Imágenes de páginas
PDF
EPUB

devenerunt videlicet quod predicti Nicholaus et Johannes quitaverunt predictis magistro et fratribus dictum tractum dicte decime grosse et minute primiciarnm et oblationum et omne jus quod habebant vel habere poterant seu expectabant in predicto tractu dicte decime grosse et minute et in omnibus aliis predictis, promittentes dicti Nicholaus et Johannes, fide in manu nostra prestita corporali, quod in omnibus predictis jure hereditario seu qualibet alia ratione per se vel per alium nichil de cetero reclamabunt. Predictus vero procurator nomine dictorum magistri et fratrum pro bono pacis dictis Nicholao et Johanni quitavit centum et decem solidos monete currentis in patria de undecim libras quas debebant predictis magistro et fratribus dicti Nicholaus et Johannes de fructibus et exitibus dicte decime et aliorum supradictorum sibi venditis et concessis a dictis magistro et fratribus et ab eisdem Nicholao et Johanne longo tempore retroacto receptis quas undecim libras gagiaverant dietis magistro et fratribus coram hospitalari abbatie Vindocinensis pro ut hec omnia confessi fuerint in jure coram nobis dicti Nicholaus et Johannes. Centum autem et decem solidos residuum de dictis undecim libris gagiaverunt in jure coram nobis et se reddituris promiserunt dicti Nicholaus et Johannes dictis magistro et fratribus hiis terminis inferius annotatis, videlicet qnadraginta solidos infra festum Omnium Sanctorum proxime venturam; et quadraginta solidos ad aliud festum Omnium Sanctorum continue insequens anno revoluto, et triginta solidos residuos ad aliud festum Omnium Sanctorum proxime et continue insequens cetero anno revoluto. De qua summa pecunie persolvenda in terminis supradictis predictis magistro et fratribus, Robertus Larchier se constituit pro dictis Nicholao et Johanne principalem debitorem erga dictos magistrum et fratres in se totam honus suscipiens debiti supradicti de solvendo dictam summam peccunie ad terminos supradictos et ad omnia premissa facienda. Dicti Nicholaus et Johannes et Robertus sub religione sue fidei in jure coram nobis se astrinxerunt, quantum ad hoc, juridictioni curie nostre ubicumque se transtulerint supponentes et etiam, quantum ad hoc, se et heredes suos et omnia bona sua presentia et futura predictis magistro et fratribus specialiter et expresse obligantes, omnibus aliis actionibus, querellis,..... et contentionibus quitatis ab utraque parte penitus et remissis. Nos autem ipsos Nicholaum, Johannem et Robertum volentes et consentientes in scripto, ad omnia predicta sentencialiter condampnamus. In cujus rei testimonium et munimen, nos ad petitionem dictorum procuratoris, Nicholai, Johannis et Roberti, sigillum nostrum presentibus litteris dignum duximus apponendum. Actum anno Domini M°. CC. LXX. septimo, mense aprilis.

CCCXXI.

Donation à l'Aumône par Jeanne, veuve de Simon Soef, couturier, de tous ses biens, en se faisant sœur condonnée (1).

Mai 1277.

Donne par coppie soubz le scel de la court de la Chastellerie de Chasteaudun le jeudi après Saint Jacques et Saint Xristophe lan mil cc. lx, dix sept. Saichent tuit que establic en droit pardevant nous Justice de la court de la Chastellerie de Chasteaudun, Jehanne femme feu Symon Soef, cousturier, laquelle cognut et confessa de sa bonne voulonte sanz contrainte avoir donne des maintenant a toutjours mes sanz nul rappel a Dieu et a maistre et frères de laumosne Dieu de Chasteaudun elle et touz ses biens meubles et heritages presens et avenir ou quils soient trouvez et assura par son serment vivre en lobbeissance des maistre et freres de la dite maison Dieu dores en avant come vraie seur donnee de ladite maison et avec ce jura garder les sermens qui sont acoustumes à ce; est que james elle ne se mariera ne ne donra foy ne fiance a homme par nom de mariage se ce nest avec le congie et liscence du maistre de la dite maison ou de ses successeurs. De laquelle donnaison ainsi faicte come dit est, la ditte Jehanne se tint a bien paiee devant nous. Promettant devant nous la ditte Jehanne par sa foy baillee en notre main corporelment que james contre ces lettres ne contre la teneur dicelles elle ne vendra ne venir ne fera par raison nulle quelle elle soit ou puisse estre. Ancois les a et aura fermes et estables et agreables a tousjours mes soubz lobbligation delle ses hoirs et touz ses biens meubles et heritaiges presens et advenir, lesquelx elle souzmist a la juridiction de la dite court et de toute autre. En tesmoing de ce nous avons scelle ces lettres du scel de la dite court. Donne a Chasteaudun lan de grace mil cc. Ix. dix sept, le jeudi jour Saint Barnabe apoustre. Ceste coppie faite et scellee jeudi et an dessus diz.

(1) Copie de 1277, A. 48.

N. de Fraise. Collation faite.

CCCXXII

De una sexteria terre apud Villam Episcopi (1).

Juin 1277.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constituti et in jure, Girardus dictus Gaudineau et Juliana, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et nomine venditionis concessisse magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, unam sextariam terre semense sitam in territorio de Villa Episcopi, juxta terras dictorum magistri et fratrum ex una parte, et terras dicti Rengi Flereau defuncti ex altera, in censivamento dictorum magistri et fratrum tenendam et habendam quiete et pacifice in perpetuum possidendam a dictis emptoribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus, pro quatuor libris monete currentis in Dunensi, de qua summa dicti venditores coram nobis se tenuerunt plenarie pro pagatis in pecunia numerata. Quitaverunt etiam dicti venditores, dictis emptoribus, omne jus, dominium, proprietatem et possessionem, que et quas habebant vel habere poterant seu expectabant in predicta terra vendita, predicta jus, dominium, et dictas proprietatem et possessionem in dictos emptores per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo. Et de dicta venditione in manu nostra decessierunt et dictos emptores sesierunt coram nobis et investierunt et sessiri a nobis et investiri fecerunt a nobis nichil jure erga se retinentes. Promittentes, fide in manu nostra prestita corporali, tam dictus Girardus quam Juliana uxor ejus, spontanea voluntate et inchoacta, nec ad hoc inducta, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra istas venditionem et concessionem per se vel per alium non venient in futurum, nec in predicta terra vendita jure hereditagii, caduci, successionis, acquiramenti, acquisitionis, elemosine, dotis, dotalicii, seu donationis propter nuptias, aut quolibet alio jure, aliquid de cetero reclamabunt nec facient ab aliquibus reclamari. Immo predictam rem venditam dictis emptoribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus ad usus et consuetudines patrie garandizabunt et deffendent contra omnes et ipsos in dampnum observabunt. Pro qua garandizatione in posterum facienda, dicti venditores dictis emptoribus se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quecumque sint titulo pignoris obligaverunt et in contraplegium assignaverunt ad usus et consuetudines predictos specia

(1) Copies du xviie siècle, A. 7, n° 66; du xv, A. 8, no 192.

liter et expresse. Renunciantes in hoc facto, omni exception cujuscumque deceptionis, omni auxilio juris canonici et civilis, omni privilegio crucis assumpte et assumende, omni exceptioni non numerate pecunie nec solute seu recepte, omni exceptioni doli, mali et fraudi, omni exceptioni sibi competenti vel in posterum competituri ratione rei persone seu facti, omni usui, consuetudini et statuto, et omnibus aliis prorsus exceptionibus per quas possint venire contra predicta vel aliquid predictarum. Et nos, audita confessione ipsorum, ipsos volentes et consentientes, ad omnia predicta in scripto sententialiter condampnamus. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum nostrum dignum duximus apponendum. Datum anno Domini Mo. CC. LXX°. septimo, mense junii in principio.

CCCXXIII.

De Porcheronvilla (1).

2 juillet 1277.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constituti et in jure, Johannes de Parisia, alutarius, et Johanna ejus uxor, recognoverunt se vendidisse et nomine venditionis concessisse magistro et fratribus domus Dei de Castriduno, quinque minatas et dimidium terre semense. residuas de novem minatis terre semense quas habebant sitas apud Porcheronvillam seu in territorio ejusdem ville, in allodiis nobilis viri comitis Blesis, juxta terras Odonis dicti Mansel, et terras Johannis dicti Benne, partim, et partim juxta terras dictorum magistri et fratrum; de quibus novem minatis terre semense vendiderant jamdiu est, dictis magistro et fratribus tres minatas et dimidium et pertinebant dicte Johanne jure hereditario prout hec omnia confessi fuerint dicti Johannes et Johanna in jure coram nobis, tenendas et habendas quiete et pacifice in perpetuum possidendas a dictis magistro et fratribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus, pro viginti duabus libris et dimidiam monete currentis in Dunensi, de quibus dicti venditores coram nobis se tenuerunt plenarie pro pagatis in pecunia numerata. Renunciantes, in hoc facto, omni exceptioni non numerate pecunie nec solute vel recepte. Quitaverunt autem dicti venditores dictis emptoribus omne jus, dominium, proprietatem et possessionem, que et quas habebant vel habere poterant seu expectabant in predicta terra vendita. Predicta jus, dominium, et dictas proprietatem et possessionem, in

(1) Copies du XVIIe siècle, A. 7, no 90: du xvii, A. 8, no 205.

dictos emptores per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo et se decesierunt et dictos emptores sesierunt nichil jure erga se retinentes. Promittentes dicti Johannes et Johanna ejus uxor, spontanea voluntate et incoacta, nec vi nec dolo ad hoc inducta, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra istam venditionem per se seu per alium non venient in futurum nec in dicta terra vendita jure hereditagii, caduci, successionis, acquiramenti, acquisitionis, dotis, dotalicii, seu donationis propter nuptias, aut quolibet alio jure, aliquid reclamabunt nec facient ab aliquibus reclamari. Immo predictam terram venditam dictis emptoribus eorumque successoribus vel ab ipsis causam habentibus ad usus et consuetudines patrie garandizabunt et deffendent, contra omnes et ipsos indampnes observabunt. Pro qua garandizatione et deffensione in posterum facienda, dicti venditores dictis emptoribus se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque titulo pignoris obligaverunt et in contraplegium assignaverunt ad usus et consuetudines predictos. Renunciantes in hoc facto, omni exceptioni cujuscumque deceptionis, omni auxilio juris canonici et civilis, omni privilegio crucis assumpte et assumende, omni exceptioni doli, mali et fraudi, omni exceptioni sibi competenti vel in posterum competituri ratione rei persone seu facti, omni usui, consuetudini et statuto, et omnibus aliis prorsus exceptionibus et allegationibus per quas possint venire contra predicta vel aliquid predictarum. Et se quantum ad omnia predicta, supposuerunt per fidem suam juriditioni curie nostre sine advocatione alterius curie sive fori. Et nos, audita confessione ipsorum Johannis et Johanne, ipsos volentes et consentientes ad omnia predicta tenenda fideliter et firmiter observanda, in scriptis sententialiter condampnanus. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum nostrum dignum duximus apponendum. Datum anno Domini M°. CC. septuagesimo septimo, mense julii secundo die.

CCCXXIV.

De Porcheronvilla (1).

Juillet 1281.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis in Dunensi, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constituti et in jure, Johanna, relicta defuncti Stephani Caillart, et Johannes eorumdem filius recognoverunt se vendidisse et

(1) Copies du XVIe siècle, A. 7, n° 87; du xvine, A. 8, no 203.

« AnteriorContinuar »