Imágenes de páginas
PDF
EPUB

marum parentum et antecessorum meorum, laudantibus et concedentibus Petronilla uxore mea, et nepotibus meis Willelmo de Monhervilla et Roberto de Mamberolis, donavi et in perpetuam elemosinam concessi Deo et pauperibus sancte Domus Elemosinarie Castriduni, quicquid ego habebam in molendino Estorvel de Borseio, eidem sancte domui, quiete et pacifice, perpetuo possidendum. Donavi preterea eidem domui quatuor denarios censuales, quos in prato de Flotel, sepedicte domui a Guillermo de Choe, fratre ejusdem domus, in elemosinam collato, annis singulis capiebam. Universitas autem domus tam fratrum quam pauperum infirmorum, me in fratrem sue domus, et omnium beneficiorum que in eadem fiunt et fient de cetero, participem suscepit unanimiter et socium, et post obitum etiam meum, die obitus mei, celebrabit anniversarium. Quod totum ut in perpetuum stabile sit ac firmum, litteris commendavi et sigilli mei presenti munimine confirmavi. Actum anno gratie M°. CC. nono, mense novembri.

LXXXVII.

De duodecim denariis census super domum Araulphi Oson apud

Castridunum (1.

Décembre 1209.

Ego Gaufridus (2), Castriduni vicecomes, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Robertus Villici, pro amore Dei et pro anime sue et anime Mathei Villici fratris sui defuncti, et animarum parentum et antecessorum suorum remedio, donavit, laudante et concedente Dionisia uxore sua, et in perpetuam concessit elemosinam, Deo et pauperibus sancte Domus Elemosinarie Castriduni, duodecim denarios census, quos annuatim capiebat, sitos in domo Arnulphi Oson, que est apud Castridunum, in Panceria; et omnem burdesagium ejusdem censive dicte domui elemosinarie, libere, quiete et pacitice, perpetuo possidenda. Ego autem, de cujus feodo prefatus Robertus rem totam predictam tenebat, ad ejusdem Roberti petitionem et preces predictam donationem, salvo jure meo, volui approbavi et concessi, et sepedicte domui elemosinarie garantire manucepi. Ut autem hoc in perpetuum stabile sit ac firmum, litteris commendavi et sigilli mei impressione confirmavi. Actum Castriduni, anno incarnationis Dominice M°. CC°. nono, mense decembris.

(1) Original, B. 88. Copies du xur siècle, A. 3, no 21 ; du xv11®, A. 12, no 2; du xviii*, 4.8, n 50.

(2) Geoffroy V, vicomte de Châteaudun (1194-1215).

LXXXVIII.

De viginti solidis in tensamento Bonevallis (1).

Juin 1210.

Ego Milo (2), comes Barri super Secanam, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod Ego, pro remedio Ebrardi (3) avi mei, et anime mee, et patris et matris mee, et omnium antecessorum meorum, laude et assensu Helixandis uxoris mee, et Galcheri filii mei, dedi et in perpetuum concessi domui elemosinarie Castriduni viginti solidos dunenses, quos nummos in avena mea de Bonavalle, per manum prepositi mei singulis annis, die festo Sancti Martini hiemalis apud Bonamvallem capiendos assignavi. Elemosina autem dicta michi concessit diem anniversarii mei et Ebrardi avi mei in perpetuum celebrare. Ut autem istud donum meum firmum et ratum semper in posterum permaneret, presentes feci litteras sigilli mei munimine roborari. Actum est hoc, anno Domini Mo. CC. X°., mense junio.

(Sceau de Miles.)

LXXXIX.

De quibusdam domibus apud Castridunum (4).

7 août 1210.

Ego Katarina (5) Blesis et Clarimontis comitissa, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Robertus de Mesio, fidelis meus, abrenuncians seculo, zelo Dei ductus, se pauperibus infirmis sancte domus elemosinarie Castriduni in fratrem reddidit et concessit. Et secum eisdem pauperibus herbergagium domorum suarum de Castriduno eidem domui elemosine contiguum, laudantibus et concedentibus Guillermo de Mohervilla, nepote suo, et Roberto de Manberolis, nepote Guillermi, in perpetuam elemosinam assignavit et dedit. Et me sicut dominam suam, rogavit humiliter quatinus pro amore Dei herbergagium illud, quod est de feodo meo, eidem sancte domui ad

(1) Original A. 87.- Copies du XIe siècle, A. 5, no 15; du xviio, A. 7, no 31 ; du xvIII, A.8, no 177.

(2) Miles III, comte de Bar-sur-Seine et vicomte de Chartres.

(3) Ebrard ou Evrard IV, seigneur du Puiset, mentionné dans une charte de 1179 (cart. de Notre-Dame de Chartres, t. I, p. 202; cart. de Saint-Père de Chartres, t. II, p. 412.) (4) Original A. 76. Copies du XIIIe siècle, A. 3, n° 116; du xvIII, A. 8, nos 117 e 294. (5) Catherine, femme de Louis, comte de Blois, mort en 1205 devant Audrinople. Elle avait apporté par son mariage le comté de Clermont à son mari.

usus pauperum concederem possidere. Ego autem, pietatis intuitu et pro salute anime comitis Ludovici karissimi domini mei memorie felicis, et mee, ad petitionem ipsius Roberti jam dicti, donum illud ab ipso sana consideratione factum domui jam dicte, super domibus pretaxatis, que de meo sunt feodo, approbavi, volui et concessi, et garantizandum et tenendum firmiter manucepi. Quod ut stabile sit et firmum, litteris commendavi, et sigilli mei munimine confirmavi. Datum per manum Terrici cancellarii mei, anno incarnati Verbi, M°. CC°. decimo, VII die mensis augusti.

XC.

De venditione census (1).

Mai 1211.

Ego Gaufridus Normant, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Gaufridus quondam nepos Hugonis Bigoti de Sainte Face, vendidit fratribus domus elemosine Castriduni censum omnem et quicquid ipse tenebat de meo feodo, quod ex caduco predicti Hugonis avunculi sui jam defuncti, ad ipsum devenerat, eisdem fratribus elemosine habere quiete et pacifice perpetuo possidendum, salva tamen et excepta ab hac venditione quinta parte census ejusdem predicti, quam eadem domus elemosine ex donatione et legato prefati Hugonis, quondam fratris ejusdem elemosine et ex supradicti Gaufridi et mea concessione jam tenebat, eidem domui quiete et pacifice perpetuo possidenda, quicquid in futurum de predicta venditione continget. Ego autem, ad petitionem et preces ejusdem Gaufridi, venditionem istam volui concessi, et tam eamdem venditionem quam donum predictum a prefate Hugone domui elemosine collatum, eidem domui elemosine garantire, sicut dominus, manucepi. Preterea, Ego, pro amore Dei et pro salute anime mee, et parentum, et antecessorum meorum, laudantibus et concedentibus Isabella uxore mea, et filio meo Gaufrido, et filiabus meis Petronilla, Iohanna, Margarita et laquelina, feodum meum integraliter de quo sepedictus Gaufridus erat homo meus, et omnes ejusdem feodi redibitiones et proventus ad me pertinentes, sepedicte domui elemosine donavi et in perpetuam elemosinam pacifice possidere statui et concessi, et sine redibitione aliqua pro eodem feodo alicui, aliquo tempore exibenda, eidem domui garantire manucepi. Ut autem totum hoc in perpetuum stabile sit ac firmum, litteris commendavi et sigilli mei presenti munimine confirmavi. Actum anno incarnationis Dominice, M°. CC. XIo., mense maii.

(1) Copies du xin siècle, A. 6, no 3; du xvïï, A. S, no 259.

XCI.

Compromissio (1).

1er juillet 1211.

Henricus, Carnotensis archidiaconus, omnibus Xristi fidelibus presentes litteras inspecturis, in auctore salutis, salutem. Noverint universi presentis pagine noticiam habituri, quod cum coram nobis, judice ordinario, litigaretur inter Iohannem Aois ex una parte, et Guillermum Medicum ex altera, super eo quod dictus Iohannes, a memorato Guillermo VII libras Carnotensis monete exigebat, quas ei debebant defuncti Robertus Guinefroi et Odelina uxor ejus, ea videlicet ratione quod idem Guillermus, eorum pueros et hereditatem tanquam puerorum tutor manutebat. Cum idem Guillermus inficiaretur penitus, defunctos Robertum Guinefroi et Odelinam ejus uxorem, eidem illud debere debitum. Tamdem in Nos et Iohannem Agnensem militem, compromiserunt corporaliter, huic fide prestita, quod ipsi gratum et ratum haberent quicquid super causa que inter ipsos vertebatur, faceremus. Nos vero, recepto a Iohanne Aois super illo debito sacramento, injunximus memorato Guillermo, ut ipse, singulis annis in festo Omnium Sanctorum. in solutionem dicti debiti, tres mistilii minas solveret sepedicto Iohanne, vel ejus mandato, quicquid de illo contigeret donec eidem supradicto debito fuerit satisfactus. Hoc autem idem Guillermus fideliter facere, fide prestita, creantavit, tali siquidem facta conditione, quod si uxor ejusdem Guillermi, memoratum R. Guinefroi et Odeline filia, sine herede decederit, ipse a solutione trium mistilii minarum remanebit absolutus, sed eas qui prefatorum R, et O. hereditabunt possidebunt, eidem Iohanni vel ejus mandato usque ad consummationem dicti debiti solvere tenebuntur. Quod ut memoriter et firmiter habeatur, presens scriptum, ad petitionem partium, notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Datum anno Domini. M°. CC°. XI. mense julio, die veneris post festum apostolorum Petri et Pauli.

(1) Copie du XIIIe siècle, A. 3, n° 115.

XCII.

De duobus sextariis frumenti super terram de Francalineria, et uno sextario super terram de Frachenis (1).

Octobre 1211.

Ego Gaufridus de Frachenis miles, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Ego, Claricia matre mea et Jakelina uxore mea, Herveo filio meo primogenito, laudantibus, concedentibus et approbantibus, pro anime mee antecessorumque meorum remedio, in puram et perpetuam elemosinam dedi et irrevocabiliter concessi Deo et Pauperibus domus elemosine de Castriduno, Magistro et Fratribus in eadem domo manentibus, duo sextaria frumenti annui redditus, videlicet quoddam sextarium super terram meam de Francalineria, et aliud sextarium super totam terram meam de Frachenis, singulis annuis reddenda per manus eorumdem qui dictas terras de cetero possidebunt. Quod ut ratum et firmum in perpetuum permaneat, prefatis Magistro et Fratribus, presentes dedi litteras sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini M°. CC°. undecimo, mense octobris.

XCIII.

De platea Fremillon in castello Castriduni (2).

Janvier 1212 (v. st.).

Universis presentes litteras inspecturis, Mauricius Beate Marie Magdalene Castriduni, dictus abbas totumque ejusdem loci capitulum, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod Nos, medietatem platee cujusdam, quam, in Castello Castriduni sitam, nos ex dono et elemosina defuncti Fremillon, cum Adelicia relicta ipsius Fremillon herebamus communem, eidem Adelicie et Giraldo armigero marito ejus vendidimus pro quinquaginta solidos dunenses, et concessimus eisdem eorumque successoribus universis, absque reclamatione nostra, plateam eamdem quiete et pacifice perpetuo possidendam. Quod ut stabile sit ac firmum, presentes litteras super hoc annotari fecimus et sigilli nostri capituli caractere roborari. Actum anno gratie Mo. CC°. duodecimo, mense januarii.

(1) Copie du xiv siècle, A. 7, no 151 et 152.— Vidimus du 10 juin 1434, B. 411.— Copie du xvii, A. 8, no 228.

(2) Copie du xi•siècle, A.3, no 135.

« AnteriorContinuar »