Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nomine venditionis concessisse magistro et fratribus elemosine de Castriduno, quamdam peciam terre unum sextarium bladi terre semense vel circa continentem, quam habebant situm apud Porcheronvillam, in allodiis domini comitis Blesis, in dominio in oschiis juxta terram dictorum magistri et fratrum ex una parte, et terram magistri Lamberti Callidi, presbiteri, et patri dicti Ganerau, ex altera, pro ut se comportat de longo post domum Stephani Mestivier tenendam quiete et pacifice in perpetuum possidendam a dictis emptoribus successoribus vel ab ipsis causam habentibus, pro octo libris monete currentis in Dunensi, de quibus dicti venditores coram nobis se tenuerunt plenarie pro pagatis in pecunia numerata. Renunciantes in hoc facto omni exceptioni non numerate pecunie nec solute seu recepte. Quitaverunt etiam dicti venditores dictis emptoribus omne jus, dominium, proprietatem et possessionem, in dictos emptores, per traditionem presentis instrumenti ex nunc penitus transferendo, et se decesierunt et dictos emptores sesierunt et investierunt nichil jure erga se retinentes. Promittentes, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra istam venditionem per se vel per alium non venient in futurum nec in predicta terra vendita jure hereditagii, caduci, successionis, acquirandi, acquisitionis, dotis, dotalicii, seu donationis propter nuptias, aut quolibet alio jure, aliquid de cetero reclamabunt nec facient ab aliquo reclamari. Immo predictam terram venditam dictis emptoribus et dicte domui ad usus et consuetudines Dunensis patrie garandizabunt et deffendent contra omnes et indampnes observabunt. Pro qua garandizatione in posterum facienda; dicti venditores dictis emptoribus et dicte domui se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quecumque sint et in quocumque dominio et ubicumque fuerint inventa titulo pignoris seu ypothece obligaverunt et in contraplegium assignaverunt ad usus et et consuetudines predictos specialiter et expresse. Renunciantes in hoc facto omni exceptioni doli, mali et fraudi, omni exceptioni sibi competenti vel in posterum competituri, ratione rei persone seu facti omni usui, consuetudini et statuto, et omnibus aliis prorsus exceptionibus et allegationibus, per quas possint venire contra predicta vel aliquid predictarum. Et nos, audita confessione ipsorum, ipsos volentes et consentientes ad omnia predicta fideliter et firmiter observanda in scriptis sententialiter condampnamus. In cujus rei testimonium, nos, ad petitionem dictorum venditorum, presentibus litteris sigillum nostrum dignum duximus apponendum. Datum anno Domini M°. CC°. octogesimo primo, mense julii.

CCCXXV.

De Porcheronvilla (1).

Juillet 1281.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis Dunensis, salutem in Domino. Noveritis, quod in nostra presentia constitutus et in jure, Johannes dictus Caillart, quondam filius defuncti Stephani Caillart, recognovit se dedisse et in puram et perpetuam elemosinam concessisse magistro et fratribus elemosine de Castriduno, pro remedio anime sue et parentum suorum et pro anniversario suo quolibet anno in ecclesia dicte domus faciendo, post decessum suum, unam peciam terre, unam minam bladi terre semense continentem vel circa, quam habebat sitam apud Porcheronvillam in allodiis et dominio domini comitis Blesis, in ochiis de Porcheronvilla juxta terram de Herbovilla et de Porcheronvilla, prout se comportat de longo ex una parte, et terram Petri Clari ad diem ex altera, et abotat terre dicti Petri et terre magistri et fratrum, tenendam quiete et pacifice in perpetuum possidendam et ad suam voluntatem plenarie faciendam. Promittens, fide in manu nosira prestita, quod contra istas donationem et concessionem per se vel per alium non veniet in futurum, nec eas de cetero revocabit. Immo predictam terram dictis magistro et fratribus et dicte domui garandizabit et deffendet contra omnes. Et pro dieta garandizatione in posterum facienda, dictus Johannes dictis magistro et fratribus et dicte domui se et heredes suos et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura quecumque sint et in quocumque dominio et ubicumque poterunt inveniri titulo pignoris seu ypothece obligavit et in contraplegium assignavit ad usus et consuetudines Dunensis patrie; et specialiter et expresse. Residuum terre quem ipse habet in dicto territorio de Porcheronvilla et dominio dicti comitis eidem jure hereditario pertinentem, et dictos magistrum et fratres et dictam domum de predicta terra sessivit et investivit per traditionem presentis instrumenti et se decessivit nichil jure erga se retinendo, et omne jus quod habebat in dieta terra in dictos magistrum et fratres et dominium, proprietatem et possessionem penitus transfe. rendo, Renuncians in hoc facto, omni exceptioni cujuscumque deceptionis, omni auxilio jure canonici et civilis, .....; et de duobus reis et privilegio crucis assumpte et assumende, omni exceptioni doli, mali et frandi, omni exceptioni sibi competenti, vel in posterum competituri ratione rei persone seu facti, omni usui, consuetudini et statuto, et

(D) Copes du xvir steele, A. 1, m2 $t; du xvin”, A. 8, no 202,

omnibus aliis exceptionibus et allegationibus tam juris quam facti per quas possit venire contra predicta vel aliquid predictarum. Et nos, audita confessione ipsius Johannis, ipsum volentem et consentientem, ad omnia predicta in scripto sententialiter condampnamus. In cujus rei memoriam, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum die sabbati ante festum beati Arnulphi, anno Domini M°. CC. octogesimo primo, mense julii.

CCCXXVI.

Amortissement par Joduin Béchet à la Maison-Dieu de 12 mines de terre à Villeret (1).

Juillet 1283.

A touz ceus qui verront ces presentes lettres, Jodoin dit Bechet, escuyer, salut a Notre Seigneur. Sachent tuit que je ay amorti et par reson damortissement otroie au mestre et aus freres de la meson Dieu de Cheteaudun une piesse de terre assize en mon fie, jouste les murs de leur meson de Villaret, lequele avet este donee a eus et a leur meson de feu Johan du Cheteau et de feu Aliz sa fame, les ques feu Johan et feu Aliz avoient achete ladicte terre ou temps que ils vivoient de feu Guillaume dit Le Frere, et de feu Beatrix sa fame, a tenir apoursuir a touz jours mes du dit mestre et des freres en main morte, sans ce que moy ne mes heritiers les puyssons perforcer de la metre hors de leur main. Le quel amortissement je ay fet et otraye aus diz mestre et freres, pour le remede de mame et de mes amis, et pour six livres de la monoie courant ou pais, les queles les dis mestre et freres mont donne pour le dit amortissement et baillees et men tiegn pour paie en deniers nombres et les en quit de tout en tout et promet par ma foy que contre lamortissement desus dit ne vendray ne ne feray venir, ne par moy, ne par autre ainz le promet atenir agarder et agarantir par ma foy contre tous aus us et aus coustumes du pais et en oblige moy et mes heritiers et touz mes biens meubles et nonmeubles presenz et avenir. En tesmoing de ce, je done au dit mestre et aus freres ces lettres scellees de mon seau. Ce fu fet en lan de Nostre Seigneur mil deuz cenz quatre vinz et trois, au moays de juygnet, le jeudi apres la feste de la Magdeleine.

(1) Copie du XVIIe siècle, A. 7, no 97.

CCCXXVII.

De Ormevilla (1).

Mai 1286.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis in Dunensi, salutem in Domino. Noverint universi, quod in nostra presentia constituti et in jure, Johannes Danielis, clericus, et Johanna ejus uxor, recognoverunt defunctam Mariam La Paieronnesse tempore quo vivebat pro remedio anime defuncti Girardi quondam filii sui, presbiteri et rectoris quondam ecclesie de Colmenvilla, et etiam pro anniversario dicti defuncti anno quolibet in domo Dei de Castriduno faciendo, dedisse et contulisse magistro et fratribus dicte domus et dicte domui unum sextarium hybernagii annui redditus super totam terram dicte defuncte Marie sitam apud Or[mevillam] a dictis magistro et fratribus qui in dicta domo erunt, pro tempore, anno quolibet capiendum. Recognoverunt quos dieti Johannes et Johanna ejus uxor se tenere ratione hereditatis dicte Johanne medietatem dicte terre et ideo se teneri dictis magistro et fratribus et predicte sue domus, anno quolibet ad medietatem redditus supradicti. Pro qua medietate dicti redditus proprios Johannem et Johannam pro rata sua contingente dicti Johannes et Johanna ejus uxor gagiaverunt coram nobis et se soluturos promiserunt dictis magistro et fratribus anno quolibet in festo beati Remigii unam minam hybernagii. Se, quantum ad hoc, et heredes ac successores suos, et omnia bona sua mobilia et inmobilia presentia et futura, dictis magistro et fratribus et domui predicte expresse et specialiter obligando, et juridictioni curie nostre totaliter supponendo sine advocatione alterius curie sive [fori]. Et nos, dictorum Johannis et Johanne uxoris sue, confessionibus auditis, ipsos ad reddendam anno quolibet dictis magistro et fratribus dictam minam hybernagii in dicto festo beati Remigii in ju[re non hiis terris sententi]aliter condempnavimus. In cujus rei testimonium et memoriam, nos ad petitionem dictorum Johannis et Johanne uxoris sue, dictis magistro et fratribus presentes litteras sigillo nostro dedimus sigillatas. Datum die veneris ante Ascentionem Domini, anno ejusdem M°. CC. octogesimo sexto, mense maio.

(1) Original, B. 183.

CCCXXVIII.

De duobus arpentis vinee apud Boschetum (1).

Septembre 1287.

Universis presentes litteras inspecturis, Officialis archidiaconi Dunensis in Dunensi, salutem in Domino. Quia..... scilicet de gratia hominum infra calumpna..... robur recipiant..... voce testium aut testimonio litterarum, nos ex suscepto tenemus officio largitionibus fidelium et elemosinis maxime..... quibus religiosis tenuitas sublenatur commendationem et testimonium seu deffensionis patrocinio impertiri. Noverit..... presens etas et..... quod in nostra presentia et in jure constituti, Typherius de Sena, prepositus de Castriduno, et Agatha ejus uxor, quondam filia defuncti Mathei..... amore Dei, pietatis intuitu, et pro remedio animarum suarum donaverunt, quitaverunt et in perpetuum concesserunt Deo et domui Dei de Castriduno et magistro et fratribus dicte domus, duo arpenta vinee vel circa, sita apud Boschetum, inter vineam..... ex una parte, et vineam Stephani Bursarii de Gohero ex altera, et unam [peciam] nemoris sitam prope dictas vineas..... Philippi de Albanis ex una parte, et vineam prioris Sancti Petri de Castriduno ex altera, et unam [peciam] terre continentem tres sextarios terre semense vel circa sitam prope cheminum Blesis inter terras domicelle de Tyvilla in censiva nobilis domine comitisse Blesis tenendam [habendam] et possidendam in perpetuum post decessum dictorum donatorum a dictis magistro et fratribus cum omni jure, dominio, proprietate et possessione, retento dictis donatoribus in rebus predictis quamdiu ipsi vixerint usufructum, ita quod dicti magister et fratres qui pro tempore erunt in predicta domo Dei..... Tyherio et Agatha ejus uxor, quamdiu ipsi vixerint, unam missam de Sancto Spiritu die lune quolibet celebrare qualibet ebdomada tenebuntur et post decessum dictorum Tyherii et Agathe dicti magister et fratres qui ex tempore erunt in dicta domo ob remedium animarum dictorum donatorum unam missam pro defunctis in dicta domo Dei tenebuntur die qualibet in perpetuum celebrarc. Que omnia predicta, videlicet: vineam, nemus et terram dicti donatores in dictos magistrum et fratres transtulerunt cum omni jure, dominio, proprietate et possessione, quem et quas ipsi habebant vel habere poterant in rebus predictis, nichil juris in eis [salvum dictum] usumfructum vita comite retinendo. Promittentes dicti donatores, per fidem suam in manu nostra prestitam corporalem, quod contra predictam donationem rerum pre

(1) Original, A. 78.

« AnteriorContinuar »