Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XCIV.

De decimis de Guillart (1).

Mai 1212.

Universis presentes litteras inspecturis, tam futuris quam presentibus, Thomas, Dunensis archidiaconus, cum dilectione salutem universitati vestre. Per presentes litteras innotescat, quod Theobaldus de Guillart, miles, in nostra [presentia] constitutus, pro amore Dei et remedio anime sue et anime Gaufridi filii sui jam defuncti, et Fulcherii fratris sui, et parentum et antecessorum suorum, dedit et in perpetuam assignavit elemosinam Deo et Pauperibus infirmis sancte domus Elemosine Castriduni, decimas terrarum suarum omnium ad territorium de Guillart pertinentium, et super eodem dono, Guillermum de Gaudo dicte domus elemosine procuratorem, in nostra presentia investivit. Domus autem ejusdem fratres tres sextarios bladi quos eadem domus in terra predicta de Guillart de dono Fulcherii, fratris predicti Theobaldi, de redditu annuo capiebat, pro dono dictarum decimarum libere percipiendo tam dicto Theobaldo quam ipsius heredibus dictam terram de Guillart de cetero possessuris, in perpetuum quitaverunt. Testes sunt hii: Stephanus, decanus Perticensis; Dionisius, procurator decanatus Castriduni; Milo Coifarius; Gaufridus Catus; Robertus de Bona Valle; Raginaldus, presbyter Guillonville; Iohannes, major de Guillonvilla; Odo de Primevilla; Gaufridus de Porcheronvilla et alii plures. Ut autem hoc in nostra factum presentia in perpetuum stabile duret ac firmum, nos ad sepedicti Theobaldi de Guillart petitionem et preces, presentes ex inde litteras annotari fecimus et sigilli nostri caractere roborari. Actum Castriduni publice, in claustro abbatie Beate Marie Magdalene, anno Verbi incarnati M°. CC. duodecimo, mense maii.

XCV.

De decima de Guillart (2).

Mai 1212.

Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus de Gaudo, domus elemosinarie Castriduni minister humilis, totusque ejusdem domus conventus, salutem et orationum munus. Noverit universitas vestra

(1) Copies du x111° siècle, A. 3, no33; du xvio, A. 8, no 60.

(2) Copie du x siècle, A. 4, no 6.

quod Theobaldus, miles de Guillart, pro amore Dei et remedio anime sue et Fulcherii fratris sui et Gaufridi filii sui et parentum et antecessorum suorum, dedit et in perpetuam assignavit elemosinam Deo et Pauperibus infirmis domus nostre decimam omnium fructuum totius terre sue de Guillart et super eodem dono domum nostram ad altare Beati Nicholai, patronis nostri, ipsum donum in persona propria ipse offerens, investivit. Nos autem piam et salubrem ejusdem Theobaldi voluntatem circa profectum ipsius anime attendentes, ipsum Theobaldum in collegium et fraternitatem domus nostre suscipientes, eumdem participem et fratrem bonorum omnium domus nostre tam temporalium quam spiritualium constituimus, tantam portionem beneficiorum omnium que in eadem domo facta fuerunt ab ejusdem domus initio, et fiunt cotidie et fient de cetero, ipsius anime et Gaufridi sui filii et parentum suorum quantam nobis ipsis expocimus, plenarie concedentes. Insuper eidem Theobaldo de communi fratrum nostrorum assensu concessimus quod, quandocunque eidem placuerit, ad domum nostram sicut frater ejusdem domus accedat, et sese eidem domui ad serviendum pauperes reddens, tam cohabitationem quam participationem bonorum domus, remota omni occasione, percipiat. Preterea post perceptionem fructuum presentis anni de decima terre prefate ipsius Theobaldi de Guillart, quam decimam domus nostre per manum suam integraliter colliget et asportabit ubique voluerit sepedicto Theobaldo eamdem decimam tradidimus ad modiationem dimidii modii ybernagii pro eadem decima, quamdiu ipsam decimam eidem tenere et nostro nomine colligere placuerit, domui nostre annuis singulis persolvendam. Preterea tres sextarios bladi quos domus nostra in predicta terra Theobaldi, de dono Fulcherii fratris sui, annuatim de redditu capiebat tam Theobaldo quam heredibus suis et omnibus eamdem terram de cetero possessuris in perpetuum quitavit. Preterea quando eidem Theobaldo in fratrem domus nostre collegium venire et habitare placuerit, arpentum unum de vineis nostris in competenti loco situm eidem Theobaldo trademus propriis sumptibus suis excolendum, unde vinum indoliis domus nostre repositum ad usus suos percipiat, in expensam vini in eadem domo nostra exinde faciendam. Ut autem hoc stabile sit ac firmum, litteris presentibus commendavimus et presentis sigilli domus nostre munimine contirmavimus. Actum Castriduni anno gratie M. CC, duodecimo, mense mail.

XCVI.

De una emina bladi redditus in molendino de Bretinhi (1).

Juillet 1212.

Ego Odo Brunelli, dominus de Logron, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Radulphus molendinarius de Bretinhi pro amore Dei et pro salute anime sue et animarum parentum et antecessorum suorum dedit in puram et perpetuam elemosinam assignavit Deo et pauperibus infirmis domus Elemosinarie Castriduni unam eminam bladi redditus annui capiendam in uno modio redditus bladi quem ipse habet in molendino de Bretinhi in festo sancti Remigii de redditu ejusdein molendini. Ego autem, ad cujus feodum dictus pertinent redditus et ipsum molendinum prefatum, idipsum ad petitionem et preces ejusdem Radulphi predicti, volui, concessi et dicte domui Elemosine garantire manucepi. Et ut hoc in perpetuum stabile sit ac firmum litteris commendavi et sigilli mei munimine roboravi. Actum Castriduni anno gratie M°. CC°. duodecimo, mense julii.

XCVII.

De duobus modiis annone in molendino de Varenna (2).

Juillet 1212.

Ego, Odo Burelli, Curie Alani dominus, facio notum omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego, pro amore Dei et remedio anime mee et parentum et antecessorum meorum, duos modios annone redditus annui, quos Odo de Cormereio pauperibus infirmis domus Elemosinarie Castriduni in perpetuam contulit elemosinam, in molendino de Varenua, qui de meo est feodo, annuatim in octabis Natalis Domini, quicumque prefatum molendinum tenuerit, quiete, libere et pacifice in perpetuo possidere concessi; et eamdem elemosinam prefatis pauperibus garantire manucepi. Quod ut in perpetuum stabile sit ac firmum, litteris meis commendavi et sigilli mei presenti munimine confirmavi. Actum Blesis, anno incarnationis Dominice M°. CC°. duodecimo, mense julii.

(1) Original B. 365. - Copies du XIIIe siècle, A. 6, no 37; du xviii, A. 8, no 269. (2) Copies du XII• siècle, A. 3, no 141, et A. 6, no 16; du xviio, A. 7, nos 137 et 143; du xvin, A. 8, nes 137 et 224.

XCVIII.

De compositione platearum inter Abbatiam et Elemosinam sitarum (1).

Juillet 1212.

Universis presentes litteras inspecturis, tam futuris quam presentibus, Mauricius, Beate Marie Magdalene Castriduni dictus abbas, totiusque ejusdem loci conventus in Domino salutem. Noverit universitas vestra contentionem quam inter nos ex una parte, et Guillermum de Gaudo, procuratorem domus elemosine Castriduni, ejusdemque domus fratres ex parte altera vertebatur, super cimeterio et plateis, que sunt inter abbatiam nostram et domum Elemosine, in quibus fratres domus Elemosine in die nundinarum quas habent apud Castrumdunum in festo beate Marie Magdalene stalla ponebant ad opus nundinarum, nobis id ipsum sine nostre voluntatis assensu posse fieri contradicentibus, ita pacificatam fuisse : Quod fratres domus Elemosine, solvendo nobis annuatim quinque solidos dunensium in assumptione beate Marie cum bono assensu nostro ad omnimodos usus predictarum nundinarum suarum habebunt usum dictorum cimiterii et platearum omnium que sunt extra portas nostrarum ecclesie et abbatie. Ita tamen, quod in pla teis que sunt inter abbatiam nostram et domum Elemosine, non licebit quadrigus in die earumdem nundinarum sedere, salva etiam via quadam per quam populus ad nostram gradiatur ecclesiam eadem die. Preterea licebit fratribus elemosine uti censivis suis quas tenent de abbatia nostra sicut voluerint, reddendo census suos abbatie, et vice mutua licebit nobis uti censivis nostris quas tenemus de elemosina, sicut voluerimus, reddendo census suos domui elemosine. Ut autem hoc stabile sit et firmum, presentes litteras annotari fecimus et sigilli capituli nostri munimine roborari. Actum publice in capitulo nostro, anno gratie millesimo ducentesimo duodecimo, mense julii.

XCIX.

De pace inter Nos et Abbatiam Beate Marie Magdalene Castriduni (2).

Juillet 1212.

Universis tam futuris quam presentibus presentes litteras inspecturis, Mauricius Beate Marie Magadelene Castriduni dictus abbas totiusque

(1) Copies du x111e siècle, A. 3, no 124; du xvii, A. 8, no 123. (2) Copie du XIe siècle, A. 3, no 58; du xvi®, A. 8, no 18.

loci ejusdem conventus salutem in eo in quo vera salus. Noverit univesitas vestra causas quasdam que inter nos, ex una parte, et Guillermum de Gaudo procuratorem domus Elemosinarie Castriduni, et ejusdem domus fratres, ex parte altera, vertebantur, de communi assensu utriusque partis sicut per singula capitula subscribuntur pro bono pacis terminatas fuisse. De stallis cerariorum est ita quod illis quatuor cerariis, qui tenent stalla cerarie de censiva nostra in nostra ecclesia Beate Marie Magdalene de Castroduno, vel ipsorum mandato licebit vendere autem vel intra ecclesiam Beati Nicholai seu infra proprissum domus elemosine, in vigilia et in die festivitatis Beati Nicholai singulis annis, nullo autem alio die licebit eis sine assensu abbatis aut prioris nostri ibidem vendere. De altaribus est ita : quod nunquam constituentur plusquam tria altaria in ecclesia Domus Elemosine. De matrimoniis est ita quod de familia Domus Elemosine in eadem domo elemosine tradentur connubio. Sponsalia erunt canonicorum nostrorum de nostra ecclesia Beate Marie. De servientibus Elemosine est ita : quod servientes Domus Elemosine, mercenarii, in passca tantummodo venient ad nostram ecclesiam Beate Marie ad confessionem suam et perceptionem eucaristie; hoc autem, nullo alio die aut tempore tenebuntur facere. De omnibus aliis rebus ad jus parochiale pertinentibus nichil amplius ab eisdem servientibus poterimus exigere, non aliquid aliud deinceps erga sepedictam Domum Elemosine seu in quoscumque in eadem domo manentes, pro jure parochiali poterimus amplius de cetero reclamare. De Trunchetis est ita quod propria terra Domus Elemosine que sita est ultra noam que protenditur a foramine Forraier, usque ad Planchas vadi Tonnellariorum a medio filo ejusdem noe versus Choam, et omnes minute decime de omnibus manentibus et mansuris in eadem parte terre ejusdem, exceptis minutis decimis de propriis animalibus Domus Elemosine cedunt in parochiam Choe. Decima vero messium ejusdem terre remanet quita Domui Elemosine dando pro eadem decima canonicis Choe singulis annis tres minas ybernagii et tres minas avene, de bladis ejusdem terre sine pejoratione aliqua ad mensuram cum qua mensuratur decima Choe. Et apud eamdem terram requirent et habebunt redditum canonici Choe. De tota terra autem alia, minutas decimas et decimas messium ejusdem terre et omne jus parochiale tam nos quam canonici Choe quitamus et in perpetuum concedimus sepedicte Domui Elemosine. Ut autem presens factum nostrum in perpetuum stabilitate gaudeat inconcussa, presentes litteras super hoc annotari fecimus et sigilli capituli nostri caractere roborari. Actum publice in capitulo nostro, anno incarnationis Dominice, Mo. CC°. duodecimo, mense julii.

« AnteriorContinuar »