Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sub pena predicta se ac dictas partes tenere fideliter et firmiter observare quicquid predicti arbitri super dictis controversiis alte et basse duxerint ordinandum seu etiam faciendum pace vel judicio, salvis rationibus dictarum partium tradendis dictis arbitris infra festum Omnium Sanctorum proximo venturum. Actum fuit etiam in conpromisso quod predicti arbitri possint procedere in predicto conpromisso diebus feriatis et non feriatis et juris ordine nullatenus observato. Actum fuit etiam in dicto conpromisso quod nisi predicti arbitri possent in unam et eamdem sententiam concordare, discordia eorumdem traderetur Tyherio preposito de Castriduno tertio arbitro seu arbitratore a procuratoribus dictarum partium electo cujus sententia arbitrium sine dictum cum sententia. dicto sive arbitrio alterius predictorum duorum arbitrorum cum quo concordaverit, valebit et firmitatem perpetuam obtinebit. Prout hoc voluerunt et concesserunt predicti procuratores nomine quo supra et sub fide et pena predictis. Durabit autem potestas duorum arbitrorum et tertii tantum modo usque ad Nativitatem Domini proxime venturam nisi de consensu partium fuerit prorogata. Datum anno Domini Mo. CC. LXX. sexto, die dominica in festo beati Luce evangeliste.

CCCXIX.

De censu de Marboeto, de furno et vavassoribus (1).

Avril 1277.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constitutus et in jure, Stephanus dictus Chenart, armiger, recognovit se vendidisse et permutasse et nomine venditionis et permutationis concessisse magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, omnem redditum quem habebat situm infra metas parochiarum Sancti Petri et Sancti Martini de Marboeto in feodo domini comitis Blesis, videlicet census, furnum, vavasores et omnes alias redibentias quecumque sint cum omni jure et dominio dictorum censuum vavasorum et aliarum redibentiarum que omnia eidem Stephano jure hereditario spectabant ut asseruit in jure coram nobis, tenendum quiete et pacifice in perpetuum possidendum a dictis magistro et fratribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus pro viginti novem libris et tresdecim solidis monete currentis in Dunensi de quibus dictus Stephanus tenuit se coram nobis plenarie pro pagato in pecunia numerata, et pro decem sextariis per medium bladi et avene quos habebant dicti magister et fratres annui redditus quolibet anno super

(1) Original, B. 4.

Copies du XVII siècle, A. 7, n. 34; du xviii, A. 8, no 179.

presente seu facti, et omnibus aliis deceptionibus exceptionibus et allegationibus que [et quas] possint prodesse et dictis magistro et fratribus obesse et per quas possit venire [contra] predicta vel aliquid predictarum. Et nos, audita confessione ipsius Philipi, ipsum Philipum volentem et consentientem et heredes suos ad solvendos dictos viginti quatuor solidos quolibet anno in dicto festo, dictis magistro et fratribus ad omnia predicta in scriptum finaliter condampnavi. In cujus rei testimonium, nos, [ad petitionem] dicti Philipi presentibus litteris sigillum nostrum dignum duximus apponendum. Datum anno Domini M°. CC. LXX°. quinto, mense martii circa finem.

CCCXV.

De tribus sextariis bladi in molendino Vaar (1).

Avril 1275.

Constitutus in jure coram nobis Castriduno, Johannes Dencises, miles, recognovit se debere magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, centum et quatuor solidos et octo denarios monete currentis in Dunense, de arreragiis trium sextariorum bladi quos habent singulis annis in molendino Vaar, quod est dicti militis, pro anniversariis parentum suorum in ccclesia sua quolibet anno faciendis. Quam summam pecunie et quod bladum gagiavit idem miles et se redditurum promisit dictis magistro et fratribus, fide in manu nostra prestita corporali, infra festum beati Remigii proxime venturam. Datum anno Domini Mo. CCo. septuagesimo quinto, die sabbati post Isti sunt dies.

CCCXVI.

De Villereto (2).

Juin 1275.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constituti, Guillermus dictus Le Frere, de Mallavilla, et Beatrix ejus uxor, quondam uxor defuncti Gileti de Alonvilla, recognoverunt se vendidisse et nomine venditionis in perpetuum concessisse magistro et fratribus domus Elemosine de Castriduno, unam peciam terre cum pertinentiis duodecim minas terre semense continentem vel circa, eidem Beatrici jure hereditagii

(1) Copie du XVIIe siècle, A. 7, n° 55.

(2) Copies du XVIe siècle, A. 7, n° 98; du xvi, A. 8, no 11.

pertinentem ut asseruit firmiter coram nobis, sitam inter Espezonvillam et Villeretum juxta muros domus dicte Elemosine de Villereto, in feodo seu dominio Petri de Chaorces, militis, tenendam quiete et pacifice in perpetuum possidendam a dictis magistro et fratribus eorumque successoribus, vel ab ipsis causam habentibus pro triginta libris turonensibus, de quibus se tenuerunt dicti venditores coram nobis plenarie pro pagatis in pecunia munerata, renunciantes in hoc facto omni exceptioni non munerate pecunie, nec solute seu recepte. Quitaverunt etiam dicti venditores dictis emptoribus, successoribus vel ab ipsis causam habentibus, omne jus, dominium, proprietatem et possessionem, que vel quas habebant vel habere poterant seu expectabant in dicta terra vendita cum pertinenciis, predicta jus dominium et dictas proprietatem et possessionem per traditionem presentis instrumenti. Ex nunc penitus transferendo, promittentes fide in manu nostra corporaliter prestita, quod contra istam venditionem per se vel per alium non venient in futurum nec in dicta terra vendita cum pertinenciis juris hereditagii, caduci, successionis, acquiramenti, acquisitionis, dotis, dotalicii seu donationis propter nuptias, aut quolibet alio jure aliquid de cetero reclamabunt, nec facient ab aliquibus reclamari. Immo predictam terram venditam cum pertinenciis dictis emptoribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus ad usus et consuetudines patrie garantizabunt et deffendent contra omnes. Pro qua garantizatione in posterum facienda, dicti venditores dictis emptoribus obligaverunt se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura specialiter et expresse. Hanc autem venditionem voluerunt, concesserunt, laudaverunt, approbaverunt, ratam et gratam habuerunt Gaufridus de Alonna, Johannes ejus frater, Gileta soror sua quondam filius et filia defuncti Gileti de Alonvilia, et Matheus Ronge-Quartier? et Petronilla uxor sua, soror dictorum Gaufridi, Johannis et Gilete, de voluntate et assensu dicti Mathei mariti sui, spontanea voluntate et incoacta nec vi nec dolo ad hoc inducta, promittentes fide in manu nostra corporaliter prestita, quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum nec in predicta terra vendita juris hereditagii, caduci, successionis, acquiramenti, acquisitionis aut quolibet alio jure, aliquid de cetero reclamabunt nec dictos emptores supradicta terra vendita molestabunt. Immo predictam rem venditam dictis emptoribus ad usus et consuetudines patrie garantizabunt et deffendent contra omnes. Et quittaverunt dictis emptoribus quicquid juris dominii, proprietatis et possessionis que et quas habebant vel habere poterant seu expectabant : predicta jus, dominium, proprietatem et possessionem in dictos emptores per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo, renunciantes in hoc facto omni exceptioni fraudis et doli, omni privilegio, et crucis omni exceptioni, minoris etatis et maxime viginti quinque annorum et

terras dicti Stephani de Primevilla. Quitavit etiam dictus Stephanus dictis magistro et fratribus omne jus, dominium, proprietatem et possessionem, quem et quas habebat vel habere poterat seu expectabat in omnibus supradictis rebus venditis et permutatis. Predicta jus, dominium, proprietatem et possessionem, in dictos magistrum et fratres eorumque successores vel ab ipsis causam habentes per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo et se dessesivit et dictos magistrum et fratres sesivit et investivit et a nobis sessiri et investiri fecit nichil jure erga se retinendo. Promittens, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra istas venditionem, permutationem et concessionem per se vel per alium non veniet in futurum, nec eas de cetero revocabit. Immo predictas res venditas et permutatas cum omnibus pertinenciis, ut supradictum est, dictis magistro et fratribus garandizabit et deffendet contra omnes et ipsas indampnes observabit; pro qua garandizatione in posterum facienda, idem Stephanus obligavit dictis magistro et fratribus titulo pignoris se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque et in contraplegium ad usus et consuetudines patrie assignavit specialiter et expresse. Renuncians in hoc facto omni exceptioni non numerate pecunie nec solute seu recepte, et omni exceptioni cujuscumque deceptionis, omni auxilio juris canonici et civilis omni privilegio crucis assumpte et assumende omni exceptioni doli, mali et fraudi, omni usui, consuetudini et statuto, omni exceptioni sibi conpetenti vel in posterum conpetituri ratione rei persone seu facti et omnibus aliis prorsus exceptionibus, defensionibus et allegationibus per quas posset venire contra predicta vel aliquid predictarum. Dicti vero magister et fratres in nostra presentia constituti videlicet dictus magister et Johannes Mauboison, presbiter, quilibet per se et Johannes Junior, presbiter, procurator generalis dicte domus prout in sigillis dicte domus proprio, sigillatim plenius continetur pro se et aliis fratribus dicte domus, dicto Stephano et heredibus suis quitaverunt dictos decem sextarios per medium bladi et avene in perpetuum quos habebant annui redditus super dictas terras de Princevilla dicto Stephano, cum omni jure, dominio, proprietate et possessione, que et quas habebant vel habere poterant seu expectabant in dictis decem sextariis per medium bladi et avene. Promittentes, fide in manu nostra prestita corporali, dicti magister et Johannes Mauboison et Johannes Junior, nomine suo et nomine procuratoris, quod contra istas quitationem et concessionem per se vel per alios non venient in futurum nec eas revocabunt. Dictus autem Stephanus voluit et concessit quod si dominus comes Blesis noluerit quod dicti magister et fratres predictas res venditas et permutatas ab ipso, dictis magistro et fratribus ut supradictum est teneant in manu mortua quod dicti magister et fratres ad dictum redditum dictorum decem sextariorum per medium bladi et avene

pacifice revertantur et dictos decem sextarios per medium bladi et avene percipient et habeant quolibet anno super dictas terras ut antea percipiebant et habebant et dictus redditus dictis magistro et fratribus venditus a dicto Stephano et eidem Stephano et heredibus suis quiete et libere remanebit ita tamen quod dictus Stephanus ejusque heredes, successores vel ab ipso causam habentes dictis magistro et fratribus dictam summam pecunie reddent integre et persolvent. Et tenebunt dicti magister et fratres omnes res sibi venditas et permutatas a dicto Stephano quousque de dicta summa pecunie plenarie sit et integre satisfactum. Et hec omnia voluit et concessit idem Stephanus et promisit per fidem. suam et obligavit, quantum ad hoc, se et heredes suos, se juriditioni curie nostre susponendo. Et nos, audita confessione ipsius Stephani, ipsum Stephanum volentem et consentientem, ad omnia predicta in scriptum sententialiter condampnamus. Datum anno Domini M°. CCo. LXX. VII°, mense aprilis.

CCCXX.

De decimis de Lineriis (1).

Avril 1277.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis in Dunensi, et Officialis archidiaconi Vindocinensis, salutem in Domino. Noveritis, quod cum contentio verteretur inter magistrum et fratres Elemosine Castriduni ex una parte, et Nicholaum Carnificem de Pesoto et Johannem ejus filium ex altera, super eo videlicet quod dicti Nicholaus et Johannes dicebant tractum tenere de Lineriis dictorum magistri et fratrum tam grosse quam minute primiciarum et oblationum dicte decime et parrochie de Lineriis ad se jure hereditario pertinere et quod ipsi fuerant in possessione vel quasi percipiendi et habendi, dictum tractum decime cum omnibus aliis supradictis; dictis magistro et fratribus in contrarium asserentibus tandem de bonorum virorum consilio in jure constituti coram nobis Dyonisius dictus Chapel, clericus, procurator dictorum magistri et fratrum generalis pro ut in litteris sigillo suo sigillatis qui sic incipiunt: « Universis presentes litteras inspecturis, magister et fratres domus Dei de Castriduno, salutem in Domino. Noveritis quod nos Dyonisium dictum Le Chapel, clericum, et « cetera; » et sic terminant : « anno Domini Mo. CC. LXX sexto, die sabbati post festum Beati Martini yemalis. » Nomine dictorum magistri et fratrum et dicti Nicholaus et Johannes ad hanc pacis concordiam

[ocr errors]

(1) Copie du xvII° siècle, A. 7, n° 147.

« AnteriorContinuar »