Desree, Theobaldum le Couturier, Odonem Petit Vilain et Stephanum Rotru. Qui ad petitionem dicti Petri de pactionibus predictis firmiter tenendis se plegios constituerunt quilibet in solidum, et se supposuerunt juridictioni nostre ubicumque essent et se et sua transferrent. In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Actum anno Domini Mo. CCo°. L°. nono, mense novembri.

(1) Origina', B. 189

Sceau de Guillaume de Neuvy).

« AnteriorContinuar »