Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Immo promiserunt predicti Johannes et Agnes ejus uxor, dictam terram dictis magistro et fratribus, successoribus eorum seu ab ipsis causam habentibus contra omnes ad usus et consuetudines Dunensis patrie se fideliter et firmiter garantire. Et de dicta garandizatione in posterum facienda, ipsi Johannes et Agnes, ejus uxor, obligaverunt coram nobis se et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura et heredes suos specialiter et expresse, et se, quantum ad hoc, juriditioni curie nostre totaliter supponendo. In cujus rei testimonium et memoriam, nos, ad petitionem dictorum Johannis et Agnetis ejus uxoris, dictis magistro et fratribus presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Datum anno Domini M°. CC. septuagesimo tertio, mense junii.

CCCX.

De Villa in Blado (1).

Juillet 1273.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constitutus et in jure, Garinus dictus Caillart, clericus, vendidit et nomine venditionis in perpetuum concessit magistro et fratribus domus Dei de Castriduno totum censum quem ipse habebat apud Villam in Blado, tam in domibus quam in terris, quam in aliis rebus, a dictis magistro et fratribus et eorum successoribus in perpetuum tenendum possidendum et habendum, pro sexaginta solidis monete currentis in patria. De qua summa pecunie, dictus Garinus se tenuit coram nobis plenarie pro pagato in pecunia. numerata, renuncians in hoc facto omni exceptioni pecunie non numerate, non tradite, non solute. Quitavit autem dictus Garinus dictis magistro et fratribus dictum censum venditum, ut dictum est, cum omni jure possessionis proprietatis et dominii que et quas ipse habebat seu habere poterat in dicto censu, predicta jus proprietatem possessionem et dominium dicti census in dictos magistrum et fratres per traditionem presentis instrumenti ex nunc totaliter transferendo et nichil sibi jure retinendo. Promittens dictus Garinus, per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam, quod contra hujusmodi venditionem per se vel per alium non veniet in futurum nec in predicto censu nichil de cetero reclamabit nec faciet per alium reclamari. Immo promisit per dictam fidem suam dictum censum dictis magistro et fratribus et corum successoribus contra omnes ad usus et consuetudines Dunensis patrie se fideliter et firmiter garantire. Et de dicta garandizatione in posterum

(1) Copies du xvII' siècle, A.7, no 111; du xvnï', A. 8, no 213.

facienda, ipse Garinus obligavit coram nobis se et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura et heredes suos specialiter et expresse; et se quantum ad hoc juridictioni curie nostre totaliter supponendo. In cujus rei testimonium et perpetuam memoriam, nos, ad petitionem dicti Guarini, dictis magistro et fratribus presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Datum anno Domini M°. CC. septua. gesimo tertio, mense julii.

CCCXI.

Accord entre l'Aumône et le prieuré de Douy pour la censive d'une pièce de terre près Fontaine-Marie (1).

Septembre 1273.

Eie Jofrey Pichart, chevalier, chatelein de Cheteaudun, fais asavoir a tous ceus qui verront ces presentes lettres que comme plet fust meu par devant moy a Cheteaudun entre le prieur de Doe dune part, et le mestre et les freres de laumosne de Cheteaudun de lautre part, sus une piece de terre que le dit prieur disoit et afermet que ele estoit de son censif la quele terre est assize lez Fontene Marie et fut jadis feu Johan Caillart, la quele terre le dit mestre et les freres tienent et poursivent par conquest; et le dit mestre et les freres diseint et affermeint que le cens de la dite terre estoit leur et en leur censive. A la parfin les dites parties se mistrent et bouterent en enqueste du dit contenz par devant moy. Lenqueste fete diligemment par bons tesmoings, jurez et diligemment examinez sus le dit contens et pupliez en court par devant moy et par devant bonnes gens fut, et en droit fut juge et regarde que les diz mestre et freres avoient bien prouvee leur entention que la dicte terre estoit de leur censif. Les queles choses vies et fetes, ge en sezi le mestre et les freres devant diz et que ce soit ferme et estable gen donay aus diz mestre et freres ces presentes lettres scellees de mon scel. Ce fut fet lan de lincarnation Nostre Seignour mil CC. sexante et treze, ou moys de septembres.

CCCXII.

De Porcheronvilla (2).

Décembre 1274.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constituti et in jure, Guil

(1) Copie du xvn siècle, A. 7, no 120.

(2) Copies du XVII° siècle, A. 7, n° 85 ; du XVIII”, A. 8, no 209.

[ocr errors]

lermus dictus Fromagee et Margarita, ejus uxor, vendiderunt et nomine venditionis in perpetuum concesserunt magistro et fratribus domus Dei de Castriduno quindecim minatas terre semense vel circa et quasdam plateas, quas quindecim minatas et plateas ipsi habebant seu habere poterant, sitas apud Porcheronvillam inter terras dictorum magistri et fratrum ex una parte, et terras Guillermi dicti Guenif ex altera, in censiva nobilis comitis Blesis, spectantes ad dictam Margaritam jure hereditagio, a dictis magistro et fratribus eorumque successoribus seu ab ipsis causam habentibus in perpetuum tenendas possidendas et habendas, pro precio quadraginta et quinque librarum monete currentis in patria. De qua summa pecunie dicti Guillermus et Margarita, ejus uxor, se tenuerunt coram nobis plenarie pro pagatis in pecunia numerata. Renunciantes in hoc facto, omni exceptioni non numerate pecunic non tradite non solute. Quitaverunt autem dicti Guillermus et Margarita, ejus uxor, dictis magistro et fratribus dictas quindecim minatas terre semense et dictas plateas cum omni jure proprietate possessione et dominio que et quas ipsi habebant seu habere poterant in dictis quindecim minatis et plateis. Predicta jus dominium possessionem et proprietatem dictarum quindecim minatarum et platearum in dictos magistrum et fratres per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo et nichil in eis sibi jure retinendo. Promittentes dicti Guillermus et Margarita, ejus uxor, per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam, quod contra hujusmodi venditionem per se seu per alios non venient in futurum, nec in dictis quindecim minatis et plateis venditis, ut superius est expressum, jure hereditario, dotique dotalicio seu quolibet alio jure, nichil de cetero reclamabunt nec facient per alios reclamari. Immo promiserunt, per dictam fidem suam, dictas quindecim minatas et dictas plateas dictis magistro et fratribus eorumque successoribus seu ab ipsis causam habentibus contra omnes ad usus et consuetudines Dunensis patrie se fideliter et firmiter garandire. Pro qua garandizatione in posterum facienda, dicti Guillermus et Margarita, ejus uxor, obligaverunt in jure coram nobis se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura specialiter et expresse. Se, quantum ad hoc, et heredes suos et omnia predicta bona sua juriditioni curie nostre totaliter supponendo sine advocatione alterius curie sine fori. In cujus rei testimonium et memoriam, nos, ad petitionem dictorum Guillermi et Margarite, uxoris sue, dictis magistro et fratribus presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Datum anno Domini M°. ducentesimo septuagesimo quarto, mense decembris.

CCCXIII.

De Porcheronvilla 1.

Décembre 1274.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia et in jure constitutus, Gaufridus dictus Picot, recognovit se vendidisse et nomine venditionis in perpetuum concecisse magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, quinque minatas terre semense vel circa, quas ipse habebat vel habere poterat sitas apud Porcheronvillam vel circa, juxta terram heredum defuncti Mauricii de Porcheronvilla ex una parte, et terras heredum defuncti Stephani de Porcheronvilla ex altera, cum quibusdam plateis sitis in dicta villa de Porcheronvilla juxta plateam Guillermi dicti Guenis, quas emit a Johanne dicto Gode, armigero, ex una parte, et domum Ascelini Le Mestivier ex altera, in censiva nobilis viri comitis Blesis, a dictis magistro et fratribus eorumque successoribus seu ab ipsis causam habentibns in perpetuum tenendas possidendas et habendas, pro quindecim libris monete currentis in patria. De qua summa pecunie, dictus Gaufridus se tenuit coram nobis plenarie pro pagato in pecunia numerata, renuncians in hoc facto omni exceptioni non numerate pecunie non tradite non solute, omni exceptioni doli, mali, fraudi, deceptionis ultra medietatem justi precii, omni juris auxilio tam canonici quam civilis, omni privilegio cruce signantis et cruce signandis indulto et indulgendo et omnibus aliis exceptionibus, deceptionibus, deffensionibus et allegationibus que dictis magistro et fratribus possent in hoc facto obesse et dicto Gaufrido prodesse. Quitavit autem dictus Gaufridus, dietis magistro et fratribus, dictas quinque minatas terre semense cum dietis plateis cum omni jure proprietate possessione et dominio que et quas ipse habebat vel habere poterat in dicta terra et in dictis plateis venditis, ut superius est expressum. Predicta jus dominium, possessionem et proprietatem, in dictos magistrum et fratres per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo et nichil in vis sibi jure retinendo. Promittens dictus Gaufridus, per fidem suam in manu corporaliter prestitam, quod contra hujusmodi venditionem per se, per alium, seu per alios non veniet in futurum, nec in predictis rebus venditis jure hereditario seu quolibet alio jure nichil de cetero reclamabit nec faciet per alium reclamari. Immo promisit, per predictam fidem suam, dictam terram cum dictis plateis dictis magistro et fratribus

(1) Copies du xvi• siècle, A. 7, no 91; du xvur, A. 3, no 208.

eorumque successoribus seu ab ipsis causam habentibus contra omnes ad usus et consuetudines Dunensis patrie se fideliter et firmiter garandire. Pro qua garandizatione in posterum facienda, dictus Gaufridus obligavit in jure coram nobis se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura specialiter et expresse. Se, quantum ad hoc, et predicta bona sua juridictioni curie nostre totaliter supponendo sine advocatione alterius curie sive fori. In cujus rei testimonium robur memoriam perpetuam et munimen, nos, ad petitionem dicti Gaufridi, dictis magistro et fratribus presentes litteras sigilli nostri munimine dedimus roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, mense decembris.

CCCXIV.

De viginti quatuor solidis redditus in molendino Danveau (1).

Mars 1275.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constitutus et in jure, Philipus de Frovilla, armiger, recognovit se debere magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, viginti quatuor solidos monete currente in Dunense, annui redditus, pro uno modio bladi quod dicti magister et fratres habebant quolibet anno ratione domus sue in molendino Danviau, super sexta parte dicti molendini quem ad Robertum de Gesilli, armigerem, jure hereditarii ut [dicebat,] pertinebat. Quos viginti quatuor solidos idem Philipus promisit se redditare quolibet anno dictis magistro et fratribus in quolibet festo sancti Remigii. Et quantum ad hoc, obligavit idem Philipus, dictis magistro et fratribus et domui sue predicte, se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quicumque sint et ubicumque et specialiter et expresse; dictum molendinum quantum ad hoc juridi[tioni curie nostre,] ubicumque se transferat sine advocatione alterius [curie] sive fori, susponendo. Insuper dictus Philipus recognovit in jure coram nobis quod ipse et heredes sui tenentur et debent tenere dictum molendinum in bono statu de omnibus constaveritis sine aliqua reclamatione ab ipso seu heredibus de dictis constaveritis dicti molendini quibuscumque dictis magistro et fratribus de cetero faciendis. Renuncians in hoc facto omni exceptioni cuicumque deceptionis, omni exceptioni doli mali et fraudi, omni auxilio jure canonici et civilis, omni usui consuetudini et statuto, omni exceptioni [sibi] competenti vel in posterum competituri ratione rei

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »