par mon père, le comte Thibault (1), et par les evesques de Chartres, tant ceux qui ont vécu de mon temps que ceux qui m'ont précédé, selon qu'ils l'ont jugé pour le [mieux et le plus utile; mais l'abbé de Chasteaudun entreprend de renverser ces reglemens et d'y establir je ne sçai quelles nouvelles coutumes, ce qu'il n'a pas le droit de faire. Peut-on aimer Dieu et faire quelque chose qui puisse préjudicier à une si sainte maison! Au contraire on doit en augmenter le bien de toutes ses forces avec toute la dévotion et le soin possibles. Cela estant, je vous prie instamment de veiller sur l'avantage des pauvres de Jésus-Christ et d'ordonner que cette maison demeure dans le même estat, où elle a été jusqu'icy. XXV. De centum solidis in prepositura Castriduni (2). 1183. Ego Theobaldus (3), Blesensis comes, Francie senesscalus, notum facio universis, quod pro remedio anime mee et animarum patris et matris mee, Adelicia comitissa uxore mea, filiis quoque et filiabus meis, Theobaldo et Ludovico atque Henrico, Margarita et Ysabella laudantibus et concedentibus, Elemosine Castriduni centum solidos annui redditus dedi in perpetuum in prepositura Castriduni reddendos ad Natale Domini. Quod ut ratum maneat semper et firmum, litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi. Testes inde fuerunt: Ebraldus de Pusato; Raginaldus de Roboreto; Robertus de Mesio; Lambertus Saccus; Raginaldus, capellanus meus; Gaufridus, presbiter; Anianus; Hericus; Herbertus, maresscalus; Fulco, camerarius; Herveus de Curva Villa; Raginaldus Crispini. Auctum Carnoti, anno Incarnationis Dominice M°. C. LXXXIII°. Datum per manum Huldrici cancellarii. (1) Le comte Thibault, surnommé le Saint ou le Grand. Il mourut en 1154, et il était le Mecenas de son temps. Cette note se trouve en marge de la plus vieille copie A. 8, devenue illisible. A la suite de la copie que nous donnons, et qui est attribuée à l'abbé Courgibet, celui-ci dit: « J'ay vu ce livre d'un bout à l'autre. Je n'y ai point lu cette fondation et cette qualification de Thibault. Nous avons également parcouru le recueil de Duchesne sans plus de succès. " (2) Copies du XIIIe siècle, A. 3, no 162, et A. 5, n° 21; du xiv', A.7, n° 2; du xvII', A. 12, no 4; du xvn, A. 8, no 152. (3) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191). XXVI. De tota decima de Porcheronvilla (1). 1186. Ego Theobaldus (2), comes Blesensis, Francie senesscalus, omnibus tam futuris quam presentibus notum facio, quod Raherius de Peveris et Hugo ejus filius, in presentia mea, apud Castridunum, totam decimam de Porcheronvilla, excepta propria caruca sua, et universam minutam decimam, excepta domo propria, laudante et concedente Hugone de Valeriis, ad cujus feodum predicta villa pertinet, Elemosine Castriduni libere et quiete possidendam in perpetuum concesserunt. Quod ut ratum semper maneat et firmum, litteris commendo et sigilli mei impressione firmo. Hujus rei testes sunt: Herbertus, abbas Castriduni; Raginaldus capellanus; Lambertus Saccus; Raginaldus de Roboreto; Garinus de Noviaco; Theobaldus Decani, major communie; Nicholaus marescallus; Sanctio Borelli; Raginaldus Crispini; Hugo, chamerarius. Actum Castriduni, anno incarnati Verbi M° C° octogesimo sexto, vacante cancellaria. XXVII. . De hospitibus de Troncheto (3). 1188, Noverit ut presens postera etas, quod ego, Hugo (4), Castriduni vicecomes, quitto terram de Tronchetis, pauperibus Elemosine de Castroduni cum tribus hosspitibus tantum de charreio, de biennio, de exercitu, de equitatione, de tallia, de corveio; et hoc donavi in perpetuum possidenda. Propter hoc quod, cum ego homines meos ducam in exercitum vel equitationem, predicti homines pauperum venient ad custodiendum Montem Duplicem. Abbate de Tirone; Abbate de Vado Alneti; Pagano de Monte Duplici; Margarita, matre vicecomitis; Hugone de Valeriis; Garino de Novo Vico; Robin Mocel; Gaufrido, capellano, qui fecit litteras, testibus. Datum anno gratie M° Co LXXX VIII°. (1) Copies du XII siècle, A. 3, n. 155; du xiv, A. 7, n° 79; du xví, A. 8, no 148. (2) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191). (3) Copies du XIIIe siècle, A. 3, n° 25, et A. 6, no 10; du xvi, A. 8, no 53. (4) Hugues IV, vicomte de Châteaudun, fils de Geoffroy et d'Helvise, et frère de Paganus. XXVIII. De nemore de Belveer (1). 1189. Ego Theobaldus (2), Blesensis comes et Francie senesscalus, tam futuris quam presentibus notum facio, quod Theobaldus Herloini, laudantibus et concedentibus filiis suis Odone et Guillermo et filia sua Agnete, vendidit Petro Abbati LX et X libras nemus suum de Belveer; quam venditionem laudavit et concessit Petrus de Brucia, de cujus feodo nemus erat, et Jodoinus Petri filius. Hoc autem nemus idem Petrus Abbati pro amore Dei et pro remedio anime sue dedit in perpetuum Elemosine Castriduni. Quod ut ratum habeatur ne inter posteros ulla possit turbari calumpnia, litteris commendo et sigilli mei impressione confirmo. Testes : Odo Borrel; Gaufridus Cointet; Hugo de Bullevilla; Garinus de Novi; Landri Lanier; Hugo, filius ejus; Hugo Sabelle; Gillebertus de Milli; Richardus Charrum; Richardus Custellarius; Odo de Theovilla; Tardi Granier. Actum Castriduni anno incarnati Verbi, M° Co LXXX° IX°. XXIX. De domo in Castello Castriduni (3). 1189. Ego Theobaldus (4), Blesensis comes et Francie senesscalus, tam futuris quam presentibus, notum facio, quod Bartholomeus de Jupeel, domum quam habebat in Castello Castriduni, liberam et absolutam a banneia furni et molendini, Elemosine dedit in perpetuum. Quam domum predictus B. tenebat de me, reddendo michi annuatim quatuor nummos de censu, quos ego, pro anime patris mei et matris mee, concessi Elemosine. Etiam Elemosina XIII libras de sua caritate Bartholomeo dedit, insuper censum quem habebat apud Estauvile. Hujus rei lestes sunt Gaufridus Cointet; Robertus de Meso; Petrus de Vilerbetone; Paganus Trosel; Herbertus de Favellis et Matheus frater ejus. Actum est hoc ab incarnatione Domini anno M° C° LXXX° nono. (1) Copies du XIIe siècle, A. 3, no 174; du xvii, A. 8, no 159. (2) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191). (3) Original B, no 48. Copies du XIe siècle, A. 3, no 26; du xviii, A. 8, no 54. (4) Thibaut V, comte de Blois (1152–1191). XXX. De salvo conductu fraternitatis istius Domus (1). 1189? Theobaldus (2), Blesensis comes, Francie senesscalus, omnibus fratribus Elemosine Castriduni ad quosque littere iste pervenerint, salutem. Volo vobis notum fieri quod omnes illi qui ad fraternitatem Elemosine Castriduni venire voluerint et vigilem sancti Petri ad Vincula, et ipso die festi et crastino die festi, in conductu meo sunt. XXXI. De duobus modiis annone in molendino de Varenna (3). 1189? Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod, vir illustris et Deum diligens, Odo de Cormeriaco, pauperibus infirmis elemosinarie domus Castriduni dat in elemosinam in perpetuum duos modios annone in molendino de Varenna, in octabis natalis Domini persolvendos, quicumque predictum molendinum tenuerit; tali quidem pacto, quod omnibus diebus vite sue, ob remedium anime sue et parentum suorum, capellani ecclesie sancti Nicholai missam de Spiritu Sancto cum horis omnibus, et unam in morte pro fidelibus celebrabunt. Hoc totum concessit et voluit Agnes, domina de Curia Alani, de cujus feodo res esse dinoscitur, et Odo Burrelli, filius ejus. Hoc etiam concessit Jocelinus de Cormeriaco. Quod totum Hugo (4), vicecomes Castriduni, sigilli sui munimine et nominis sui caractere confirmavit. His astantibus et presentibus: Jocelino Borrelli de Curia Alani, Hugone de Feritate, Bartholomeo de Curia Alani, Simone de Mota, Teherio de Curia Alani et Haberto, filio suo. Hoc factum est tempore Angarii, tempore Bernardo, tempore Galterio, tempore Gaudefrido, tempore Gilduino de Bullevilla. (1) Copies du XIIIe siècle, A. 3, no 51; du xviii, A. 8, no 72. (2) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191). (3) Copies du XIIIe siècle. A. 3 no 139. A. 6 no 38, du XVIIe siècle. A. 7. no 136, du XVIIIe siècle. A. 8. no 135. (4) Hugues V, vicomte de Châteaudun (1175-1189). XXXII. De burgense apud Carnotum (1). 1190. Ego Theobaldus (2), comes Blesensis, Francie senesscalus, omnibus notum facio quod, amore Dei et pro remedio anime mee et parentum meorum, Adelicia uxore mea concedente, et filiis meis Ludovico, Philipo, et filiabus meis, Margarita, Ysabella, dedi Elemosine Castriduni in perpetuum, ad servicium pauperum unum servientem apud Carnotum liberum et quietum a tallia et omni consuetudine; et quotiens ille morietur vel voluntate Elemosine quoquomodo mutabitur, Elemosina a me vel a domino Carnotensi requiret et habebit. Itaque in presenti do eis Fobertum Boche in ea libertate qua predixi. Quod ut ralum maneat et firmum litteris commendo et sigilli mei impressione confirmo. Actum Carnoti anno incarnati Verbi M° C° nonagesimo. XXXIII. De molendinis de Vovreto (3). 1190. Ego Adelina (4), Blesensis comitissa, omnibus notum facio, quod Renbaudus de Bullo, amore Dei et pro remedio anime sue, laudantibus et concedentibus fratribus suis, Bernaldo, Odone, Hugone, Gaufrido, Matheo, Nicholao, et uxore sua Herlois, et filio suo Raibaudo, et filiabus suis Ysabella, Dionisia, dedit infirmis Elemosine Castriduni in molendinis de Vovreto, unde due partes sunt Infirmorum et tertia est Renbaudi, duas partes sanguinis et latronis et omnimodo justicie, et tertiam partem sibi et heredibus suis retinuit ; aqua autem tam inferior quam superior et omnis pisscatura est Renbaudi. Infirmi vero boccas et braccas tantummodo nec alia in capturam pisscium ingenia in portis tendent, et duas partes pisscium ibi captorum percipient, et Renbaudus tertiam. Chalanum etiam ad negotia sua de die infirmi habebunt, et Renbaudus vel ejus mandatum de nocte habebit clavem. Et sicut Renbaudus tertiam partem capiet in molendinis, ita et tertiam partem mittet (1) Copies du x• siècle, A 3, no 121, et A. 5, no 13; du xvIII, A. 8, no 121. (2) Thibaut V, comte de Blois (1152-1191). (3) Copies du XIII siècle, A. 3, no 31; du XVIII, A. 8, no 59. (4) Alix, femme de Thibaut V, comte de Blois. |