Imágenes de páginas
PDF
EPUB

C.

De decimis quod Goherius de Laneriaco donavit apud Villam Episcopi (1),

Janvier 1213 (v. st.).

Ego Goherius de Lennere, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Hugo de Mathueriis, miles, laudantibus et concedentibus, uxore sua Ermesendi, et filiis suis, Theobaldo et Girardo, et filiabus suis, Hodeburgi et ejus marito Roberto, Matildi et ejus marito Gaufrido, omnes decimas quas habebat apud Villevesquez, vendidit magistro et fratribus Domus Elemosinarie Castriduni, pro triginta libris dunensium, eidem Domui Elemosine, libere, quiete et pacifice, perpetuo possidendas, ab omni servicio et obnoxietate omnimoda liberas penitus et immunes, manucapiens et fide data confirmans venditionem dicte Domui Elemosine garantire indempnem. Ego autem, de quo dictus Hugo prefatas tenebat decimas, ad petitionem et preces sepedicti Hugonis, hominis mei, dictam venditionem volui, approbavi et concessi, et sepedicte Domui Elemosine garantire manucepi. Quod in perpetuum stabile duret ac firmum, litteris presentibus commendavi et sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno Domini M°. CC. decimo tertio, mense januarii.

CI.

De terra apud Molariam (2).

Février 1213 (v. st.).

Ego Theobaldus de Dangeolo, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Symon Garrel de Bonavalle et Hersendis uxor ejus, pro amore Dei et remedio animarum suarum et parentum et antecessorum suorum, in puram et perpetuam elemosinam contulerunt Deo et pauperibus infirmis sancte Domus Elemosinarie Castriduni, quicquid ipsi emptione sua comparaverant apud Molariam a Gauterio de Loevilla, terram scilicet et nemus, quicquid videlicet apud Molariam dictus Gauterius integraliter possidebat. Ego autem ad cujus feodum dictum tenementum omne pertinebat, ad petitionem et preces supradicti Gau

(1) Copies du XIIIe siècle, A. 6, no 14; du xvii, A.7, no 67; du xvine, A. 8, no 193 et B. 680, n° 1.

[merged small][ocr errors][merged small]

terii de Loevilla, hominis mei, laudantibus et concedentibus filiis meis Bernardo et Theobaldo, id ipsum volui, concessi et dicte Domui Elemosinarie garantire manucepi. Ita tamen quod dicta Domus Elemosinaria pro tenemento predicto michi et heredibus meis, singulis annis, duos solidos dunenses censuales tantummodo, remota omni alia consuetudine et redibitione omnimoda, in festo Sancti Remigii persolvet. Quod ut in perpetuum stabile duret ac firmum, litteris meis commendavi et sigilli mei presentis munimine confirmavi. Actum anno gratie millesimo ducentesimo tertio decimo, mense februarii.

CII.

De censivis apud Cloiam (1).

Juin 1213.

Ego Amauricus de Trou, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Hugo major de Logron pro amore Dei et anime sue et animarum patris sui et matris sue et antecessorum suorum remedio dedit et in puram, liberam et perpetuam concessit elemosinam Deo et pauperibus infirmis sancte Domus Elemosine Castriduni, duos denarios censuales sitos in domo Amdree Tropinel que est apud Cloiam in quinquello ejusdem ville sita, cum proventibus omnibus ejusdem census, et burdesagio ad eamdem censivam pertinente, sicut eadem censiva domus illius ab onere et communitate alterius censive domus ejusdem divisa est, annuatim apud Castrumdunum in festo beati Nicholai, eidem Domui Elemosine persolvendos. Hoc donum voluerunt et concesserunt Matildis uxor dicti Hugonis majoris et Agnes eorum filia. Id ipsum voluerunt et concesserunt Robertus Villici et Dionisia uxor sua, de quorum feodo dictus Hugo dictam tenebat censivam. Hoc ipsum voluit et concessit Adam de Cloia, miles, ad cujus feodum dicta pertinebat censiva. Ego autem, ad cujus feodum dicta iterum pertinebat censiva, ad petitionem et preces dictorum Ade de Cloia, hominis mei, et Roberti Villici et ipsius prefati Hugonis majoris, id ipsum volui et concessi et garantire manucepi. Et ut hoc in perpetuum stabile duret ac firmum, litteris commendavi et sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno gratie M. CC. III°. decimo, mense junii.

(1) Copies du XIII° siècle, A. 3, no 136, et A. 6, n° 22; du xvIII, A. 8, no 132 et 265.

CIII.

De censibus apud Cloiam (1).

Décembre 1213.

Ego Amauricus de Trou, notum facio omnibus tam futuris quam pre. sentibus, quod ego, pro amore Dei et remedio anime mee et animarum patris mei et matris mee et antecessorum meorum, pro duobus solidis redditus annui quos bone memorie Hugo pater meus, quondam dederat in perpetuam elemosinam pauperibus infirmis sancte Domus Elemosinarie Castriduni et eos assignaverat in censibus suis de Cloia annis singulis capiendos, ego, donum patris mei cupiens ampliare, dicte Domui Elemosinarie duos solidos' et unum denarium census de eisdem censibus de Cloia, in esscambium perpetuum assignavi; de quibus Hugo Girout de Cloia tredecim denarios dunensium de censu quos michi debebat de terra quadam sita inter Cloiam et Montigniacum, et Guillermus Hugou quatuor denarios de terra que est in varanna inter Cloiam et Montigniacum, et magister Hugo de Cloia quatuor denarios de terra que est in eodem loco; Petrus de Varenna quatuor denarios de terra que est in eodem loco eidem prefate domui elemosine reddent annuatim in natali Beati Nicholai. Ne autem hoc donum patris mei et meum postero malicia inmutari valeat, aut infirmari, presentes litteras meas super hoc annotari feci et sigilli mei presenti munimine roborari. Actum apud Cloiam, anno gratie millesimo ducentesimo tertio decimo, mense decembris.

CIV.

De Molaria (2).

Décembre 1213.

Ego Theobaldus de Dangeolo, omnibus ad quos littere iste pervenerint, salutem. Noverit universitas vestra quod Galterius de Loivilla vendidit Simoni Garrel et uxori ejus quadraginta libras quicquid possidebat apud Molariam, scilicet terram et nemus, concedente uxore sua Auburgi, et fratribus suis Guillermo et Iohanne, et sororibus suis, Matildi et Agnete; ita quod predicta Auburgis uxor predicti Galterii quittavit omnino spontanea voluntate quicquid in hac venditione per dotalicium reclamare potuisset; et ego, ad cujus feodum hoc pertinebat, ad pe

(1) Copies du x siècle, A. 3, no 108, et A. 6, no 24; du xvír, A. 8, no 111. (2) Copies du XIIIe siècle, A. 3, no 158, et A. 6, no 31; du xviie, A. 7, no 1i8.

titionem utrorumque, scilicet predicti Galterii et predicti Simonis. Garrel; hoc eidem Simoni et heredibus suis manucepi in perpetuum ga rantizare, tali modo quod idem Simon et uxor ejus, et heredes eorum, michi et heredibus meis duos solidos de censu in festo sancti Remigii persolvent annuatim. Preterea concessi quod idem Simon et uxor ejus hoc quod emptum est ab eis in elemosina quovis aliunde donare possint, et ego vel heredes mei in hac venditione nichil amplius preter hos duos solidos prenominatos reclamare poterimus. Quod ut ratum et stabile permaneat, ex concessu filiorum meorum Bernaldi et Theobaldi sigilli mei munimine roboravi. Auctum anno ab incarnatione Domini M°. CC°. tertio decimo mense decembris.

CV.

Privilegium Romanum (1).

10 juin 1213.

Innocentius episcopus (2), servus servorum Dei, dilectis filiis magis. tro et fratribus domus Dei de Castroduno salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dílecti ín Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, redditus et possessiones de Jalans et alia bona vestra, sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos prefate vestre domui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani quarto idus junii, pontificatus nostri anno sexto decimo.

CVI.

De una modiata terre apud Guicheri juxta Autolium et de quadam domo, vel de terra sancti Jacobi de Brueriis (3).

Juillet 1214.

Ego Iohannes de Rubeo Monte, notum facio omnibus tam futuris

(1) Copies du XIIe siècle, A. 3, no 10; du xvir, A. 10, no i; du xvío, A. 8, no 9.

(2) Innocert III, pape (1198-1216).

(3) Original B, 177.- Copies du x', A. 3, no 22; du xviiio, A. 17, no 1, et A. 8, no 16. (Le cartulaire A 3 porte comme titre de terra Sancti Jacobi de Brueriis.

quam presentibus, quod pro amore Dei et remedio anime mee et animarum patris et matris mee et antecessorum meorum, laudante et concedente Agatha uxore mea, donavi et in puram et perpetuam elemosinam assignavi et concessi Deo et pauperibus infirmis sancte Domus Elemosinarie Castriduni domum quamdam ad pauperes ibidem hospitandos et unam modiatam terre in parochia Autolii apud Guicheri sitas, ab omni onere et obnoxietate omnimoda liberas et immunes, dicte Domui Elemosinarie quiete, libere et pacifice in perpetuo possidendas. Quod donum meum ut in perpetuum stabile duret ac firmum, litteris presentibus commendavi et sigilli mei presenti munimine confirmavi. Actum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo quarto decimo, mense julii.

(Sigillum Iohannis de Rubeo Monte.)

CVII.

De duodecim denariis census super domum Guillermi Doblier (1).

Décembre 1214.

Ego Robertus de Bapaumis, miles, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego pro amore Dei et remedio anime mee, et animarum patris mei et matris mee et antecessorum meorum, laudantibus et concedentibus Elisabeth, uxore mea, et filiis meis Stephano, Henrico, Andrea, Petro et Theobaldo, et filiabus meis Matildi et Sezilia, donavi et in puram et perpetuam elemosinam assignavi et concessi Deo et pauperibus infirmis sancte Domus Elemosinarie Castriduni, duodecim denarios census, cum omni burdesagio et obnoxietate ad eamdem censivam pertinentibus, quos Guillermus Doblier de Castroduno michi debebat partim pro quadam parte domus sue petrine que est apud Castrumdunum in Herlebauderia et partim pro plateis quibusdam ejusdem Guillermi dicte domui sue adherentibus et vicinis. Pro beneficio autemi isto dicte domus fratres dies anniversarios obitus patris mei et matris mee, sese in eadem domo celebraturos annuatim in perpetuum fideliter promiserunt. Ego vero donum meum predictum eidem domui elemosine liberum, indempne et pacificum garantire manucepi, et fide prestita, confirmavi, tali etiam modo quod si forte Domus Elemosine seu hosspites in eadem censiva Elemosine manentes per vexationem seu molestationem alicujus cujuscumque pro defectu garandizationis mee penam gravantem aut dampnum incurrerent, ego dicte Domui Elemo

(1) Original B, 58.- Copie du XIIIe siècle, A. 3, no 113, et A. 6, n° 44; du xvii®, A. 7, no 35; du XVIII, A. 8, nos 115, 180 et 273.

« AnteriorContinuar »