Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tecessorum meorum, laudante et concedente Margarita, uxore mea, et Odone, filio meo, et Iohanna, filia mea, dedi et concessi pauperibus domus elemosinarie Castriduni, in puram atque perpetuam elemosinam, dimidium modium ybernagii in Molendino Novo inter Cortelanum et Fontes, capiendum in eodem molendino per manum illius qui dictum molendinum tenebit, et reddendum in festo sancti Remigii annuatim. Ut autem hoc donum ratum maneret ac firmum, ad majorem confirmationem, sigilli mei munimine roboravi. Actum Castriduni anno Domini Mo. CC. VIII°. X°., mense martii.

CXVII.

De uno milliario allectium et summa olei (1).

Avril 1218.

Ego Theobaldus (2), Blesensis et Clarimontis comes, omnibus notum facio, quod ego, pro remedio anime mee et animarum bone memoric antecessorum meorum, laudante et concedente Clemencia, uxore mea, dedi in perpetuam elemosinam et concessi domui Dei de Castroduno, ad sustentationem pauperum, unum milliarium allectium et unam summam olei, capiendos singulis annis in prima ebdomada quadragesime in prepositura Castriduni. Quod ut ratum sit et firmum, presentes litteras feci conscribi et sigilli mei munimine confirmavi. Actum apud Firmitatem Villenolii, anno gratie M°. CC°. octavo decimo, mense aprilis per manum Terrici, cancellarii mei.

CXVIII.

De decem solidis in pedagio de Novo Castro (3).

Octobre 1218.

Ego Hugo, Novi Castri dominus, omnibus tam futuris quam presentibus notum facio, quod ego, pro amore Dei et remedio anime mee et antecessorum meorum, laudante et concedente Alienor uxore mea cum heredibus meis, donum quoddam quod Gervasius, pater meus, [Domui] Elemosinarie Castriduni dedit et in perpetuam concessit elemosinam, prout in litteris suis continetur, benigniter concedens, confirmavi, videlicet: X solidos Carnotensium reddendos annuatim et in pedagio de Novo

(1) Copies du x' siècle, A. 3, no 35, et A. 5, no 14; du xvï•, A. 7, no 7.
(2) Thibaut VI, comte de Blois, fils de Louis et de Catherine de Clermont.
(3) Original B, 277. Copies du xre siècle, A. 5, no 17; du xviio, A. 7, ao 11.

Castro per manum illius qui dictum pedagium recipiet, quicumque sit ille, in die festi Sancti Remigii, remota omni dilatione, a fratibus vel ministris jamdicte domus elemosinarie singulis annis percipiendos. Quod ut ratum permaneat et inconcussum persistat, litteris meis commendans sigilli mei karactere roborando, presens scriptum confirmavi. Actum apud Castrum Novum; datum anno Domini M°. CCo, X°. VIII., mense octobri.

CXIX.

De decima de Mamberolis (1).

1218.

Ego, Goherius de Mamberolis, miles, notum facio omnibus tam futuris quam presentibus, quod Roscelinus de Mamberolis, bone memorie, frater meus, in sui constitutione testamenti, pro amore Dei et salute anime sue, et parentum, et antecessorum nostrorum, dedit et in puram ac perpetuam elemosinam concessit Deo et Pauperibus infirmis sancte domus elemosinarie Castriduni, quatuor sextarios bladi, redditus annui, et eos in redditu decime sue de Mamberolis annuatim in festo Sancti Remigii, per manum illius qui decimam eamdem tenuerit, sine dilatione capiendos apud Mamberolis, assignavit. Hoc autem karissimi fratris mei donum approbavi, volui et concessi. Et ut in perpetuum dicte domui stabile duret ac firmum, litteris presentibus commendavi, ac sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno Domini M°. CC.. octavo decimo.

CXX.

De tribus solidis in censu de Castriduno (2).

1220?

Ego, Gaufridus de Lannere, universis notum facio, quod mater uxoris mee dedit in elemosinam tres solidos Infirmis Pauperibus elemosinc domus de Castroduno, et duos solidos Leprosis de Sancto Lazaro, in censu suoquem habet in hoc castro. Ita tamen, quod si in die Sancti Aviti denarii isti non reddentur, ille quisquis fuerit qui censum reddere debuerit secundo die post festum Sancti Aviti predictam elemosinam cum emendatione legis sue reddere compelletur. Quod totum volui et pro

(1) Copies du x111• siècle, A. 6, no 9; du xvIII• siècle, A. 8, no 263. (2) Copies du xo siècle, A. 6, n°6; du xvш°, A. 8, no 260.

bavi et ut ratum permaneret ob remedium anime mee et parentum meorum, mei sigilli munimine confirmavi. Istis presentibus: Goherio de Lannere, fratre meo; Hugone de Alneto; Luca de Villa Hermoi; Stephano de Boecha; magistro Laurencio.

CXXI.

De trecentis nemoris arpentis de Bellafago ex dono Ursionis
domini Fractevallis (1).

Mars 1221.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Ursio de Mellaio, dominus Fractevallis, omnibus notum facio, quod ego, de voluntate et assensu karissime uxoris mee, Emme, et filii mei Philipi, et filie mee Margarite, pro remedio anime mee et uxoris mee et parentum, et antecessorum meorum, donavi et concessi in perpetuam elemosinam Deo et pauperibus domus elemosinarie Castriduni, trecenta nemoris arpenta cum fundo terre, sita inter magnam viam que tendit a Bellafago versus Fractevallem ex uno latere, et nemus quod dicitur Nemus Borrelli ex altero latere, et in longum sicut protendit se a plano Bellefagi, versus Malabrancheriam et Quercum de Tripode, quantum opus fuerit donec supradictos trecentorum arpentorum numerus perficiatur, ab eisdem tanquam sua propria libere, quiete et pacifice in perpetuum possidenda, et pleno jure habenda, usque ad eo quod si quis in mundo aliquod jus vel usagium in illo nemore habet vel habere se dicat, teneor illud liberare meis propriis sumptibus, et expensis, excepto herbagio monachorum elemosine Cysterciensis ad septem viginti animalia. Donavi etiam et quitavi dictis pauperibus omne jus quod in eodem nemore habebam, et omnimodam justiciam, hoc excepto quod michi retinui, cervum, capreolum, et porcum silvestrem, per me, vel per meos venatores, quotienscumque voluero capiendos, ita tamen quod in dicto nemore infra metas circa illud nemus positas non potero haiam facere, nec quicquid aliud facere in dicti nemoris detrimentum. De venatione autem ibidem capta sic erit: quod si cervus vel cerva, capreus vel caprea, infra metas nemoris capiatur, corium erit pauperum predictorum; et si porcus vel porca ibidem capiatur, quatuor janboni erunt pauperum prefatorum. Si autem frater vel certus nuncius dictorum pauperum ad bestiam capiendam presens fuerit, statim dicta pars pauperum eidem tradetur. Sin autem per meum fidelem nuntium usque ad domum Bellefagi mittetur et tradetur procuratori domus. Preterea Philippus de Pusians, miles, et uxor

(1) Original, B. 706.- Copies du XIe siècle, B. 5, n° 7; de 1608, B. 708; copies B. 707, n's 1 et 2.

et heredes ejus, quicquid in dicto nemore habebant vel habere se dicebant, ad preces meas, Deo et pauperibus predictis dederunt et penitus quitaverunt, data fide, promittentes quod nichil in eodem nemore de cetero reclamabunt. De nemore autem mensurando et metendo, ex assensu el voluntate mea et fratrum predicte domus, erit super dilectum. meum Nicholaum de Frescot, canonicum Carnotensem, tali modo quod quicquid idem Nicholaus super hoc fecerit, gratum et ratum habebimus ex utraque parte. Ne autem instigante diabolo per me, quod absit, vel per aliquem heredum aut successorum meorum, pauperes et fratres dicte domus super hoc possent in posterum in aliquo molestari. De his omnibus fideliter et firmiter observandis, fidem prestiti corporalem in manu reverendi patris et domini mei, Galterii, Dei gratia Carnotensis episcopi, promittens sub pena quinquaginta marcarum auri puri ad pondus trecense, quod nullo unquam tempore contra istud donum venirem, et quicquid ab ipso episcopo feodaliter tenebam eidem in contraplegium dedi, rogans ipsum et requirens, ut tanquam et episcopus manucaperet se bona fide contra omnes donum istud dictis pauperibus garantizandum, et ut se suosque successores erga dictos pauperes supra feodum quod ab ipso teneo, plegios constitueret per me, et heredibus, et successoribus meis, quos ad hoc donum firmiter observandum, et bona fide proposse suo defendendum volo esse in perpetuum sub dicta pena obligatos. Statuens insuper ne aliquis super hoc legitans coram aliquo judice, nisi prius solutis dampnis et expensis, et pena supradicta aliquatenus audiatur, quod libenter michi concessit. Ita tamen, quod si ego, vel aliquis heredum aut successorum meorum, contra istud [donum meum venire, aut dictos pauperes vel fratres dicte domus in aliquo molestare presumpserit, sine fidei transgressione possit iste episcopus vel successor ejus, feodum quod ab ipso modo teneo, sesire et in manu sua tenere usque ad plenam dampnorum satisfactionem, et expensarum, et solutionem pene supradicte. Promisi etiam data fide quod ab omnibus quos possem bona fide laudari facerem donum istud, et concedi. Et omnem securitatem de plegiis et de litteris super hoc dono firmiter observando eisdem faciam meliorem quam potero et ubi viderint expedire. Et si in scripto isto, vel in litteris istis, fratribus predictis aliquid videbitur emendendum quod cedat ad commodum dicte domus, ad voluntatem dilecti mei Nicholai prenominati illud sine difficultate qualibet emendabo. Rogavi etiam episcopum ut dictis pauperibus et fratribus dicte domus super hoc daret litteras suas patentes in quibus contineretur se manucapere modo supradicto quod supradicta omnia bona fide faceret observari, et eadem confirmaret. Magister vero et fratres dicte domus liberaliter michi concesserunt se anniversarium karissimi patris mei, Nevelonis de cetero singulis annis celebraturos. Post decessum vero karissime matris mee Adelicie, et meum, et predicte uxoris mee, Emme, annuatim

anniversaria nostra celebrabunt, et super hoc dabunt michi suas patentes litteras sigillo suo signatas. Ut autem hec omnia supradicta rata maneant et firma, sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno Domini M. CC. vicesimo primo, mense martii.

CXXII.

De trecentis nemoris arpentis ex dono Ursionis domini Fractevallis (1).

Mars 1221.

[Reveren] dissimo patri suo ac domino Galterio, Dei gratia Carnotensi episcopo (2). Ursio de Mellaio, dominus Fractevallis, ejusdem miles, salutem et dilectionem. Quia quedam continentur in litteris meis quas vobis transmitto per dilectum meum Nicholaum de Frescot, canonicum Carnotensem, in quibus appendet ad caudam [vel] corrigia, sigillum meum viridi cera impressum, non fuerunt forsitan coram vobis dicta quum apud Carnotum, in domo vestra, in capella beati Martini, donavi Deo et pauperibus elemosine Castriduni in perpetuam elemosinam trecenta nemoris arpenta et ea in manu vestra resignavi, et de ipsis Magistrum dicte domus, nomine pauperum sesivistis. Rogo vos et requiro, tanquam episcopum et dominum meum legium, quatinus omnia que in dictis litteris continentur, dignemini confirmare, et constituatis vos et successores vestros episcopos pro me et heredibus et successoribus meis supra feodum quod a vobis modo teneo plagios et responsales de dampnis et expensis eisdem pauperibus ad plenum resarciendis et de solutione pene que in predictis litteris meis continetur. Si ego, vel aliquis heredum aut successorum meorum, contra istud donum meum venire, vel dictos pauperes vel fratres in aliquo modo super hoc presumpserit molestare, et de omnibus aliisque in predictis litteris continentur a me et heredibus et successoribus meis fideliter et firmiter observandis et super hoc detis vestras patentes litteras pauperibus et fratribus dicte domus sub sigilli vestri munimine roboratas, ne vero in posterum possit dubitari quod ad petitionem et preces meas hoc feceritis, litteras istas patentes, in testimonio vobis transmitto eodem sigillo proculdubio quo fuerunt alie quas per dictum Nicholaum vobis transmitto super hoc eodem negocio sigillatas. Datum anno Domini Mo. CCo. XX°. primo, mense martii.

(1) Original, B. 709. Copies du XIII siècle, A, 3, no 146, et A. 5, no 2; du xviio, A. 7, n 160; du xv:11o, A. 8, no 142, et B. 711, n° 1., (2) Gauthier, évêque de Chartres (1118-1234).

« AnteriorContinuar »